Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Colloquia Familiaria

IntraText CT - Text

  • IV. MANDANDI AC POLLICENDI
    • Gratiarum actio.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Gratiarum actio.

Ia.   Equidem et gratiam habeo, et habiturus sum, quoad vivam, maximam. Pro isto tuo in me officio pares agere gratias vix possum, referre nequaquam. Video, quantum debeam tuo in me studio. Nihil miror; neque enim tu quicquam novi fecisti, et hoc magis debeo. De isthoc tuo in me officio amo te, mi Sapide, ut par est, maxime. Quod hac in causa praestiteris amicum minime aulicum, et habetur a me gratia, et semper habebitur. Quod meum negotium tibi cordi fuerit, amo te, et habeo gratiam. Isthoc officio gratiam inisti apud me maximam. Pergratum est, quod causam meam egeris bona fide. Ex omnibus officiis, quae tu plurima in me contulisti, hoc est longe gratissimum. Referre gratiam parem nequaquam possum: agere accuratius, inter nos supervacaneum sit: quod unum possum, habebo, dum vixero. Isthoc beneficio fateor, tibi me magnopere devinctum esse. Hoc nomine plus tibi debeo, quam unquam solvendo esse queam. Hoc beneficio arctius me tibi devinxisti, quam ut possim dissolvere. Obligatiorem me tibi reddidisti, quam ut nomen meum e tuo diario possim unquam expungere. Hoc officio me sic tuum reddidisti, ut nullum mancipium aeque sit in rebus heri sui. Hac re me tibi divinctiorem reddidisti, quam ut umquam aes alienum possim resolvere. Plurimis nominibus tibi debeo, sed non alio plus, quam hoc. Pro mediocribus beneficiis agendae sunt gratiae: hoc maius est, quam ut conveniat verbis gratias agere.  




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License