Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE

     1. Cogitationes hominum sequuntur plerunque inclinationes suas, sermones autem doctrinas et opiniones quas imbiberunt, at facta eorum ferme antiquum obtinent. Itaque, ut bene notat Macchiavellus (licet in exemplo scelerato) minime fidendum est aut naturae violentiae aut verborum grandiloquentiae nisi corroborentur consuetudine. Instantia eius haec est: in facinore aliquo audaci et crudeli patrando non acquiescendum esse, aut in naturae alicuius ferocia, aut in promissis constantibus, nedum iuramentis, sed commitendum esse scelus esse viris sanguinolentis et iamdudum caedibus assuetis. Sed Macchiavello de fratre quopiam Clemente, aut Ravillaco, aut Iauregua, aut Baltazare Gerardo, aut Guidone Faulxio nihil innotuit. Verum tenet regula eius, naturam aut promissorum fidem et ferociam viribus consuetidinis haud aequipollere. Solummodo superstitio nostris temporibus eo provecta est ut primae classis sicarii lanis obfirmatis minime cedant, atque decreta votiva, etiam in re sanguinaria, consuetudinis vires exaequent. In aliis quibuscunque consuetudinis potentia clare elucescit. Adeo ut miraculi instar sit audire quot professiones, protestationes, promissa, verba grandia iactitent plurimi, et tamen, istis omnibus posthabitis, pro more consueto agere acsi imagines essent et machinae plane inanimes, solis consuetudinis rotis impulsae et actae. Videre etiam licet consuetudinis tyrannidem in aliis multis. Indi (loquor de gymnosophistis et veteribus et modernis) se leniter super pyram componunt, atque hoc modo seipsos igne sacrificant. Quin et foeminae cum maritis in rogum immitti properant. Pueri Spartani antiquis temporibus flagris caedi sustinebant super aram Dianae vix eiulatu aut gemitu ullo emisso. Memini sub initiis reginae Elizabethae rebellem quendam Hibernum supplicantem deputato ut torque lignea, non fune, suspenderetur, quia illud magis in more rebellibus erat. Inveniuntur monachi in Russia qui ad poenitentiam complendam tota nocte hyemali in vase aqua repleto non recusabunt sedere donec glacie constringantur. Plurima denique exempla adduci poterint plane stupendas consuetudinis vires tam super animum quam super corpus prodentia. Quandoquidem igitur mos, veluti summus sit humane vitae moderator et magistratus, curae sit imprimis ut mores bonos asciscamus. Certe consuetudo validissima, cum a pueritia incipit, haec educationem appellamus, quae nihil aliud est quam a teneris annis imbibita consuetudo. Ita videre est in linguis ediscendis linguam ipsam magis commode se applicare omnibus expressionibus et sonis, artus quoque magis agiles et flexiles ad omnes posituras motus esse in pueritia aut adolescentia quam postea. Verissimum enim est opsimathes istos novam plicam non bene admittere, nisi fuerit in nonnullis hominibus quibus animi nondum fixi, sed eosdem apertos ad omnia praecepta conservarunt, quo continuo emendationem reciperent, id quod rarissimum est.
     2. Verum si consuetudinis vires, cum simplex solummodo sit et seiuncta, tantae sint, multo magis consuetudo copulata et coniuncta, et in collegium coacta, excellit. Isthic enim exemplum docet, relevat societas, emulatio stimulat, gloria animos extollit, ita ut in huiusmodi locis vires et influxus consuetudinis tanquam in exaltatione sint. Certe multipicatio et (ut chymicorum vocabulo utar) proiectio super naturam humanam consistit in societatibus bene institutis et disciplina salubri informatis. Etenim respublicae recte administratae, quin et leges bonae, alunt virtutem in herba, sed semina ipsius non multum promovent. Verum infelicitatis orbis hoc habet media maximarum virium applicentur quandoque finibus minime expetendis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL