Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
1. Iram penitus extinguere velle
ostentatio quaedam Stoicorum est. Meliora nos nacti sumus oracula, irascimini et nolite
peccare, sol non occidat super iracundiam vestram. Limites irae apponendi sunt, et
quousque et quamdiu. Dicemus primo quibus modis inclinatio naturalis aut etiam
habitus irae temperari possit et leniri. Secundo, qualiter particulares motus
irae reprimi possent, aut saltem citra nocumentum cohiberi. Tertio, quibus
modis ira excitari possit aut sedari in aliis.
2. Quantum ad
primum, non alia se ostendit via quam ut serio in animo revolvas mala et
calamitates irae, et quam vehementer vitam humanam perturbat et infestat. Hoc
autem tempestivum fuerit maxime, si pone nos respiciamus quamprimum impetum
irae resedent. Eleganter Seneca, iram ruinae similem esse, quae in aliud cadendo seipsam
comminuit et frangit. Hortatur Scriptura ut animas nostras patientia
possideamus. Certe quicunque patientia excidit de anima sua possessione
deiicitur. Hominis non est apes imitare,
2. Ira sane, si quis recte
attendat, res humilis est, in infra dignitatem hominis. Hoc liquebit si illos
intuamur in quibus ira regnat, qui plerunque ex infirmioribus sunt: pueri,
mulieres, senes, aegroti. Itaque cum irasci contigerit, caveant homines (si
modo dignitatis suae velint esse memores) ne iram suam cum metu eorum quibus
irascuntur, sed cum contemptu coniungant, ita ut superiores potius videantur
quam inferiores. Quod non difficile factu foret, si quis iram suam paululum
regat et inflectat.
3. Quantum ad
secundum, caussae et motiva irae praecipue tres sunt. Primo, si quis pronus sit
ad sensum iniuriae. Nemo enim irascitur nisi qui se laesum sentiat. Itaque
teneri qui sunt et delicati, ut subinde irascantur, necesse est. Tot se
offerent quae illis molestiam exhibebunt, quot a naturis robustioribus vix
sentientur. Secundo, si quis curiosus et perspicax sit in interpretatione
iniuriae illatae, quatenus ad circumstantias eius, ac si contemptum spiraret.
Opinio enim contemptus iram excitat et acuit plusquam laesio ipsa. Itaque, si
homines ad ista ingeniosi sint, iram miris modis incendent. Ultimo, opinio
contumeliae sive quod existimatio hominis per consequentiam laedatur et
perstringatur, iram intendit et multiplicat. Cui rei accedit remedium praesentaneum
ut quis utatur (quod Consalvus dicere solebat) tela honoris crassiore. Sed in
omnibus irae fraenationibus optimum est tempus lucrari et sibiipsi persuadere
horam vindictae nondum adesse, sed instare, quasi ad manum, opportunitatem
aliquam maiorem, atque hoc pacto motum animi interim compescere, et se in
tempus aliud servare. Ira autem, ut citra noxam erumpat, utcunque hominem
obsederit, duo sunt quae maxima cavenda. Prius est acerbitas verborum,
praecipue aculeatorum et ei quem ferimus propriorum. Communia enim maledicta
mordent minus. Atque rursus, secretorum revelatio. Hoc enim societati quemvis
ineptum reddit. Posterius est, ne quis dum ira fervet negotium quod in manibus
est abrumpat, sed, utcunque irae fraenum laxet, nihil tamen agat quod revocari
non possit.
4. Quantum ad excidandam aut sedandam iram in aliis, fit
hoc maxime per temporum electionem prudentem. Cum subtristes homines sunt aut
aliquantulum morosi, tempus est iram incendendi. Deinde, ut antea diximus, decerpendo et inculcando quicquid contemptum
arguere aut aggravare possit. Rursus, ira sedatur per contraria hisce. Primo, deligendo
tempora serena et ad hilaritatem prona in quibus negotium aliquod ingratum et
ad iracundiam provocans aperias. Prima enim impressio plurimum valet. Deinde
ut, quantum fieri potest, iniuriam a contemptu segreges, eam imperitiae,
timori, animi concussioni repentinae, aut simili cuipiam imputando.