Ludus globorum missilium.
ADOLPHUS, BERNARDUS.
Ad.
Tu toties apud me gloriatus es, te mirum quendam esse artificem in certamine
mittendorum globorum. Age, libet experiri, qui vir sies.
Be. Nihil detrecto; huc, si quid libet.
Nunc tu plane, quod dici
solet, in planitiem provocas equum.
Ad. Et tu senties, me non esse asinum.
Be. Placetne monomachia, ut unus cum
uno congrediatur, an mavis adiungi socios periculi?
Ad. Malo monomace‹n ne qua pars victoriae decidatur alteri.
Be. Isthuc et ipse malo, ut laus in solidum
sit mea.
Ad. Hi spectatores erunt et arbitri.
Be. Recipio. Sed quod erit victori brabeum, aut quae
victo poena?
Ad. Quid si victo amputetur auricula?
Be. Imo testium alter exsecetur potius. Non est
magnificum, certare pro pecunia. Tu Gallus es, ego Germanus; decertemus pro
suae uterque gentis gloria.
Ad. Si vicero tu ter exclamabis, Floreat Gallia: si
victus, quod absit, fuero, totidem verbis celebrabo tuam Germaniam.
Be. Age, placet conditio. Adsit fortuna. Quando
periclitantur hoc ludo duae maximae nationes, sint aequales sphaerae.
Ad. Nosti saxum illud prominens haud procul a porta?
Be. Novi.
Ad. Ea erit meta, et haec linea.
Be. Esto: sed sint, inquam, pares
globi.
Ad. Minus discernas ovum ab ovo, aut ficum a ficu. Sed mea non
refert, utrum malis; elige.
Be. Mitte.
Ad. Heus, tu mihi non brachium, sed balistam habere
videris, ita torques globum.
Be. Satis momordisti labrum, satis rotasti brachium;
tandem mitte. O vires Herculeas! sed tamen vinco.
Ad. Nisi sceleratus ille laterculus
obstitisset, praeverteram te.
Be. Consiste in sphaerae
tuae vestigio.
Ad. Non utar dolo malo. Cupio virtute, non fraude
vincere: quandoquidem de gloria certamen est. Bene vertat.
Be. Ingens profecto iactus.
Ad. Ne ride prius, quam
viceris. Adhuc pene sumus pares.
Be. Nunc res agitur. Uter prior metam
contigerit, is vicerit. Vici,
canta.
Ad. Sed definiendum erat, quoto ludo constaret
victoria. Nam primo nondum incaluerunt vires.
Be. Definiant
arbitri.
Ar. Tertio.
Ad. Placet.
Be. Quid ais? Agnoscisne victorem?
Ad. Tibi fortuna magis adspiravit; viribus et arte non
tibi cessero: Sed quod arbitri pronunciaverint, id sequar.
Ar. Germanus vicit; et hoc gloriosior est
victoria, quod talem artificem vicerit.
Be. Nunc canta, Galle.
Ad. Sum raucus.
Be. Hoc Gallis novum non est: sed tamen
coccyssa.
Ad. Floreat Germania ter.
Be. Imo ter hoc erat canendum. Contraximus siticulam;
eamus ad compotatiunculam; ibi perficietur cantio.
Ad. Non recuso, si ita videtur arbitris.
Be. Ita commodius est. Melius canet Gallus colluto
gutture.
|