Alia.
Ra. Profer
ocreas: nam equitandum est.
Sy. En adsunt.
Ra. Probe quidem abs te curatae: totae albent situ. Opinor
nec extersas, nec unctas hoc anno, adeo rigent prae siccitate. Exterge subuvido panno: mox unge ad
ignem diligenter, ac macera, donec mollescant.
Sy. Curabitur.
Ra. Ubi
calcaria?
Sy. Adsunt.
Ra. Verum, sed obducta rubigine. Ubi frenum et ephippia?
Sy. Sunt in promptu.
Ra. Vide, ne quid desit, aut ne quid ruptum, aut
mox rumpendum, ne quid nobis sit in mora, quum erimus in cursu. Propera ad sellarium, et hoc lorum cura
sarciendum. Reversus inspice soleas sive calceos equorum, num qui
clavi desint, aut vacillent. Quam
macilenti sunt equi, quamque strigosi! Quoties absterges aut pectis illos
in anno?
Sy. Imo quotidie.
Ra. Nimirum res ipsa loquitur. Ieiunant, opinor, nonnunquam
totum triduum.
Sy. Minime.
Ra. Negas tu quidem, sed aliud dicturi sint equi, si loqui
liceat: quamquam satis loquuntur ipsa macie.
Sy. Curo sedulo.
Ra. Cur igitur tu habitior equis?
Sy. Quia non pascor
foeno.
Ra. Hoc igitur restat. Adorna manticam celeriter.
Sy. Fiet.
|