Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • XIV. FORMULAE
    • Responsio.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Responsio.

Pe.   Quid aliud, quam quae postea prodidit Scotus, et huius farinae sodales? Sed bene cum Epimenide actum est, qui vel tandem ad se redierit: multi theologi nunquam expergiscuntur a suis somniis.
Ch.   Age, facis ut poëta dignum est: sed perge mentiri.
Pe.   Epimenides igitur somno solutus, e spelunca prodit, circumspicit, mutata videt omnia, sylvas, ripas, fumina, arbores, agros, breviter nihil non novum. Accedit ad urbem, percontatur, manet illic aliquamdiu, neque novit quenquam, neque a quopiam agnitus est. Alius hominum cultus, nec idem vultus, mutatus sermo, diversi mores. Nec miror, hoc Epimenidi post tantum annorum evenisse, quum mihi idem propemodum evenerit, qui pauculos annos abfuissem.
Ch.   Quid uterque parens? vivuntne?
Pe.   Vivunt ambo, et valent utcunque, senio, morbo, denique bellorum calamitate confecti.
Ch.   Haec est humanae vitae comoedia. Haec est fatorum lex inevitabilis.
Pe.   Coenabis hodie domi?
Ch.   Foris coenaturus sum. Foris coenandum est mihi.
Pe.   Apud quem?
Ch.   Apud socerum meum, apud generum meum, apud nurum meam, apud affinem meum. Affines dicuntur, qui non sanguinis, sed matrimonii coniunctione copulati sunt.
Pe.   Quae sunt igitur usitata vocabula affinitatum?
Ch.   Maritus et uxor, nota sunt nomina.
                    Socer uxoris meae pater est mihi.
                    Gener filiae meae maritus.
                    Socrus uxoris meae mater.
                    Nurus filii mei uxor.
                    Levir mariti frater. Levir dicitur ab uxore, ut Helena Hectorem levirum vocat, quod esset nupta Paridi.
                    Fratria fratris mei uxor.
                    Glos mariti soror.
                    Vitricus matris meae maritus.
                    Noverca patris mei uxor.
                    Privignus uxoris aut mariti filius.
                    Privigna filia alterutrius.
                    Rivalis qui amat eandem.
                    Pellex quae amat eundem: ut Thraso rivalis est Phaedriae, et Europe pellex est Iunoni.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License