Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS
1. Suscipiuntur complura negotia et inventa mala, et
petitiones privatae bonum corrumpunt publicum. Suscipiuntur etiam complura
negotia in se bona, sed animo bono. Intelligo non solum corrupto sed etiam
callido, absque ulla perficiendi negotii intentione. Non desunt qui petitiones in
manus suas recipiunt et operam avide pollicentur, quibus tamen ut cum effectu
procedant curae non est. Verum si animadvertant rem aliorum conatu successuram,
ipsi quoque gratiam aucupabuntur, aut certe mercedes aliquam secundariam
captabunt, aut denique supplicantis spes dum negotium vertitur in usum proprium
convertent. Alii petitiones amplectuntur eo solum animo ut negotiis aliorum
quae simul tractantur impedimenta iniiciant vel ut aliquid obiter deferant et
informent, cuius alias praetextum idoneum parare non potuerint, de petitione
ipsa, cum sibi hoc modo consulerint, nihil solliciti, vel generaliter ut per
aliorum negotia negotiis suis pontem sternant. Imo et alii tam male fide agunt
ut petitiones suscipiant consilio deliberato eas destituendi, quo competitori
aut adversario gratificentur.
2. Certe si quis rem rite
perpendat, comitatur omnem petitionem ius quoddam, vel aequitatis, si sit
petitio iustitiae, vel meriti, si sit petitio gratiae. Si quem moveat
inclinatio propria ut parti iniquiori faveat in caussa iudiciali utatur potius
auctoritate sua ut rem componat quam ut obtineat. Si quem moveat inclinatio
propria ut favore suo minus merentem impertiat in caussa gratiae, abstineat
saltem ab omni calumnia et maledicentia in melius merentem. Petitiones quas
ipse non satis intelligis amico alicui fido et sagaci demanda qui referat an
eiumodi sint quas salvo honore promovere possis. Verum prudenti et anxio
iudicio amicus ille deligendus, alias quidlibet tibi imponet. Supplicantes his
temporibus adeo mora et procrastinationibus cruciantur ut veracitas et candor,
vel in negotiorum primitus recusando vel in successum eius qualemqualem animo
simplici referendo, vel in gratiam non ultra quam par est captando. Res facta
sit non solum laudabilis, verumetiam gratiosa. In petitionibus gratiae prima
petitionis oblatio nullius debet esse momenti. Eo usque supplicantis fides in
re illa patefacienda valeri possit ut si notitia eius aliunde quam per eum
haberi non potuissit, hoc fraudi non sit, sed potius remuneretur. Valorem eius
quod petitur ignorare imperitia quaedam est, non secus ac aequitatem eiusdem
oscitanter praetervehi malam arguit conscientiam. Petitiones sedulo occultare
non modicum prodest ad obtinendum. Spes enim iactare competitorum licet alios deterrere
possit, alios tamen acuet et excitabit. Verum temporum opportunitates ante
omnia in petitionibus valent. Temporum inquam, non tantum respectu eorum in
quorum potestate positum est petitiones vel reiicere vel concedere, verumetiam
respectu eorum a quibus iuste metuendum ne se illis opponant. In delectu eius
cui petitionis tuae curam demandes, respicias magis aptitudinem quam
amplitudinem, atque eum potius adhibe qui paucioribus negotiis se immiscet quam
qui omnia amplectitur. Denegatae petitionis iteratio concessioni ipsi quandoque aequipollet, modo
quis se nec animo deiectum nec male affectum ostendat. Iniquum petas ut aequam feras regula non male, ubi
quis gratia floreat. Alias enim consultius foret gradibus quibusdam ad id quod
petis ascendere, et aliquid saltem impetrare. Qui enim in principio supplicantis
erga se studium admittere non dubitasset, is in fine et studium supplicantis et
beneficium prius collatum simul amittere non sustinebit. Nihil tam leve videtur quam viros
praepotentes de literis suis interpellare, cum tamen, si literae illae in
caussis minus honestis et iustis volitent, tantum de existimatione scribentis
deperat. Non invenitur in rebuspublicis perniciosius hominum genus quam
generales isti petitionum concinnatores. Etenim pestes plane sunt et lues
negotiorum publicorum.