Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS
1. Meminisse debent iudices esse muneris suis ius
dicere, non autem ius dare, leges inquam interpretari, non condere. Aliter
deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam vendicant
ecclesia Romana, quae praetextu interpretationis Scripturarum etiam addit
aliquid quandoque et immutat, et pronunciat quod non invenit, atque specie
antiquitatis introducit novitatem. Iudicem opportet esse potius eruditum quam
ingeniosum, venerabilem quam gratiosum, magis deliberativum quam confidentem.
Ante omnia, integritas iudicum quasi portio est virtusque propria. Maledictus sit (inquit
lex) qui terminum terrae movet antiquum. Sane qui lapidem fines distinguentem
transponit culpa non caret. Verum iudex iniustus ille est qui praecipue
terminos immutat cum de terris et rerum proprietate iniquam fert sententiam.
Una certe iniqua sententia plus nocet quam exempla plurima. Haec enim rivulos
tantum inficiunt, illa autem fontes. Ita ait Salomon, fons turbatus et vena
corrupta est iustus cadens in causa sua coram adversario. Officioum iudicis
relationem habere possit, partim ad litigantes, partim ad advocatos, partim ad
scribas et ministros iusticiae subtus, partim ad principem vel statum supra.
2. Primo quantum ad caussas
et litigantes, sunt (inquit Scriptura) sui iudicium vertunt in absynthium. Sunt
etiam certe qui illud vertunt in acetum. Iniusticia enim illud reddit amarum, mora acidum.
Iudex strenuus hoc praecipue agit, ut vim et dolum compescat, quorum vis magis
perniciosa est quanto apertior, dolus quanto tectior atque occultior. Adde etiam lites contentiosas
quae evomi debent ut crapula curiarum. Iudicem decet viam parare ad iustam sententiam,
qualem Deus parat valles exaltando, colles deprimendo. Eodem modo, quando ex
alterutra parte videt iudex manum elatum, veluti in prosecutione importuna,
captionibus malitiosis, combinationibus, patrocinio potentum, advocatorum
disparitate, et similibus, tum elucescit virtus iudicis in aequandis iis quae
sunt inaqualia, iut iudicium suum veluti in area plana fundare possit. Qui
fortiter emungit elicit sanguinem, cumque torcular vini premitur fortius vinum
prodit acerbum, acinum sapiens. Itaque caveant sibi iudices ab interpretationibus legum
duris et illationibus alte petitis. Neque enim peior est tortura quam tortura
legum. Praecipue in legibus poenabilus curae iis esse debet ne quae in terrorem
latae sunt vertantur in rigorem, neve in populum superinducant imbrem illum de
quo Scriptura pluet super eos laqueos. Etenim leges poenales, si severe
executioni demandentur, sunt similes imbri laqueorum cadenti super populum.
Itaque huiusmodi leges, si vel dormiverint diu vel temporibus praesentibus
minus quadrent, a iudicibus prudentibus in executione earum reprimantur.
Iudicis officum est ut res, ita tempora rerum etc .
In caussis capitalibus decet iudices (quantum lex permittit) in iudicio
meminisse misericordiae, et cum severitate exemplum, cum pietate personam
intueri.
3. Quantum ad advocatos qui
caussas agunt, patientia et gravitas in caussis audiendis iustitiae est pars
essentialis, et iudex nimium interloquens minime est cymbalum bene sonans. Non
laudi est iudici, si primus aliquid in caussa inveniat et arripiat quod ab
advocatis suo tempore melius audiere potuisset, aut acumen ostentet in
probationibus vel advocatorum perorationibus nimis cito interrumpendis, aut
anticipet informationes quaestionibus, licet ad rem pertinentibus. Iudicis
partes in audiendo sunt quatuor: probationum seriem ordinare; advocatorum et
testium prolixitatem, repetitionem, aut sermones extra rem moderari; eorum quae
allegata sunt medullam et quae maioris momenti sunt recapitulare, seligere, et
inter se componere; et demum sententiam ferre. Quicquid ultra haec nimium est,
et oritur aut a gloriola et loquendi aviditate, aut ab audiendi impatientia,
aut a memoriae debilitate, aut a defectu attenionis sedatae et aequabilis.
Saepenumero mirum est visu quantum advocatorum audacia apud iudices valeat, ubi
contra iudices ad imitationem Dei (in cuius tribunali sedent) superbos
comprimere et humiles erigere deberent. Sed etiamnum magis mirum est iudices
advocatis quibusdam prae caeteris immoderate et aperte favere. Quod necesse est
ut merces advocatorum augeat et multipicet, atque simul suspicionem
corruptionis et obliqui ad iudices aditus inducat. Debetur advocato a iudice laus
aliqua et commendatio, cum caussae bene aguntur et tractantur, praesertim si
causa sua cadat. Hoc enim apud clientem existimationem advocati sui tuetur et
simul opinionem eius de caussa sua prosternit. Debetur etiam reipublicae
reprehensio advocatorum moderata, ubi callida nimis praestant consilia, aut
supina apparet negligentia, aut levis informatio, aut indecora importunitas,
aut impudens defensio. Advocatus autem illud tribuat iudici, ne illi obstrepat aut se rursus in
caussam agendam callide insinuet postquam iudex de re pronunciaverit. E contrario autem iudex
se caussae mediae et nullatenus peroratae non ingerat, nec clienti occasionem
praebeat ut advocatos suos vel probationes ad plenum non auditas conqueratur.
4. Quantum ad scribas et
ministros, sedes iustitiae veluti locus sacratus est, ubi non tantum sedes
ipsa, sed et subsellia et praecinctus sedis scandalo et corruptelis vacare
debent. Etenim (ut ait Scriptura) non colliguntur uvae ex spinis, neque
iustitia suaves suos fructus edere potest inter vepres et dumeta scribarum et
ministorum rapacium et lucris inhiantium. Curiarum asseclae pravi sunt
quatuor: primo seminatores litium qui curias tumescere faciunt, populum
tabescere. Secundo, qui curias contentionibus circa iurisdictionem implicant,
neque vere sunt (ut habentur) amici curiae, sed parasiti curiae, curias
inflando ultra terminos propter micas e compendia propria. Tertio, ii qui possunt
censeri tanquam curiarum manus sinistrae, homines qui curiarum processus
legitimos diverticulis et versutiis distorquent, iustitiamque in lineas
obliquas et labyrinthos trahunt. Quarto, expilatores et exactores foedorum, qui
tritam similitudinem confirmant curiarum ad rubum quo, dum ovis tempestatem
fugiens se recipit, velleris partem amittit. Contra, scriba antiquus in
anteactis curiarum peritus, in actis ipsis concipiendis cautus, et in negotiis
curiae solers digitus est is curiae egregius, et saepe iudici ipsi viam
monstrat.
5. Quantum vero ad principem
aut statum, iudices ante omnia in memoria fixum tenere debent versiculum
ultimum duodecim tabularum Romanorum, salus popula suprema lex, et pro certo
ponere leges, nisi sint in ordine and eum finem, res esse captiosas et oracula
male inspirata. Itaque bene succedit cum rex aut status saepius cum iudicibus
deliberat, et rursus cum iudices principem et senatum saepius consulant. Ille
cum inter deliberationes policitas interveniat quaestio iuris, hi cum in
subiecto legali interveniant considerationes status. Contingit enim haud raro
ut res in iudicium adducta versetur circa meum et tuum, et nihilominus
consequentia eius ad rationes status penetret. Intelligo autem ad rationes
status pertinere non solum si quid ad iura regula impetenda spectet, verumetiam
si quid innovationem aliquam minus tutam, aut exemplum periculosum, introducat,
aut si manifesto portionem aliquam populi maiorem gravet. Neque quisquam
infirmi iudicii existimet iustas leges adversus politica vera aliquid
antipathiae habere. Sunt enim haec duo veluti spiritus et nervi quorum alter in
alteris moventur. Recordentur enim
iudices Salomonis thronum leonibus utrinque suffultum fuisse. Sint sane leones, sed
leones sub throno caventes ne aliquid ex iuribus regalibus impetant aut
convellant. Postremo, ne sint iudices tam ignari iuris et praerogativae suae ut
cogitent non sibi relinqui, tanquam muneris sui partem principalem, sanum et
prudentem legum usum et applicationem. Etenim in animum revocare poterint
dictum illud apostoli de lege humanis legibus maiore, nos scimus quia lex bona
est, modo quis ea utatur legitime.