Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
William Alabaster Roxana IntraText CT - Text |
|
|
CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO
RADULPHO FREEMAN, Ante quadraginta plus minus annos, morticinum hoc edidi duarum hebdomadarum abortum, et unius noctis spectaculo destinatum, non aevi integri. cumque tanto temporis intervallo quievisset, in aeternum dormituram speravi fictitiam Roxanam, inter manes populares suos, cum ecce nuper plagiarius quidam de crucis bene merito nuncupatus corruptum poematis huius exemplar nactus, suscitavit Roxanam dormientem, et reluctantem, et de vitiis propriis consciam, iterum protraxit in famae theatrum, ut sui ipsius tragaediam ageret. et praeter ea quae ex partu praecipitato vitia trahebat, addidit de suo tot menda, ut certasse mecum videatur, uter crebrius peccaret. quid facerem? an paterer vagari librum sceleratum, qui nomen meum si non a fronte, tamen a tergo gereret? vel senex septuagenario propior, Musas juveniles precarer, ingenio iam marcente, et conditione vitae abhorrente? vicit paterna indoles, ut foetum juventutis a cura senis non deponerem. revocavi igitur ad calculos plurima quae admisisset crimina, vel ex ingenio proprio, vel pravo amanuensium consortio. prodit ergo iam Roxana, literata magis a stigmatibus, quam a scientia; et crebra linerarum interpolatione caperata, patri suo similiorem se exhibet. tibi ergo pro veteri amicitia, cothurnum hunc mitto, qui pro ingenii perspicacia et Musarum familiari commercio, potes, quae a me omissa sunt, corrigere, vel pro amore tuo defendere. nam si totum dictionis huius lolium extirpassem, magna pars arvi huius cespite careret. admonendus eras, recitare ista cum spuma soni, ut solent poetae tragoedias suas, quia in grandius quodammodo excoluntur, quae cum ampulla oris leguntur. sed servabis vocis robustae accentum in Lamentationem Romae, quae intra annum in scenam prodibit: de illa bene sperare audeo, huic pretium ad arbitrium lectoris statuo. Vale.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |