Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS

     1. Natura occultatur saepenumero, interdum vincitur, raro extinguitur. Vis naturam efficit magis impetuosam cum recurrit. Doctrina et praecepta affectus naturales reddunt minus quidem importunos, sed non tollunt. Verum consuetudo sola ea est quae naturam plane immutat et subigit. Qui victoriam de natura sua reportare cupit, sibi nec nimis magna nec parva nimis pensa constituat. Priora enim animum deiicient propter frustrationes crebras, posteriora non multum attollent etsi saepius praevaleat. Atque sub initiis exerceat se adminiculis quibusdam, ut natatores recentes vesicis aut iuncis. Deinde cum impedimentis, ut saltatores solent calceis gravioribus. Etenim perfectionem in re qualibet inducit si exercitatio difficilior sit quam usus. Ubi natura admodum potens est, et proinde victoria difficilis, opus erit per gradus quosdam procedere, qui tales sint. Primo, naturam sistere ad tempus aliquod, more illius qui cum irasceretur literas alphabeti priusquam quicquam faceret recitare solebat. Secundo, naturam moderari et ad minores portiones deducere, ut si quis abstinentiam a vino exercens a maioribus haustibus ad minores deveniat. Postremo autem naturam penitus sub iugum mittere et domare. Verum si quis eo animi robore et constantia polleat ut se subito eximere et vindicare poterit, hoc optimum fuerit:

Optimus ille animi vindex laedentia pectus
Vincula qui rupit, dedoluitque semel.

     2. Neque antiqua regula reiicenda ut naturam, adinstar bacilli, in contrariam partem flectas, quo recta tandem deveniat. Verum intellige hoc, ubi extremum illud alterum in vitium non ducat. Insuper et hoc advertas, ne habitum superinducere contendas nixu continuo, sed intermisso. Nam intermissio impetum redintegrat et adauget. Et si quis dum tyronem agit perpetuo se exerceat, eveniet ut errores non minus quam facultatem imbibat. Neque huic malo succurritur nisi per tempestivas intermissiones. Praeterea victoriae in naturam non nimium cito triumphum accinas. Natura enim ad longum tempus sepultus iacebit, et tamen occasione data reviviscet, id quod contigit puellae apud Aesopum ex fele in mulierem conversae. Quae civiliter admodum in mensa sedebat donec mus in conspectu eius forte curreret. Itaque occasiones tales aut omnino evites aut iisdem frequentius insuescas quo minus moveant. Indoles cuiusque naturalis optime deprehenditur in consuetudine familiari. In hac enim nulla intervenit affectatio. In perturbationes siquidem illae praecepta et regulas penitus excutiunt. Denique in casu aliquo novo et insolito, quia tum e consuetudine deseritur. Felices dixerim quorum indoles naturalis cum vitae suae genere congruit. Alias vere dicere possint, multum incola fuit anima mea. In studiis, quicquid a natura tua alienum reperis stata tempora tibi praefigas ad eiusdem exercitationes et meditationes. Sin autem cum genio tuo convenerit, de statis horis ne sis sollicitus. Cogitationes enim tuae sponte illuc convolabunt prout negotia et studiae caetera permittent. Natura cuiusque ex vi innata aut bonas aut malas herbas producit. Itaque sedulo et tempestive illas irriget, has evellat.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL