Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LXIV. [ = English XLVI] DE HORTIS

     1. Deus ipse primus plantavit hortum. Atque revera inter solatia humana illud horti est purissimum. Etenim spritus hominum maxime reficit et oblectat. Quo sine, aedificia et palatia manus tantum sunt opera, nec sapiunt naturam. Quinetiam notabis secula cum proficiunt in cultura et magnificentia citius pervenire ad aedificorum pulchritudinem quam ad hortorum elegantiam et amaenitatem, quasi elegantia illa hortorum esset res perfectior.
     2. Statuo in hortus regalibus assignari oportere hortos pro singulis anni mensibus, in quibus separatim plantae quae illo mense florent et vigent producantur. Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus. Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco, primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis, fritellaria. Pro Martio omne genus violarum, praecipue purpuereae simplici flore, quae sunt praecocissimae, pseudo-narcissus luteus, bellis, amygdalus, quae tunc floret, malus Persica, et cornus, quae etiam tunc florent, rubus odoratus. Pro Aprili viola flore albo multiplice, parietaria lutea, leucoium, herba paralysis, irides et lilia omnigena, flores roris marini, tulipa, paeonia flore multiplici, narcissus verus, periclemenum sabaudicum, cerasus, et pyrus diversi generis in flore, acanthus, quae tum folia emittit, arbor lelac. Pro Maio et Iunio camacariophyllus omnium generum, praecipue virgineus, omne genus rosarum, moschata tota excepta, quae serius floret, periclemenum commune, fraga, euglostum, columbina, flos Africanus simplex et multiplex, cerasus, que tum fructum profert, ribes, ficus in fructu, baccae rubi idai, vitis flores, lavendula florens, satyrium hortense flore albo, herba muscaria, lilium convallium, malus florens, flos cyaneus. Pro Iulio, cariophyllata omnium generum, rosa moschata, tilia florens, pyra, et poma, et pruna praecocia. Pro Augusto, pruna cinnium generum, pyra, mala Armeniaca, baccae oxyacanthae, nuces avellanae, melones moschatellini, et omnigeni coloris delphinum sive consolida regalis. Pro Septembri, uvae, poma, papaver variorum colorum, mala Persica, melocotonea, nectarinae, corna, pyra hyemalia, cydonea. Pro Octobri et principio Novembris sorba, mespila, pruna sylvestria, rosae serae, malvae arborescentes flore roseo, et similia. He vero quas enumeraverimus plantae climati Londinensi conveniunt. Sed hoc volo ut sit alicubi quasi ver perpetuum prout fert loci conditio.
     3. Quoniam autem odor florum spirans in aere (ubi undulat more modulationis musicae)í gratior multo est quam si eos decerpas manu, ideo nihil magis confert ad delectationem illam quae ex odore florum percipitur quam nosse eos flores et plantas quae adhuc crescentes, nec avulsae, maxime emittunt auras suaves et aerem odore perfundunt. Rosae tam pallidae quam rubreae dum crescunt odoris sui sunt tenaces, nec aerem tingunt. Adeo ut iuxta sepem earum ambulans nihil odoris percipies, etiamsi hoc experiaris tempore roris matutini. Laurus itidem dum crescit odoris parum emittit, neque etiam rosmarinus aut amaracus. Id quod ante omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti. Ei proxime accedit rosa moschata. Tum folia fragariae marcescentis quae halitum emittunt plane cardiacum. Tum flores vitis qui apparent in racemis noviter protrusis ad instar pulveris, qualis est in caule plantiginis. Tum rubus odoratus. Tum parietaria lutea, quae gratissimum edit odorum sata iuxta fenestras conclavis aut cubiculi in imo solario siti. Tum cariophyllatae, tam minores quam maiores. Tum flores tiliae. Tum periclymeni flores eminus locati. Tum flores lavendulae. De floribus fabae non loquor, quoniam campestres sunt. At ea quae aeream iucundissimo odore perfundunt, sed non nisi calcata aut contusa, sunt tria, pimpinella, serpillum, et mentha aquatica. Itaque ambulacra integra his sunt conserenda ut odorem eorum calcando exprimas.
     4. Horti contentum (loquor autem de hortis regiis, sicut feci de aedificiis) haud minus triginta iugerum esse debet, atque illud in tres partes dividi convenit: graminetum in introitu, fruticetum sive eremum in exitu, et hortum praecipuum in medio, praeter ambulacra utrinque ad latera. Mihi quidem placet quatuor iugera gramineto assignari fruticeto, bis quatuor ad ambulacra ad latera, et horto praecipuo duodecim. Oblectamentum ex gramineto duplex est: primum quidem oculis, quibus nihil iucundius est quam gramen subinde tonsum et virescens, alterum quiniam in medio orbita purganda est qua iri possit versus frontispicium sepis magnificae quae hortum praecipuum includat. At quoniam orbita ista longa erit, neque in magnis ardoribus anni aut diei umbra hortis emenda est ambulatione per graminetum exposito sole, ideo ambulacra obtecta, duodecim pedes alta, ex opere lignario utrinque ad latera gramineti extruenda sunt per quae hortuum introire possis in umbra continua. Quantum autem ad schemata et figuras ex varii coloris terra distinctas quae subiaceant fenestris aedificii, nugae plane sunt. Saepius videas in placentis talia. Figura quadrata horto optime convenit, quam undique sepi pulcherrima et arcuata claudi oportet. Arcus extollantur super columnas ex opere lignario pedes decem alti, lati sex. Spatia autem inter columnas eiusdem dimensionis sint cum latitudine arcus. Supra arcus fit sepes continuata pedes quatuor alta ex opere itidem lignario, et haec supra sit turricula in summitate arcus cuiusque extructa, cuius interior capacitas sufficiat avicularum caveae excipiendae. Et supra interstitia arcuum collocentur aliae aliquae figurae inauratae continentes lamellas vitri colorati quibus varie ludant radii solares. Hanc autem sepem intelligo supra aggerem, haud praecipitem quidem sed mediocriter declivem, sex pedes altum, totum floribus consitum, erigendam esse. Intelligo etiam ut haec quadra horti non totam soli latitudinem occupet, sed satis spatii, variis ambulacris conficiendis, utrinque ad latera relinquat, in quae obtecta illa gramineti ambulacra de quibus diximus deducant. Verum ad introitum et exitum horti huiusmodi ambulacra cum sepibus omnino omittenda sunt. In introitu quidem, ne conspectum amoenae illius sepis a gramineto impediat, in exitu autem, ne prospectum fruticeti per arcus intercipiat.
     5. Dispositionem soli intra claustrum sepis variandam ad placitum relinquo, hoc interim monens, ut quaecunque ea tandem sit, nimis curiosa et operosa ne sit. Imagines excisas ex iunipero vel alia materia hortensi non probo, puerelia sunt ista. Humiles sepiculae rotundae instar fimbriarum, cum pyramidis parvulis, placent. Columnas etiam et pyramides altas ex opere lignario in aliquibus locis sparsas, sepibus vestitas, recipio. Ambulacra ampla et spatiosa esse volo. Ambulacra angustiora et obtectiora ad latera summovenda sunt, neutiquam vero in pomaerio horti praecipui collocanda. Consulerem etiam ut in medio horti set monticellus pulcher cum tribus ascensus ordinibus et tribus ambulacris eius latitudinis ut quatuor una ambulare possint. Et haec insuper ambulacrae perfecte circularia esse suadeo, absque figuris propugnaculorum. Altitudo autem monticelli triginta pedum esto, atque in vertice domicellus elegans extruatur cum caminis venuste ordinatis et absque multo vitro.
     6. Fontes quod attinet, magno sunt illi ornamento et refrigero. Sed stagna et piscinae exulent. Hortum enim insalubrem reddunt et scatentem muscis, ranis, et similibus. Fontes duorum generum intelligio, unum qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis, alterum nitidum aquae purae receptaculum, quadratum pedum triginta vel quadraginta, illime, sine coeno aut piscibus. Quod primum, imagines inauratae sed marmoreae quae in usu sunt ornamento esse recte possunt. Sed in eo genere cardo rei est ita aquam regere ut perpetu fluat, nec consistat aut in cratere aut in cisterna, ita ut quiete non sit deoclor, versa aut in viridem aut rubrum aut huiusmodi, neque muscum colligat aut putredinem. Etiam manu purganda est quotidie ut maneat limpida. Itidem gradus aliqui ascensus ad fontem, et pavimentum circa eum elegans decori sunt. Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest, quibus non immoramur. Veluti, ut fundum sit imaginibus decoratum, latera quodque, simul hinc inde vitro variorum colorum, et huiusmodi corporibus politis et radiantibus splendens, circumdatum etiam clausura humilium statuarum. Sed maximum est illud, cuius in priore genere fontium mentionem fecimus. Nimirum ut aqua sit in perpetuo motu. Aqua scilicet, quae balneo superior sit nutrita, per canales venustos inducta, et rursus per tubas subter terram aequalis dimensionis, ne aqua diutius consistat, educta. Verum quoad curiosas inventiones arcuandi aquas sine earum effusione, et eas effingendi in varias formas (plumarum, poculorum vitreorum canopaeorum, campanarum, et similium), etiam rupes artificiosas et huiusmodi. Sunt illa quidem spectatu iucunda, sed nihil ad salubritatem aut suavitatem.
     7. Fruticetum autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem naturalis deserti prope accedat. Arbores in illo plantari nolo, nisi quod in aliquibus locis erigi praecipio arborum series quae in vertice ambulacra contineant, ramis arborum cooperta, cum fenestris. Subiaceat autem pars soli floribus odoris suavis abunde consita, qui auras in superius exhalent. Alias fruticetum apertum esse sine arboribus velim. Dumeta tamen spargi placet ex rubo odorato, peryclymeno, et vite sylvestri. Terram autem ubique consitam volo violis, fragis praecipue, et primula veris. Hae enim plantae iucundum spirant odorum et in umbra feliciter crescunt. Dumeta autem et ambulacra super abores sspargi volumus ad placitum, non ordine aloquo collocari. Probo etiam cumulos parvos, instar eorum quos talpae erigunt (quales in ericetis campestribus esse solent), alios serpillo, cariophyllatis minoribus alios, alios chamaedri quae florem praebet pulchrum, alios pervinca, alios violis, fragis alios, floribus paralysis alios, bellidibus alios, alios rosis rubris, alios liliis convallium, alios armeriis rubris, alios helleboro flore purpureo, et floribus similibus suavibus et bellis consitos. Pars etiam cumulorum habet in vertice frutices. Ease sint rosa, iuniperus, aquiolia, oxyocantha (sed haec rarior propter odoris gravitatem dum floret), ribesium baccis rubris, uva crispa, rosmarinus, laurus, rubus odoratus, et id genus aliae. Frutices autem ferro resecandae sunt ne deformiter excrescant.
     8. Iam solum utrinque ad latera in ambulacra privata, pro quavis diei parte umbrosas, distribuendum est. Ex iis etiam quaedam a ventis asperioribus ita munienda sunt ut in iis spatiare possit quis tanquam in porticu. Quinetiam ob eandam caussam, videlicet ut venti arceantur, ad exitus claudenda sunt. Et haec clausa ambulacra praecipue sabulo substernenda sunt absque gramine, ne in udo ambulatio sit. In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferae omnigenae collocandae sunt, tam ad parietes exteros quam in ordinibus interius. Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus consita sed raris, ne succo defraudent arbores. Ad exitus soli lateralis utrinque monticellos fieri probo ad talem altitudinem parietis exterioris ut in monticello stanti in agros pateat prospectus.
     9. Rursus, quoad hortum praecipuum, non negarem in eo confici debere ambulacra quaedam, eaque minime angusta, arboribus fructiferis utrinque consita. Quin et arboreta aliqua, arborum fructiferarum prope consitarum, et umbracula artificiosa et bella cum sedibus ordine elegante locat, verum haec nullo modo nimis confertum. Reliquendus est enim hortus praecipuus apertior, et aere perstabilis et liber. Umbram enim quaeras velim in ambulacris lateralibus, ubi in ardoribus anni vel diei ambules. Hortus siquidem praecipuus comparatus est in temperatiores anni partes, vernas et autumnales. Aetate autem ad matutina et vespertina tempora, aut etiam ad dies nubilosos.
     10. Aviara non probo, nisi tantae sint amplitudinis ut cespites graminei substerni queant. Fructibus etiam et arbusculis vivis conserantur, ut aves liberius volitent et se per diversa oblectare et componere possint, utque nulla in area aviarii conspciatur spurcities.
     11. Quantum vero ad ambulacra in clivis et variis ascensibus amoenis conficienda, illa naturae dona sunt, nec ubique extrui possunt. Nos autem ea posuimus quae omni loco conveniunt.
     12. Horti itaque regii figuram iam delineavimus, partim praeceptis, partim modulo generali, sed minime accurato. Et hac in re sumptibus minime pepercimus. Sed ad principes id nihil est, qui, ut nunc sit, plerunque hortulanos consulunt, atque haud minore sumptu varia parum cum iudicio componunt, addentes etiam quandoque statuas et alia ad magnificentiam et pompam, sed ad genuinam hortorum voluptatem et amoenitatem nihil conducentia.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL