XXXV.
HIPPOPLANUS
AULUS,
PHAEDRUS.
Au.
Deum immortalem, æj semnoproswpe‹ noster Phaedrus, et subinde in coelum
suspicit. Adoriar. Quid
accidit novae rei, Phaedre?
Ph. Quam ob rem istud interrogas, Aule?
Au. Quoniam e Phaedro mihi
videris factus Cato, tanta est in vultu severitas.
Ph. Non mirum, amice; modo confessus sum peccata mea.
Au. Phy, iam desino mirari. Sed dic age, bona fide confessus
es omnia?
Ph. Omnia quae quidem in mentem veniebant, unico duntaxat
excepto.
Au. Cur unum hoc reticuisti?
Ph. Quia nondum potuit mihi
displicere.
Au. Oportet esse peccatum suave.
Ph. An peccatum sit, nescio: sed tamen, si vacat, audies.
Au. Audiam equidem lubens.
Ph. Scis quanta sit impostura apud nostros in his, qui
vendunt, aut locant equos?
Au. Plus scio, quam vellem, non semel ab illis delusus.
Ph. Nuper incidit mihi iter, cum satis prolixum, tum etiam
accelerandum. Adeo quendam ex illis, quem dixisses eius generis minime malum;
et intercedebat mihi cum homine nonnihil etiam amicitiae. Narro, mihi rem esse seriam; opus esse
praestrenuo equo: si unquam praebuisset se mihi bonum virum, nunc praestaret.
Ille pollicetur, sese sic mecum acturum, ut ageret cum fratre suo carissimo.
Au. Fortassis et fratri impositurus.
Ph. Inducit in stabulum, iubet, ut eligam ex omnibus equis
quemcunque vellem. Tandem unus plus caeteris arridebat. Ille probat iudicium meum, deierans, eum
equum frequenter a multis expetitum esse; se eum maluisse servare amico
singulari, quam ignotis addicere. Conventum est de pretio: numeratur pecunia
praesens: conscendo. Mira alacritate gestiebat equus in egressu: dixisses
feroculum esse: nam erat obesulus et pulchellus. Ubi iam equitassem
sesquihoram, sensi, plane lassum, ne calcaribus quidem impelli posse. Audieram,
tales ab illis ad imposturam ali, quos e specie iudicares insignes, caeterum
laboris impatientissimos. Ego continuo mecum: Captus sum. Age, par pari
referam, ubi rediero domum.
Au. Quid heic consilii capiebas, eques absque
equo?
Ph. Id quod res dabat, deflexi in proximum vicum; illic clam
apud quendam mihi notum deposui equum, et conduxi alterum: profectus sum quo
destinaveram; reversus sum, reddo conductitium equum, reperio meum sophistam,
ut erat, obesum et pulchre requietum: eo vectus redeo ad impostorem: rogo ut in
stabulo suo alat dies aliquot, donec repetiero. Percunctatur quam commode me
gesserit. Ego vero deiero per omnia sacra, me nunquam in vita conscendisse
tergum equi felicioris; volasse potius quam ambulasse, nec tam longo itinere
nunquam sensisse lassitudinem, nec pilo factum ob laborem macriorem. Haec cum
illi persuasissem esse vera, tacitus secum cogitabat, equum illum alium esse,
quam hactenus suspicatus esset. Itaque priusquam abirem, rogabat, num mihi
venalis esset equus: primo negabam; quod si incideret iter denuo, non facile
foret nancisci similem, attamen nihil esse mihi tam carum, quod non esset
venale pretio largo, etiamsi quis me ipsum, inquam, cuperet emptum.
Au. Nae tu pulchre Cretensem agebas cum Cretensi.
Ph. Quid multis? Non dimittit me, nisi pronunciata equi indicatura. Indicavi non
paulo pluris quam emeram. Digressus ab homine, mox suborno, qui mihi partem
agat huius fabulae, pulchre instructum atque doctum: is ingressus domum
inclamat locatorem, ait sibi opus esse insigni equo, et laboris egregie
patienti. Alter ostendit multus, et pessimum quemque maxime praedicat; solum
illum quem mihi vendiderat, quoniam existimabat vere talem, qualem
praedicaveram, non laudat. At alter illico rogat, num et ille venalis
esset: nam descripseram illi formam equi, et locum indicaram. Locator primum
obticescere, atque alios ambitiose praedicare. Cum iste caeteris utcunque
probatis semper ageret de uno illo, tandem locator apud se: Plane fefellit
me iudicium de illo equo: siquidem hic peregrinus statim agnovit hunc inter
omnes. Cum instaret ille tandem hic: Venalis est, inquit, sed
pretio fortasse deterreberis. Non est, inquit ille, magnum
pretium, si rei dignitas respondeat: indica. Indicavit aliquanto pluris,
quam indicaram ipsi, captans et hoc lucri. Tandem convenit de pretio, datur
arrha satis magna, nempe regalis aureus, ne qua suspicio incideret simulatae
emptionis. Emptor iubet equo dari pabulum; se mox ait rediturum, et abducturum:
dat etiam stabulario drachmam. Ego simulatque cognovi pactionem esse firmam,
sic ut rescindi non posset, rursus ocreis et calcaribus armatus redeo ad
locatorem, anhelus clamo. Adest ille; rogat quid velim. Illico, inquam, adornetur equus meus. Nam e vestigio proficiscendum
est ob rem maxime seriam. Atqui modo, inquit, mandabas, ut aliquot dies
alerem equum tuum. Verum, inquam, sed praeter exspectationem obiectum
est negotium, idque regium, quod nullam patitur dilationem. Heic ille: Eliges
ex omnibus, quem voles: tuum habere non potes. Rogo quam ob rem? Quia
venditus est, inquit. Ibi ego simulata magna perturbatione: Prohibeant, inquam,
superi quod dicis. Hoc obiecto itinere non venderem eum equum, etiamsi quis
numeret quadruplum. Incipio rixam; clamo me perditum. Tandem incaluit et
ille: Quid opus, inquit, his iurgiis? Indicasti equum, ego vendidi,
si numero pretium, nihil habes quod mecum agas; sunt in hac urbe leges: ad
exhibendum equum me non potes compellere. Cum diu clamassem,
aut equum exhiberet, aut emptorem, tandem iratus numerat pretium. Emeram quindecim aureis, extimaram
viginti sex. Ille aestimarat triginta duobus. Cogitabat apud se, praestat hoc
lucri facere, quam equum reddere. Abeo dolenti similis, ac vix placatus etiam
data pecunia. Ille rogat, ut boni consulam; se aliis in rebus pensaturum hoc
incommodi. Sic impositum est impostori. Habet equum nullis pretii. Exspectat
ut, qui arrham dedit, veniat numeratum pecuniam. At nemo venit, nec unquam
venturus est.
Au. Interim nunquam tecum expostulavit?
Ph. Qua fronte, aut quo iure id faceret?
Convenit quidem semel atque iterum, conquestus est de fide emptoris. Verum ego ultro expostulavi cum homine,
dicens, illum eo malo dignum, qui praepropera venditione tali equo me spoliarit.
Hoc est crimen tam bene collocatum, mea sententia, ut non possim inducere
animum confiteri.
Au. Ego mihi statuam poscerem, si quid tale designassem;
tantum abest, ut confessurus sim.
Ph. An ex animo loquaris, nescio; mihi tamen addis animum,
quo magis lubeat talibus facere fucum.
|