Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William Alabaster
Roxana

IntraText CT - Text

    • AD CLARISSIMUM ATQUE DOCTISSIMUM VIRUM D. GULIELMUM ALABASTRUM S. T. D. SUPER TRAGOEDIA SUA ROXANA EX IURE REPETITA, SECUNDUM VINDICIAS ASSERTA, ET NUNC AB IPSO EDITA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

AD CLARISSIMUM ATQUE DOCTISSIMUM VIRUM
D. GULIELMUM ALABASTRUM S. T. D.
SUPER TRAGOEDIA SUA ROXANA EX IURE REPETITA,
SECUNDUM VINDICIAS ASSERTA, ET
NUNC AB IPSO EDITA

Roxana scenae emancipata pulpitis
Olim ubi, cothurno nixa, contempsit solum,
Calcavit astra, condidit caelo caput,
Eheu! tot annis libera et iuris sui
Servire tandem cogitur avaris typis;
Hinc mutila misere prodit et mendis scatens.
Non tam nocebat perfidum Bessi caput,
Non ipsa Atossa tam cruentabat flagris,
Plagisque arabat pellicis roseam cutem:
Quam qui deartuavit Aonium hoc melos Plagiarius, Procrustis ad lectum et suum
Luxansque detruncansque Sophocleos modos.
Roxanae at isti vivit (et vivat) pater,
Moleonte melior, qui manu iniecta asserat
Cerebrigenam prolem, esse et hanc dicat suam.
Uterque plagio gratiam hanc refert tamen;
Hic, quod iuventae sic datur lusu frui;
Illa, hinc quod almam sanior lucem videt.
Tantum aura lectorum benigna si favet,
Iubeto simul omnes, valere et plaudere.

THO. FARNABIUS 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License