Saltus.
VINCENTIUS, LAURENTIUS.
Vi. Libetne decertare saltu?
La. Ludus iste non convenit pransis.
Vi. Quam ob rem?
La. Quia ventris saburra gravat corpus.
Vi. Non admodum sane, qui pransi sint in paedagogio.
Nam ibi plerumque coenaturiunt prius, quam absolverint prandium.
La. Quod igitur saliendi genus placet?
Vi. Quod igitur saliendi genus placet? vi. Auspicemur
ab eo, quod est simplicissimum, a saltu locustarum, sive magis ranarum, utraque
tibia, sed iunctis pedibus. Qui longissime promoverit cingulum, coronam feret.
Huius ubi erit satietas, aliud atque aliud genus experiemur.
La. Equidem nullum recusabo genus, nisi quod geritur cum
periculo tibiarum: nolim mihi rem esse cum chirurgis.
Vi. Quid, si certemus
unica tibia?
La. Iste ludus est Empusae, valeat.
Vi. Hastae innixum salire, cumprimis est elegans.
La. Liberalius est certare cursu: siquidem hoc certaminis
genus apud Virgilium proposuit et Aeneas.
Vi. Verum; sed idem
proposuit et caestuum certamen, quo non delector.
La. Designa stadium. Hoc loco sit carcer, quercus ista sit
meta.
Vi. Sed utinam adesset Aeneas, qui proponat et
praemia victori.
La. Victori abunde magnum praemium est gloria.
Vi. Victo potius dandum
erat praemium, solatii gratia.
La. Sit igitur victo praemium, ut lappa
coronatus redeat in urbem.
Vi. Equidem non
recusarim, si tu praecedas tibia canens.
La. Est ingens aestus.
Vi. Nec mirum, quum sit
solstitium aestivum.
La. Praestiterat natare.
Vi. Mihi non placet ranarum vita. Animal sum
terrestre, non amphibion.
La. Sed tamen hoc exercitamenti genus olim cumprimis
habebatur liberale.
Vi. Imo etiam utile.
La. Ad quid?
Vi. Si fugiendum sit in bello, ibi potissimum valent,
qui sese cursu pedum et natatu exercuerunt.
La. Artem narras haudquaquam aspernandam. Neque enim minus
laudis est aliquando bene fugere, quam fortiter pugnare.
Vi. Sum plane rudis et imperitus natandi, nec sine
periculo versamur in alieno elemento.
La. Sed assuescere oportet: nemo nascitur artifex.
Vi. At ego istius generis artifices permultos audio
natasse, sed non enatasse.
La. Experieris primum innixus suberi.
Vi. Nec suberi fido magis quam pedibus: si vobis cordi
est natatio, spectator esse malo, quam certator.
|