Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XLV. [ = English XLVII] DE NEGOTIATIONE

     1. Generaliter melius est per verba negotiari quam per literas, et per intercessionem personae tertiae quam per seipsum. Literae utiles sunt cum quis per literas itidem responsum elicere desiderat, vel ubi sua intersit exemplaria literarum quas scripsit producere et monstrare. Denique, ubi metuere quis merito possit ne sermo interrumpatur aut per portiones audiatur. Contra, viva voce tractare praestat cum facies hominis reverentiam incussura sit, ut fit plerunque in colloquio cum inferiore aut in rebus quas extremis tantum digitis tangere convenit, in quibus oculus loquentis in vultum et gestum alterius intentus monere possit quousque procedere liceat, et generaliter quando libertatem quis sibi retinere cupit vel dedicendi vel interpretandi ea quae dixerit. In tractando per alios cautius et melius fuerit eos eligere qui simplicioris sunt ingenii, quos probabile est illa quae in mandatis habent executuros et successum rei fideliter narraturos, quam eos qui ex aliorum negotiis aliquid in se honoris aut utilitatis transferre callidi sunt, atque ea quae referent verbis emollient ut impense placeant. Tales etiam adhibe qui negotio cui praeficiuntur faveant, id enim industriam acuit. Atque insuper tales qui cum re quam tractant congruitatem quandam habent, veluti audaces ad expostulandum, blandos ad persuadendum, astutos ad observandum et rimandum, protervos et paulo absurdiores ad res quae aliquid iniqui habent transigendas. Tales etiam adhibe qui in negotiis tuis antea tractandis felices fuerunt et obtinuerunt. Hoc enim confidentiam parit, et omnem lapidem movebunt quo veluti praescriptionem tueantur. Melius fuerit hominem cum quo negotiaris primo leviter degustare et quasi ex longinquo, quam ab initio summam rei proponere, nisi forte in animo sit brevi illum aliqua quaestiuncula irretire et opprimere. Praestat cum illis negotiari qui in ambitu sunt quam cum illis qui desideria sua sunt adepti. Si cum alio sub conditione negotieris, prima velut occupatio aut possessio votorum in praecipuis numeranda. Id autem cum ratione postulare nequis nisi aut natura rei talis sit quae praecedere debeat, aut alteri commode insinuare possis illum opera tua in aliis usurum, aut denique habearis ipse pro homine imprimis integro et verace. Omnis negotiatio eo spectat aut ut detegat aliquid aut efficiat. Detegunt se homines vel animum suum communicando vel cum ira commoti sunt nec se bene cohibere possint, vel cum ex improviso opprimuntur, vel cum necessitate quadam adiguntur non habentes quod praetextant. Si quem ad nutum fingere cupias ut inde efficias aliquid, aut inclinationes et mores eius bene cognoscendi ut eum manu ducas, aut fines eius perspiciendi ut suadeas, aut infirmitates eius et ea quibus obnoxius est exploranda ut terreas, aut denique amici eius qui plurimum apud eum valent conciliandi ut eo modo regere possis. In tractando cum callidis et dolosis, verbis eorum minime credendum, nisi fines et intentiones eorum habeas verborum interpretes. Quin et optimum fuerit pauca apud illos loqui, et quae minime expectant. In rebus quibuscunque difficilioribus non expectandum ut quis simul et serat et metat, sed praeparatione opus est ut per gradus maturescant.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL