SCENA QUARTA
MORS, SUSPICIO, MOLEONTIS UMBRA
MORS Sic
illum in omnes ira crudelis rapit.
SUSP. Attendo, sed praecede: MORS Cur
nectis moras?
SUSP. Egone mortem patiar a tergo sequi?
Ut falx tibi est, sic colla mihi. MORS Frustra times.
SUSP. Frustra veretur nemo, quod nemo satis.
MORS Sed cur lates? SUSP. Suspicio
quare sim rogas?
MORS Quo iam recurris? SUSP. Metuo ne fures
domum
Me absente rapiant. MORS Sed nihil domi est tuae.
SUSP. At cura magna est ne pereat illud nihil.
MORS Numerasne claves? SUSP. Forte
coniux insciae
Subduxit, unam absente quo me pellicem
Inducat. MORS An victus et cascus senex?
SUSP. Aurora Tythonum rapuit aeque senem.
MORS Pectus perambit clathra cur plicatilis?
SUSP. Deprensa sum, quorsum ista sciscitatio?
At ille testis, suspicor, verbis datus.
MORS Rex est, nec esse regibus testes licet.
SUSP. At regni ob usum multa reges perpetrant
Quae non decent. MORS Cur exilis loco tuo?
SUSP. Ne pulvis illic subsit igneus, mico.
MORS Quid tecta spectas, unde nil veniet mali?
SUSP. Tegula subivit impluens se Iupiter.
MOL. Monstrum nigrantis Tartari, sub quo lates,
Illudque sub te latitat, omitte hos leves
Sagacis animi et suspicacis impetus.
Quid in teipsam saevis? Auxilium
mihi
Promitte, dabitur magna materia mali:
Servi libido, regis ignotus thorus,
Regina spreta, et spreta quod sit nesciens,
Ignara pueri mater, et matris puer,
Gener, nepotes, mater, infesta omnia.
SUSP. Cur tu immerentem filiam ulcisci paras?
MOL. Utrum immerentem stuprum, an impietas facit?
SUSP. Sed passa vim est invita.
MOL. Credo et nuptias,
Et liberos. SUSP. Quid virgo faceret impotens?
MOL. Quod nata Ledae fecit, et quod Belides.
Vetus exolevit fama, fecisset novam.
SUSP. Habes nepotes regii haeredis avi.
MOL. Sed habeo generum patrui homicidam sui.
SUSP. Saevis genitor in filiam. MOL.
Vel in patrem,
Vel in meipsum, dummodo hostem saevio.
SUSP. Quid suspicabor esse faciendum mihi?
MOL. Quodcunque
durum, triste, crudele, horridum
Scelus, atque si sit scelere nomen dirius,
Quod suspicari nulla suspicio potest,
Nec mors piare plena poenarum agmine.
Contagione regiam, sed pessima
Accende, qualem ipsa metuas cum accenderis.
Ingredere tota sicut ad facinus soles.
Quod ipsa abhorres, nulla pars aulae vacet,
Tuique nulla, minima suspicio volet
Seu vera, seu sit falsa, dummodo mala.
Si quicquam amoris aut fidei inest regiae,
Quod impedire possit inceptum scelus,
Cito amputetur. Sed quota est haec pars tui,
Ut illa pereant? Rariores hospites
Nulli inter aulas; sponte moriuntur sua.
Sed illa surgant, digna te et studiis tuis,
Cautela nimium suspicax, vani metus,
Doli, furorque caedis, et scelus, et nefas,
Et quicquid hostes hostibus vovent mali,
Boni remittunt: horreant quod non sciunt,
Et quod cuiquam possit accidere malum,
Vereantur in se, et constet augurium sibi
Sui timoris. Forte propositum scelus
Praeoccupent utrinque, et ad finem mali
Capiantur uno victor, et victrix dolo.
Atque en superbam principis pompam ferens
Atossa dubio tendit ad templum gradu.
Ut saeva noctis visa donis expiet.
Ipsa tacente, loquitur in vultu metus.
Accinge te nunc, suscipe hanc causam tuam,
Viresque totas collige; ut tui tibi
Mensura constet, trade documentum grave:
Nisi qui probavit, nemo se recte aestimat.
Tuque illi adhaere particeps, Mors, et comes;
Perfecta non est poena quae parcit neci.
|