Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA

     1. Negari non potest quin accidentia et casus externi ad hominum fortunas vel promovendas vel deprimendas plurimum possint. Gratia alicuius ex magnatibus, opportunitas, aliorum obitus, occasio virtuti cuiusque congrua. Veruntamen fortunam suam fingere cuique praecipue in manu propria est. Faber quisque fortunae suae inquit comicus. Atque inter externas caussas illa frequentissima, stultitiam unius alterius fortunam promovere. Nemo enim ita subito evehitur ac occassione errorum alterius. Ut inquit adagium, serpens nisi serpentem comederit non fit draco.
     2. Virtutes apertae et conspicuae laudes pariunt. At insunt virtutes quaedam occultae et latentes quae pariunt fortunam, nimirum facultates nonnullae se expediendi quae nomen non habet. Hispanum vocabulum (desemboltura) eas quadam ex parte innuit. Silicet cum non inveniuntur in natura alicuius obices aut impedimenta, sed rotae animi ad motum rotarum fortunae versatiles sunt. Ita enim Livius (postquam Catonem Maiorem his verbis descripsisset, in illo viro tantum robur corporis et animi fuit ut quicunque loco natus esset fortunam sibi facturus videretur). Illud diserte notat, quod ei fuisset ingenium versatile. Quare si quis limis et adductis oculis aspiciat, videbit fortunam. Caeca enim licet sit, haud tamen prorsus invisibilis. Etenim via fortunae similis est galaxiae in aethere, quae concursus sive coacervatio complurium stellarum minutarum seorsim invisibilium sed coniunctim luminosarum. Eodem modo complures virtutes sunt exiguae et vix in notam incurrentes, sive potius facultates et consuetudines appositae quae fortunatos reddunt. Itali ex ipsis nonnullas notant quales quis minime putaret. Cum hominem innuunt, cui prosperam fortunam spondent, inter caeteras eius qualitates adiicient quod habeat poco di matto. Neque sane inveniuntur aliae duae qualitates magis ad hanc propitiae, quam si quis habeat modicum ex stulto et non nimium ex honesto. Itaque quibus patria aut principes sui nimio plus chari exstiterunt, iidem nunquam fortunati fuerunt neque profecto esse possunt, quando enim cogitationes suas extra seipsum quis collocaverit viam suam bene inire nequit.
     3. Fortuna praepropera magna molientes et nonnihil turbulentos reddit. At fortuna exercita ea est quae efficit prudentes et cordatos. Fortuna proculdubio, saltem propter filias suas, honorem meretur, confidentiam scilicet et existimationem. Etenim has duas parit fortuna prospera, alteram intra nosipsos, alteram in aliis erga nos. Eaeque vicissim pariunt animos et auctoritatem. Viri cuncti prudentes, quo invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiae et fortunae imputare solent. Ita enim decentius et liberius eas sibi assumere possint. Quinetiam maiestatem homini quandam addit, si videretur numini curae esse. Sic Caesar dum animaret gubernatorem navis in tempestate, dixit Caesarem portas et fortunam eius. Sic Sylla nomen Felicis elegit, non Magni. Atque illud observationem non praeteriit, eos qui ex professo sapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt in fine infortunatos evasisse.
     4. Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in reddendis rationibus praefecturae suae, hanc clausulam ad ravim usque inseruisset, atque in hoc nullae erant fortunae partes, deinceps illi nihil cessisse prospere. Sunt certe quorum fortuna similis carminibus Homeri, quae maiore cum facilitate fluunt quam aliorum poetarum versus, id quod Plutarchus de fortuna Timoleontis ad fortunas Agesilai aut Epaminondae comparata praedicat. Hoc vero ut fiat sine dubio in nobis ipsis maxime situm est.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL