Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS
1. Magni refert ut pastores populi prognostica tempestatum politicarum sciant. Quae tunc maximae sunt cum res vergunt ad aequalitatem, non secus ac naturales tempestates circa aequinoctia invalescunt. Quemadmodum autem saepe videre est flatus ventorum cavos et veluti e longinquo, quin et similiter maris tumores occultos, ante procellam, idem evenit ingruentibus procellis politicis:
Ille etiam caecos inflare tumultus
Saepe monet, fraudesque, et operta tumescere bella.
2. Famosi libelli, et licentiosi et mordaces sermones in status scandalum cum passim volitant et increbescunt, similiter novarum rerum rumores mendaces in regiminis dedecus undique iactati, et avide a populo excepti, sunt certe inter prognostica seditionum. Quo stemmate deducta sit fama, cum Virgilius depingeret, Gigantum sororem eam esse ponit:
Illam terra parens, ira irritata deorum,
Extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem
Progenuit
quasi famae fuissent seditionum praeteritarum reliquae. Verum sunt illae
non minus seditionum futurarum praecursatrices. Recte tamen utcunque notatum
est, inter seditiosos tumultus et seditiosos rumores nil aliud fere interesse
nisi qualis est descrepantia inter fratrem et sororem, masculum et foeminam.
Praesertim, si eo usque ingravescat malum ut actiones status laudatissimae,
quae merito plausum vulgi mererentur et populi studia conciliare deberent, in
deteriorem partem traducantur et sugillentur. Hoc enim invidiae molem grandem
demonstrat, ut recte ait Tacitus conflata magna invidia, seu bene su male gesta
premunt. Neque propterea sequitur quod famae istae inter turbarum signa
numerentur, ideo earum suppressio severior remedium contra turbas praestare
intelligeretur. Nam ut plurimum contemptae facilius evanescunt, et conatus sedulus eas
coercendi nihil aliud fere efficit quam ut durent magis.
3. Item illud genus obsequii
in exequendis iussis de quo loquitur Tacitus pro suspecto habendum: erant in
officio, sed tamen qui mallent mandata imperantium interpretari quam exequi.
Mandata discutere, detractare, cavillationibus eluere, quid aliud sunt quam
iugum iactare et inobedientiam tentare? Praesertim ubi in istis disputationibus
circa mandata, qui a parte mandatorum stant, loquuntur timide et molliuscule,
qui autem adversantur audacius et contumacius.
4. Etiam (ut bene notat
Macchiavellius) cum principes, qui se pro parentibus communibus gerere
deberent, factioni alicui se adiungent, idem fit ac cum lembus inclinatione
nimia in alterum latus evertitur. Hoc temporibus Henrici tertii Gallorum regis
confirmatum est. Ipse enim a principio in ligam pro extirpandis Protestantibus
se recipi voluit. At paulo post eadem
liga contra ipsum regem vertit. Cum enim auctoritas principis fit caussae
cuiuspiam tanquam accessoria, et fortior insurgit aliqua obligatio quam
vinculum imperii, reges incipiunt de possessione auctoritatis suae deiici.
5. Porro cum discordiae, et
duellae, et factiones palam et audacter se ostentant, indicio est reverentiam
erga principem exui. Motus enim procerum debent esse sicut motus planetarum sub
primo mobile (iuxta opinionem receptam), qui rapide quidem circumferuntur
secundum motum primi mobilis, leniter autem renituntur in motu proprio. Quare
si viri primores et nobiles propriis motibus violenter rapiantur, et (ut scite
Tacitus) liberius quam ut imperantium meminissent, orbes perturbari manifestum
est. Reverentia
enim id ipsum est quo reges a Deo accinguntur, qui eam aliquando disrumpere
minitatur, solvam cingula regum.
6. Rursus, cum
aliqua ex quatuor imperii columnis concutatur aut labefactetur (quae sunt
religio, iusticia, consilium, opes), tum serenitas precibus imploranda est. Sed
mittamus haec prognostica seditionum (circa quae nihilominus intervenent
nonnulla quae iis tractandis maiorem lucem praebere possint in sequentibus), et
primo de materia seditionum, postea de earum caussis et flabellis , ultimo de
remediis nonnihil dicamus.
7. Materiam
seditionum expendere res est consideratione dignissima. Tutissima enim via
seditiones evitandi (si tempora patiantur) est ut ipsam materiam e medio
tollamus. Si enim fomes flammae paratis sit, scintillae quae incendium facient
ex qua parte emicare possint nemo facile dixerit. Seditionum materia duplex
est, magna inopia et praesentium rerum taedium. Certissimum est tot esse pro
turbis vota quot sunt hominum res attritae et decoctae fortunae. Unde illa Lucani
observatio de statu imperii Romanae paulo ante bellum civile:
Hinc usura vorax rapidumque in tempore foenus.
Hinc
concussa fides, et multis utile bellum.
8. Hoc ipsum multis utile bellum certum est
indicium status ad commotiones et turbas dispositi. Tum si primorum hominum
indigentia ac res accisae cum summa plebis inopia et paupertate iungantur,
periculum imminet grave. Rebelliones enim quae a ventre ortum habent pessimae.
Quantum vero ad alienationes animorum et taedium rerum praesentium, sunt certe
illa in corpore civili instar humorum maligniorum in corpore naturali, qui ad
calorem praeternaturalem colligendum et inflammationes apti sunt. Nemo autem principum sui
periculi magnitudinem metiatur ex eo, quod iusta sint aut iniusta illa quae
animos populi alienant. Hoc enim esset vulgus rationis nimium capax putare, qui
suo saepe recalcitrant commodo. Neque etiam ex hoc quod gravaminia ex quibus
invidia oritur grandia sint aut exigua. Malevolentiae enim ex omnibus istae
periculosissimae sunt, ubi plus timetur quam sentitur. Dolendi modus, timendi
non item. Praeterea in maximis
oppressionibus ea quae patientiam irritant etiam animos frangunt. At in
timoribus dispar est ratio. Neque rursus princeps aut status alienationem
animorum et invidiam grassantem minus pendat, quod aut saepius aut diutius illa
fastidia animorum aestuarunt, neque quicquam inde detrimenti respublica cepit.
Verum enim licet sit quod non omnis vapor in procellam desinat, ita vere dici
potest ex altera parte, quod procellae, licet saepius pertranseant, tandem
glomerantur et ruunt, atque secundum adagium illud Hispanicum, funiculus in
fine levissima tensione rumpitur.
9. Caussae seditionum hae sunt: in rebus
religionis innovata, tributa et census, legum et consuetudinum mutatio,
immunitatum et privilegiorum violatio, oppressio universalis, indignorum ad
honores et magistratus promotio, alienigenae, caritas annonae, milites
incuriose dimissi, factiones factae desperatae. Quicquid denique populum
offendit, simulque eos in caussa communi unit et conspirare facit.
10. Quantum ad
remedia. Preservativa quaedam confuse et in genere possunt assignari, de quibus
disseremus. Curatio autem legitima morbo particulari aptari debet. Itaque consiliis potius
quam praecepto reliquenda.
11. Primum
contra seditiones remedium et praeventio haec est, omni cum opera et diligentia
caussam illam seditionum materialem, de qua dimixus amovere. paupertatem
intelligo civium et inopiam. Cui inservit commercii rationes bene liberare et
bene librare, artifices et manufacturas introducere et fovere, desidiam et
otium profligare, luxum et profusionem sumptuariis legibus coercere, solum et
agros cultura lucrosissima subigere, rebus venalibus pretia iusta imponere,
census et tributa moderari, et similia. In genere praecavendum ut incolarum
multitudo (temporibus scilicet pacis, quando gladius nihil demetit) regni
proventus, quibus ali possit, non excedat. Neque incolarum multitudo utrum
superflua sit necne capitum numero solum censenda est. Sunto enim pauciores qui
multum profundunt et parum lucrantur, plus illi atterent statum quam multo
plures qui maiore parsimonia degunt, pecunias autem congerunt. Nobilium igitur et eminentioris dignitatis hominum
numerus auctus, magis quam pro analogiae plebeiorum, celeriter statum
depauperat. Quod etiam facit clerus numerosis. Illi enim sorti reipublicae nihil
addunt. Idem quoque fit, cum plures in
literis educantur quam quibus victum suppeditare possint vocationes civiles.
12. Neque
praetereundum est quod, cum omne publicae opulentiae augmentum ab exteris
nationibus lucrifieri necesse sit (quicquid enim alicubi adiicitur, alibi
detrahitur), tria tantum esse quas gens genti vendit, materiam mercium,
manufacturam, et vecturam. Quae quidem tres rotae, si recte progrediantur, aestus
divitiarum erunt uberiores. Saepius autem contingit illud de quo loquitur
poeta, materiam superabit opus, nempe ut manufactura et vectura materiae
pretium excedat, et statum magis locupletet. Manifesti sunt huius rei testes
inferioris Germaniae populus, qui quidem fodinas, non subterraneas sed supra
terram prae omnibus gentibus habent ditissimas.
13. Nihil autem
prius debet esse aut consultius quam ut videat magistratuum prudentia, nec
pecuniarum thesauri apud paucos recondantur. Aliter enim facile fuerit
rempublicam inter magnas opes fame perire. Nummus autem instar fimi non
fructificat, nisi per terram dispergatur. Hoc praecipue efficitur supprimendo,
aut saltem coercendo, voragines illas foeneris, monopoliorum, et latifundiorum in
pascua conversorum, et similium.
14. Quantum ad
sedandas animorum offensiones, aut saltem ad amolienda ea quae ab iis
proveniunt pericula, duo sunt in omni statu (ut notum est) subditorum genera,
proceres et plebes. Quaevis harum partium sola, si infensa sit, non magnum
subest periculum. Tardi enim sunt populi motus, nisi a nobilibus incitentur.
Nobiles autem invalidi, nisi vulgus sua sponte ad motus aptum et praedispositum
sit. Tum periculum revera ingruit, cum
potentiores expectent dum aquae moveantur apud vulgus, ut ita demum animos
exulceratos prodere possint. Fingunt poetae coelicolas Iovem ut vincerent
coniurasse. Quod ubi Iupiter accepisset, Minervae consilio Briareum centimanum
accersivit, ut in suppetias ei veniret. Proculdubio hoc emblema monarchas monet
quam tutum et salutare sit eis plebis studia conciliare et retinere.
15. Licentiam
nonnullam, sed moderatam, animis gravate affectis et malevolis indulgere, ut
ebulliant eorum dolores et in fumos abeant (modo insolentia absit et audacia)
utile sane est. Qui enim humores ad interiores partes retrovertit, et vulnus in viscera
sanguinem refundere compellit, ulcera mortifera et exitiala apostema inducit.
16. Ad molliendos
exacerbatos et malevolos animos, partes Epimethei etiam ad Prometheum rite
transferri possint. Neque enim reperitur remedium utilius. Ubi mala et aerumnas
evolare sensissit, operculum vasi festinus imposuit, et in imo dolii spem
reservavit. Certe, politice et artificiose spem nutrire et iniicere, ac homines
a spe alia in aliam circumducere, ex fortissimis est contra venenum
malevolentiae antidotis. Neque certius est indicium prudentis regiminis et
rerum administrationis, quam ubi homines spe continere possit, cum satisfaciendi
copia non datur, atque ubi res tam provide tractantur ut nullum malum ita
peremptorie imminere videatur, quin aliqua se ostendat spei rima ad evadendum.
Quod eo minus difficile factu est, quia tam privatis hominibus quam factionibus
sibi ipsis adulari insitum est, aut saltem ostentare in gloriam suam quod non
omnino credunt.
17. Trita sane est sed praecellens periculorum, quae
malevolentiae minantur, cautio, ut praevideatur ne sit caput aliquod ad quod
populus infensus et exacerbatus confluere, et sub cuius praesidio in corpus
aliquod coire, possit. Caput ego illum dico et ducem idoneum qui nobilitate et
existimatione celebratur, quique apud malevolos acceptus est et gratiosus,
atque ad quem ora et oculos convenerunt, quique etiam ipse in rebus suis
privatis censetur offensus. Quod genus virorum aut statui conciliandum est, idque non
perfunctorie sed solide, aut per alium aliquem ex iisdem partibus retundendum,
qui illi alteri se opponat atque gratiam popularem in diversa trahat et secet.
18. Ubique hoc obtinet quod factiosas potentias et
coitiones, quae contra gubernatorem imperii frontem contrahunt, inter se
committere, aut saltem diffidentiam inter eas seminare, remedium haud
contemnendum sit. Etenim male admodum agitur cum republica si illi qui erga imperium bene
affecti sunt discordiarum pleni existant, qui vero infensi et maligni arcte
coniungantur.
19. Adnotavi
saepius ingeniosa et arguta dicteria, quae principibus improvisio exciderunt,
nonnunquam scintillas ad seditiones iniecisse. Exitiale sibi vulnus inflixit
Caesar eo dicto, Sylla nescivit literas, dictare non potuit. Spem enim omnem
illud verbulum praescidit quam homines imbiberant, aliquando eum dictaturam
depositurum. Perdidit seipsum Galba eo dicto, legi a se militem, non emi. Inde
enim milites de donativis desperarunt. Probus item propter eam vocem interiit,
si vixero, non opus erit amplius Romano imperio militibus. Etenim ob haec verba
milites animum desponderunt. Sunt et alia haud pauca eiusdem generis. Interest
sane principibus in rebus ambiguis et temporibus anxiis ut caveant quod dicant,
praesertim in concisis his sententiis quae veluti spicula volitant, et ex
secreto pectoris eorum emissa putantur. Longiores enim et productiores sermones
obtusi sunt et minus notantur.
20. Postremo, in omnes
eventus habeant circa se principes personas nonnullas militia et fortitudine
spectatas ad reprimendas seditiones in primis motibus. Hoc enim si desit, magis
trepidare solet in aulis principum cum turbae primo erumpunt quam par esset. Et
status eo genere periculi laborat quod Tacitus illis verbis innuit, atque is
habitus animorum fuit ut pessimum facinus auderent pauci, plures vellent, omnes
paterentur. Isti autem militares viri fidi omnino esse debent et bonae
existimationis, potius quam factiosi aut populares, et cum caeteris proceribus
bene comparati. Aliter remedium morbo gravius.