Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • VIII. HERILIA IUSSA
    • Alia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Alia.

Ra.   Est tibi abeundum in forum.
Sy.    Tam procul?
Ra.   Non sunt nisi sex passus; tibi pigro sunt bis mille. Consulam autem tuae pigritiae. Eadem legatione multa conficies negotia: tu supputa in digitos, ut memineris. Primum deflectes ad vestiarium, ac thoracem undulatum, si iam perfectus est, ab eo recipies. Hic quaeres Cornelium veredarium. Is plerumque est in Cervo; ibi potitat. Rogabis, si quid habet literarum ad me, et ad quem diem sit profecturus. Deinde convenies mercatorem pannarium: rogabis meis verbis, ne quid sollicitus sit, quod pecuniam non miserim ad diem praescriptum; numerabitur propediem.
Sy.    Quando? ad Calendas Graecas?
Ra.   Rides ganeo; imo ante Calendas Martias. In reditu deflectes ad laevam, et ex bibliopolis disces, si quid advectum sit novorum libellorum e Germania. Cognosce qui sint, et quanti venales. Post haec rogabis Goclenium, ut mihi dignetur esse conviva, alioqui coenaturo soli.
Sy.    Etiam convivas vocas? non habes domi, unde vel murem pascas.
Ra.   Proinde tu, confectis ceteris, abi ad macellum, et eme nobis armum ovillum: eum curabis eleganter assum. Audin' haec?
Sy.    Plura quam vellem.
Ra.   At vide, ut memineris.
Sy.    Vix potero dimidium.
Ra.   Etiam hic stas, cessator? Iam redisse oportuit.
Sy.    Quis possit unus tot rebus obeundis sufficere? Deduco ac reduco, sum illi a scopis, a matula, a pedibus, a manibus, a poculis, a libellis, a rationibus, a iurgiis, a legationibus postremo non videor illi sat occupatus, nisi sim et coquus.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License