CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO
RADULPHO FREEMAN,
EQUITI AURATO, REGIAE BRITANNIARUM MAJESTATI A SUPPLICIBUS
GULIELMUS ALABASTER SALUTEM
Ante quadraginta plus minus
annos, morticinum hoc edidi duarum hebdomadarum abortum, et unius noctis
spectaculo destinatum, non aevi integri. cumque tanto temporis intervallo
quievisset, in aeternum dormituram speravi fictitiam Roxanam, inter manes
populares suos, cum ecce nuper plagiarius quidam de crucis bene merito
nuncupatus corruptum poematis huius exemplar nactus, suscitavit Roxanam
dormientem, et reluctantem, et de vitiis propriis consciam, iterum protraxit in
famae theatrum, ut sui ipsius tragaediam ageret. et praeter ea quae ex partu
praecipitato vitia trahebat, addidit de suo tot menda, ut certasse mecum
videatur, uter crebrius peccaret. quid facerem? an paterer vagari librum sceleratum,
qui nomen meum si non a fronte, tamen a tergo gereret? vel senex septuagenario
propior, Musas juveniles precarer, ingenio iam marcente, et conditione vitae
abhorrente? vicit paterna indoles, ut foetum juventutis a cura senis non
deponerem. revocavi igitur ad calculos plurima quae admisisset crimina, vel ex
ingenio proprio, vel pravo amanuensium consortio. prodit ergo iam Roxana,
literata magis a stigmatibus, quam a scientia; et crebra linerarum
interpolatione caperata, patri suo similiorem se exhibet. tibi ergo pro veteri
amicitia, cothurnum hunc mitto, qui pro ingenii perspicacia et Musarum
familiari commercio, potes, quae a me omissa sunt, corrigere, vel pro amore tuo
defendere. nam si totum dictionis huius lolium extirpassem, magna pars arvi
huius cespite careret. admonendus eras, recitare ista cum spuma soni, ut solent
poetae tragoedias suas, quia in grandius quodammodo excoluntur, quae cum
ampulla oris leguntur. sed servabis vocis robustae accentum in Lamentationem
Romae, quae intra annum in scenam prodibit: de illa bene sperare audeo, huic
pretium ad arbitrium lectoris statuo. Vale.
|