Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. DE MORTE

     1. Metuunt homines mortem, ut pueri tenebras. Quemadmodum autem metus in pueris augeretur fabulosis quibusdam terriculamentis, ita et ille alter. Sane mortis meditatio, prout mors stipendium est peccati, et ad aliam vitam transitus, pia est et salubris. Metus vero eius, ut est naturae debitum, res est infirma et inanis. Inest tamen nonnunquam piis meditationibus fermentum aliquod vanitatis, necnon superstitionis. Praecipitur in libris nonnullis religiosorum qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo quantus sit dolor cum vel minimus digiti articulus torquetur, atque inde aestimet quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur et dissolvitur, cum tamen mors saepenumero transeat minore cum dolore quam sentitur in tortura membri. Partes enim maxime vitales non sunt maxime sensitivae. Nec abs re dictum fuit ab illo, qui locutus est ut philosophus tantummodo et homo animalis, pompa mortis magis terret quam mors ipsa. Gemitus et singultus, membrorumque convulsiones, oris pallor, amici flentes et atrata funera, cum similibus, haec sunt quae mortem ostentant terribilem. Observatione plane dignum est nullam esse animi passionem tam debilem quin superet et in ordinem redigat timorem mortis. Ideoque mors non est hostis adeo formidabilis, cum tam multos habeat homo circa se athletas qui in certamine illam vincant. Ultio de morte triumphat; amor eam parvi facit; honor ambit; metus ignominiae eligit; maeror ad eam confugit; metus anticipat. Imo legimus quod postquam Otho imperator seipsum interfecisset ipsa misericordia (quae affectus est omnium tenerrimus) multos provocarit ad commoriendum ex mera animi compassione erga dominum suum, ut fidissimos asseclas. Quin et addit Seneca fastidium et satietatem: cogita quam diu eadem feceris. Mori velle non tantum fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest. Nec minus observatu dignum est quantillam mutationem in animo generoso et forti appropinquans mors efficere valeat: eosdem enim gerunt homines illi spiritus usque ad supremum momentum. Mortuus est Augustus Caesar voce certe urbana: Livia, coniugii nostri memor, vive et vale. Tiberius inter dissimulandum: ita enim de illo Tacitus, iam Tiberium vires et corpus, non dissimulatio, deserebant. Vespasianus cum scommate, exonerans enim super sella, ut puto, Deus fio. Galba cum gnoma, feri, si ex re sit populi Romani, protendens simul collum. Septimius Severus inter expedienda negotia: adeste, si quid mihi restat agendum. Pariter et alii. Certe Stoici nimium insumpserunt operae in solatia mortis. Etenim grandi suo contra eum apparatu effecerunt ut terribilior videretur. Rectius ille, qui finem vitae extremum inter munera ponit naturae. Aeque enim est naturale hominibus mori ac nasci, atque infans forsan non minorem sentit dolorem ex hoc quam ex illo. Qui moritur inter prosequendum magnum aliquod desiderium ita se habet ut vulneratus, sanguine adhuc fervente, qui plagam vix sentit. Itaque mens in aliquod bonum fixa et intenta a doloribus mortis se subducit. Verum enimvero super omnia suavissimum canticorum est illud, nunc dimittis, cum quis fines suos et expectationes honestas assectus fuerit. Hoc item in se habet mors, ut bonae famae ianuam aperiat et livorem extinguat: extinctus amabitur idem.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL