Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William Alabaster
Roxana

IntraText CT - Text

  • ACTUS PRIMUS
    • SCENA TERTIA MOLEONTUS UMBRA sola
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

SCENA TERTIA

MOLEONTUS UMBRA sola

Canis Britannus vertragus velut celer,
Quando latentis indicem odorem ferae
Hausit rapaci nare, gestit artubus
Cunctis, et ora sufflat, et latratibus
Nictens acutis, praecipit quod non habet,
Et non videt; sed spe tamen videt, et habet.
Sic execratae divitem praedam domus
Percipio (blanda specula, at amica tamen),
Certamque facile credo, quia certam volo.
Nunc vivere incipio, hostis incepit mori:
Nunc faustiori sorte quam prius rego.
Hoc imperare est: nolle quicquid non potes,
Aut posse quod vis: possumus, reges sumus.
Et fuimus olim, sed luent per quos stetit
Quod fuimus. Occupanda nunquam sceptra sunt,
Nisi propter hostes, esse mihi regem lubet.
Agite ministri; quis minuet istum mihi
Dolorem, ut inde crescat ipse, qui me amas
Ostende (nullum maius indicium peto).
Dilecta capita mihi nepotum, filiae,
Generique monstret, absque corporibus magis
Forsan placebunt: si redire in gratiam,
Odiumque quaerant diluere, haec sola est via.
Sed sentiant se quando moriuntur, mori:
Et antequam moriuntur, hoc mortem facit.
Tamne expedite? Prius amicos credidi,
Nunc sentio. Quid hoc? Video natae caput?
Roxana salve, patris in amplexum veni.
Solet perire mortuis formae decus,
Sed crevit in te nata: quanto es pulchrior
Defuncta (si non iudico nimis pater)!
Et haec nepotum capita de matre auguror,
Patri nec abludunt, habent et quiddam avi:
Nepos, generque gemina amicitiae nota.
Optate patruo nepos, socero gener,
Optate per te, at liberis et coniuge
Optatior gemina: hic modum irae ponimus.
Vindicta tandem pereat, et malus furor.
Sed non peribit. Anime, quo pergas vide.
Incogitantes, garruli, et (quod maximum
Inesse vivo huic pectori potuit scelus)
Pene innocentes fuimus, innocue loqui
Dum discimus. Non parvus ad amorem est gradus
Affari amanter, sentias contra licet.
Quod sustinebis dicere, et facere id potes




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License