Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XVII. DE SUPERSTITIONE
1. Praestat nullam aut incertam de Deo habere opinionem, quam contumeliosam et Deo indignam. Alterum enim infidelitatis est, alterum impietatis et opprobrii. Ac superstitio certe divinitatis est dedecus. Plutarchus non abs re inquit mallem sane multo ut homines dicerent nunquam fuisse talem in rerum natura virum, qualis ferebatur Plutarchus, quam ut dicerent fuisse quendam Plutarchum qui liberos suos recens natos comedere et devorare solitus erat, quod poetae de Saturno memorant. Quemadmodum autem contumelia superstitionis ingravescit adversus Deum, ita et periculum maius ab illa incumbit hominibus. Atheismus non prorsus convellit dictamina sensus, non philosophiam, affectus naturales, leges, bonae famae desiderium. Quae omnia, licet religio abesset, morali cuidam virtuti externae conducere possunt. At superstitio haec omnia deiicit, et tyrannidem absolutam in animis hominum exercet. Itaque atheismus turbas in rebuspublicis raro ciet. Homines enim cautos reddit, et securitati suae consulentes. Quin et videmus tempora ipsa in atheismum procliviora (qualia fuerunt Augusti Caesaris) tranquilla fuisse. At superstitio compluribus regnis et rebuspublicis ruinae fuit. Introducit enim novum primum mobile, quod omnes imperii sphaeras rapit. Magister superstitionis populus, atque in omni superstitione sapientes stultis obsequuntur, atque argumenta practicae succumbunt ordine perverso. Gravis fuit ille sermo quorundam praelatorum in concilio Tridentino, in quo doctrina theologorum scholasticorum plurimum potuit. Nimirum scholasticos astronomis similes fuisse, qui eccentricos circulos, et epicyclos, et huiusmodi orbium machinas finxerunt, quo phaenomena servarent, et si satis scirent nihil tale revera existere. Eodem modo etiam scholasticos complura subtilia et perplexa axiomata et theoremata invenisse, quo practicae ecclesiae caverent. Superstitionis caussae sunt grati et sensuales ritus ac ceremoniae; externae et Pharisaicae sanctitatis excessus; traditionum maior quam par fuerit reverentia, quae ecclesiam non potest non onerare; stratagemata praelatorum, quibus utuntur ad ambitionem propriam et lucrum; nimius intentionum bonarum favor, qui novitatibus et ethelothreskiis ianuam aperit; exemplorum importuna et inepta petito ab humanis quae in divina transferantur, quae necessario parit fantasiarum male cohaerentium mixturam; postremo tempora barbara cum calamitatibus et perturbationibus coniuncta. Superstitio sine velo deformis res est. Etenim, sicut simiae similitudo cum homine deformitatem addit, ita et superstitioni similitudo cum religione. Et quemadmodum cibi salubres corrumpuntur in vermiculos, ita ritus et formulae bonae et sanae corrumpuntur in obervantias pusillas et superfluas. Quin et non caret superstitione quandoque superstitionis fuga, cum se tanto saniorem et puriorem viam inire putent homines quanto a superstitionibus prius receptis longius deflexerint. Itaque curae esse debet in religione reformandi (ut fit in corpore purgando), ne sana cum corruptis simul evacuentur, quod fere fit ubi reformatio regitur a populo.