Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Desiderius Erasmus Roterodamus Epistolae selectae IntraText CT - Text |
Erasmus Roterodamus Germano Brixio S.
Decrevisti, ut video, Canossae nomen immortalitati consecrare. Ante complures annos novi hominem in Anglia, sed ignotum notus. Rumor erat tum illuc venisse legatum Pontificium Cardinalem, sed cultu profano. Invitarat me Andreas Ammonius ad prandium. Veni nihil suspicans insidiarum; amabam enim hominem familiariter. Apud eum repperi quendam veste oblonga, sed capillis in reticulum collectis, unico tantum famulo. Multa fabulatus sum cum Andrea, nihil omnino suspicans de Canossa. Admirabar tamen hominis militarem ferociam, itaque Graece percontatus sum Andream quisnam adesset. Is respondit, 'Negotiator quidam egregius.' Atque ego contra, 'Talis quidem videtur,' et persuasus esse negotiatorem plane neglexi hominem. Accubitum est. Canossa praesedit, ego proximus. Toto convivio cum Andrea familiariter ex more fabulas miscui, non dissimulans negotiatoris contemptum. Tandem percontatus sum Andream num verus esset rumor venisse legatum qui iussu Leonis decimi dissidium inter Galliarum et Angliae reges componeret; annuebat. 'Summus' inquam 'Pontifex non eget meis consiliis; si tamen hic me adhibuisset, aliud suasissem.' 'Quid?' inquit Ammonius. 'Non expediebat' inquam 'fieri mentionem pacis.' 'Quamobrem?' 'Quoniam pax' inquam 'subito coiri non potest. Atque interea dum monarchae tractant de conditionibus, milites ad odorem pacis peiora moliuntur quam in bello. Per indutias autem subito cohibentur militum manus. Indutias autem praescriberem trium annorum, quo liceret commode de duraturi foederis legibus dispicere.' Approbavit Andreas et 'Hoc,' inquit, 'opinor, agit hic legatus.' His ita dissertis redii ad id quod Ammnonius non responderat liquido. 'Estne' inquam 'cardinalis?' 'Unde' inquit 'tibi istuc in mentem venit?' 'Quoniam' inquam 'hoc narrant Itali.' 'Et illi' inquit 'unde norunt?' 'Hic' inquam 'te novi. Si post annos aliquot te videam in Brabantia, quaeras unde te agnoscerem?' Subriserunt inter sese, me ne tantulum quidem etiam suspicante. Mox urgebam num revera esset cardinalis. Tergiversatus est Ammonius. Tandem 'Est' inquit 'animo cardinalitio.' Hic ego suaviter arridens 'Istuc aliquid est,' inquam 'gerere animum cardinalitium.'
Haec aliaque multa Canossa audivit tacitus. Tandem dixit nescio quid Italice. Mox admiscuit voces Latinas, sed sic ut posses negotiatorem ingeniosum agnoscere. Cum nihil responderem, ad me versus dixit: 'Demiror te in hac barbara natione velle vivere, nisi forte hic mavis esse solus quam Romae primus.' Hanc argutiam demiratus in negotiatore, respondi me vivere in ea regione quae plurimos haberet insigniter doctos, inter quos mihi satis esset ultimum tenere locum, cum Romae nullo in numero futurus essem. Haec aliaque dixi, nonnihil iratus negotiatori. Puto mihi tunc genium aliquem bonum adfuisse; alioqui in summum discrimen me pertraxerat Ammonius, qui non ignorabat quanta libertate soleam apud amicos effutire quicquid in buccam venerit.
Surreximus. Andreas et ego diutius ambulavimus in horto qui aedes dirimit, ac post diutinam confabulationem officii causa produxit ad ostium terrestre (nam ea pars domus in qua pransi fueramus, spectat flumen Thamisin); malebam enim redire pedibus quam cymba. Post aliquot dies cum redissemus in colloquium, aperit Andreas fabulae scenam, ac mecum sedulo agit ut Canossam comiter in Italiam, plurima testificans quam ille de me magnifice tum loqueretur tum sentiret. Sed surdo canebat fabulam. At interim parum amice factum est ab Ammonio, qui non ignorabat linguae meae loquacitatem. Poteram aliquid vel in Pontificem vel in legatum effutire, quod mihi post fraudi fuisset.