Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • X. LUSUS PUERILES
    • Ludus sphaerae per annulum ferreum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Ludus sphaerae per annulum ferreum.

GASPAR,  ERASMUS.

Ga.   Age, nos auspicabimur. Victo succedet Marcolphus.
Er.    Sed quod erit victori praemium?
Ga.   Victus ex tempore faciet et recitabit distichon in laudem victoris.
Er.    Accipio legem.
Ga.   Visne sortiamur, uter prior incipiat?
Er.    Esto tu Prior, si libet; ego malim esse Abbas.
Ga.   Hoc tua conditio potior est, quod tibi nota est area.
Er.    Versaris in tua harena.
Ga.   In hac exercitatior sum, quam in libris. Tamen istud perquam exigui momenti est.
Er.    Aequum est, ut tantus artifex in hoc certamine mihi largiare nonnihil.
Ga.   Imo isthuc abs te peterem iustius sed parum est honesta precaria victoria. Is demum vincit, qui suo Marte vincit. Ita sumus pares, ut non melius commissus fuerit olim cum Bitho Bacchius.
Er.    Tua sphaera commodior est mea.
Ga.   Et tua vola vincit meam.
Er.    Ludito legitime, absque technis ac dolo malo.
Ga.   Dices tibi rem esse cum homine probo.
Er.    Sed prius audire cupio huius sphaeristerii plebiscita.
Ga.   Quaternio ludum absolvit. Qui hanc lineam praeterierit, in damno est; reliquos limites si transilias, sine fraude fiet. Qui globum suo loco moverit, perdit ius feriendi.
Er.    Intelligo.
Ga.   En occlusi tibi portam.
Er.    Sed isthinc te excutiam.
Ga.   Id si feceris, cedam tibi huius certaminis palmam.
Er.    Bona fide?
Ga.   Optima. Non enim potes alia via, nisi sic mittas sphaeram tuam in parietem, ut resiliat in meam.
Er.    Id experiar. Quid ais, bone vir? Nonne depulsus es?
Ga.   Fateor: utinam tam sapiens esses, quam es felix. Sed, isthuc centies tentanti vix semel successerit.
Er.    Imo si quid audes deponere pignoris, nisi tertio quoque ex-perimento successerit, vinces. Sed interim redde pactum praemium.
Ga.   Quodnam?
Er.    Distichon.
Ga.   Reddam.
Er.    Et quidem ex tempore. Quid arrodis unguem?
Ga.   Habeo.
Er.    Recita clare.
Ga.   Clarissime.

Plaudite victori, iuvenes, hic quotquot adestis:
Nam me qui vicit, doctior est nebulo.

         Nonne distichon habes?
Er.    Habeo: sed quale abs te allatum est, tale tibi referetur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License