Pila.
Ni.
Nulla res melius exercet omnes corporis partes, quam pila palmaria; sed aptior
hyemi, quam aestati.
Hi. Nullum anni tempus
nobis parum accommodum est ad ludendum.
Ni. Minus sudabitur, si ludamus reticulo.
Hi. Imo reticulum
piscatoribus relinquamus; elegantius est palma uti.
Ni. Age, nihil moror: sed quanti certabimus?
Hi. Talitro; sic parcetur pecuniae.
Ni. At ego malo fronti parci, quam pecuniae.
Hi. Et mihi frons carior est pecunia.
Aliquo periculo certandum est, alioqui friget ludus.
Ni. Sic res habet, ut dicis.
Hi. Utra pars prior evicerit tres lusus, ei victa
pendet sextam drachmae partem: sed hac lege, ut quicquid e victoriis collectum
fuerit, insumatur in convivium, ad quod pariter vocentur omnes.
Ni. Placet lex, et rata esto. Superest igitur, ut
sortiamur partes. Nam sumus ferme pares omnes, ut non admodum referat, quis cui
coniungatur.
Hi. Tu tamen me longe peritior es.
Ni. Ut
sim; sed tu felicior.
Hi. Etiam hic valet fortuna?
Ni. Illa nusquam non regnat.
Hi. Age fiat sortitio. Euge, bene cecidit: contigere
quos volebam.
Ni. Et nos nostrae sodalitatis non
poenitet.
Hi. Agedum, simus viri.
Amat victoria curam. Suum quisque locum gnaviter tueatur. Tu mihi consiste a
tergo, excepturus pilam, si me transvolet. Tu isthic observa, repulsurus huc ab
adversariis revolantem.
Ni. Ne musca quidem hac praetervolarit impune.
Hi. Agite bonis avibus; mittite pilam in tectum. Qui
miserit nihil praefatus, frustra miserit.
Ni. Hem, accipe igitur.
Hi. Mittito. Si miseris
extra lineas, aut infra suprave tectum, vestro damno fuerit, aut certe nobis
fraudi esse nolim. Tu sane parum commode mittis.
Ni. Tibi quidem; at nobis commode.
Hi. Ut miseris, ita
remittam. Par pari referam. Sed praestat ingenue legitimeque ludere.
Ni. In ludo pulcrum est arte vincere.
Hi. Fateor; atque etiam in bello. Sed habet
utraque pars suas leges. Et sunt artes illiberales.
Ni. Credo, plures septem. Signa terminum testula, aut rudere, aut,
si mavis, pileo tuo.
Hi. Tuo malim.
Ni. Rursus accipe pilam.
Hi. Mitte. Pone notam.
Ni. Habemus duos terminos satis
longinquos.
Hi. Utcunque; sed tamen
vincibiles.
Ni. Plane vincibiles, si nemo repugnet.
Hi. Euge, priorem metam praetercurrimus. Vicimus
quindecim. Heus, praebete vos viros: viceramus et hic, si tu tuo
constitisses loco. Sumus igitur pares.
Ni. Non
diu futuri. Vicimus triginta, vicimus quadraginta quinque.
Hi. Sestertia?
Ni. Non.
Hi. Quid igitur?
Ni. Numeros.
Hi. Quo pertinent numeri, si nihil est, quod numeres?
Ni. Noster hic ludus est.
Hi. Praepropere tu quidem ante victoriam canis
triumphum. Vidi, qui vincerent ab hoc numero, qui nihil habebant. Varia est, ut
Martis, ita lusus alea. Habemus triginta. Iam rursus parer sumus.
Ni. Nunc serio res agitur. Euge, successit: habemus
potiores.
Hi. Non diu habituri. Dixin'? Rursum aequali fortuna sumus.
Ni. Diu nutat fortuna, velut anceps, utris velit
addicere victoriam. O fors fortuna, si nobis faveris, dabimus tibi maritum.
Euge, audivit votum. Penes nos est huius certaminis victoria. Pone notam
cretaceam, ne excidat.
Hi. Iam appetit vespera, et sudatum est satis:
praestat a ludendo desistere, ne quid nimis. Supputemus lucrum.
Ni. Nos evicimus tres drachmas, vos duas. Restat igitur una ad compotatiunculam.
Sed interim, quis solvet pretium pilarum?
Hi. Omnes ex aequo, pro sua quisque portione. Nam lucrum
exilius est, quam ut inde possit aliquid decidi.
|