Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
1. Summa quae intercedit inter homines fides, et illa
consilium impertiendi. Etenim in alio quovis fidei genere partes tantum vitae aliis
commendamus, terras, bona, liberos, existimationis, et alia negotia
particularia. Verum iis quos nobis consiliarios adhibemus omnia mandamus.
Quanto magis, qui partes consiliariorum praestant, ad omnem integritatem et
sinceritatem astringuntur. Principes vel prudentissimi nullo modo in diminutionem
auctoritatis accipiant si consilio virorum selectorum utantur. Quin et Deus
ipse consilio non vacat, sed inter nomina magna filii sui benedicti ponit ut
consiliarius vocetur. Salomonis certe pronunciatum tale: in consilio
stabilitas. Res humanae proculdubio aut primam aut secundam agitationem
subibunt: si minus consultationum argumentis iactentur, certe fluctibus
fortunae iactabuntur. Plenaeque evadent inconstantiae et mutationum, modo
texendae, modo retexendae, instar vacillationum hominis ebrii. Sane filius Salomonis vim
consilii expertus est, quemadmodum pater eius necessitatem et usum vidit.
Etenim regnum Deo dilectum primo laceratum et fractum est consilio pravo. Cui
quidem consilio inustae sunt, ut nobis sint documento, notae illae duae per
quas consilia prava in perpetuum dignoscantur: una, quod fuerit consilium
iuvenile quoad personas, altera quod fuerit violentum quoad subiectum.
2. Sapientia veterum in
parabola adumbravit tam unionem et insolubilem coniunctionem consilii cum
regibus, quam prudentem et politicum usum eiusdem per reges adhibendum. Alterum
in eo, quod Iovem narrant Metim (quae vox consilium significat) in uxorem
duxisse, in quo innuunt consilium imperio sponsae loco esse. Alterum in eo quod
sequitur, quod huiusmodi commentum est. Tradunt, postquam Metis nupta fuisset
Iovi, eam gravidam ex illo factam; Iovem autem non sustinuisse donec pararet,
sed eam devorasse; unde ipsum quoque gravidum factum, et Palladem armatam ex
capite suo edidisse. Quae fabula portentosa arcanum imperii involvit. Hoc nimirum, ad quem modum
reges erga consilium suum sanctius se gerere debeant: primum ut res
deliberandas illis committant, quod est veluti prima conceptio; secundo cum
elaboratae et efformatae fuerint, veluti in utero consilii sui, atque
maturuerunt et partui vicinae sint, tum demum non permittant amplius consilio
suo ut decretum perficiant, acsi res ex eorum auctoritate penderet, sed
negotium ad se retrahant et palam omnibus faciant decreta et ordinationes
ultimas (quae, quoniam cum prudentia et potestate exeunt, assimilantur Palladi
armatae) a seipsis emanare, neque solum ab auctoritate sua, verum etiam (quo
magis existimationem suam evehant) ab ingenio et auctoritate propria pervenire.
3. Dicamus iam de incommodis
consilii, et de ipsorum remediis. Incommoda quae se produnt in consilio utendo et adhibendo
sunt tria. Primo quod haec res negotio
minus reddat secreta. Secundo, quod derogare videatur de auctoritate principum, acsi minus ex se
penderent. Tertio, quod subsit periculum
a consiliis infidelibus, quae tendant potius in commodium consulentis quam
principis ipsius. Ad quae mala evitanda, doctrina quorundam ex Italis, et practica apud
Gallos, temporibus quorundam regum introduxit consilia interiora quae vulgo
vocantur cabinetti, remedium sane morbo deterius.
4. Quantum ad
occultationem consiliorum, non tenentur principes omnia cum omnibus
consiliariis communicare, sed tam personas quam negotia cum delectu excerpere
possunt. Neque necesse est principi qui deliberat quid sit agendum simul
detegere quid in animo habeat statuere. Verum caveant principes ne
propalationis negotiorum suorum ipsi in causa sint. Quatenus vero ad consilia quos
diximus cabinettos, in illos diverbium illud competit, plenus rimarum sum.
Futilis quispiam qui gloriae sibi duxerit arcana nosse et retegere plus nocebit
quam complures qui bene norunt officii sui esse eadem reticere. Verum est
intervenire negotia quaedam eius generis quae occultationem summam requirunt,
qualis non facile ultra notitiam unius aut duorum praeter ipsum regem excedet.
Neque improspere cedere solent istiusmodi consilia. Nam praeterquam quod
secreta sint, procedunt plerunque constanter et uno quasi spiritu reguntur
absque contentione. Sed tum demum hoc recte cedet, si rex prudens sit et
proprio Marte validus, et simul consiliarii illi sunt sagaces, atque omnia
finibus quos sibi proponit rex fidi, id quod contigit Henrico Septimo Angliae
regi, qui arcana sua maioris momenti duobus tantummodo consiliariis
impertiebatur, Mortono et Foxo.
5. Quantum ad auctoritatem minuendam, fabula remedium
monstrat. Imo
maiestas regum exaltatur potius quam deprimitur cum in cathedra consilii
sedeant. Neque unquam invenire est principem auctoritate sua imminutum per
consilium suum, nisi forte ubi obtigerit potentia nimio in uno aliquo
consiliario, aut nimis arcta combinatio inter diversos. Quae duo mala cito
deprehenduntur et sanantur.
6. Quantum ad postremum incommodum, consiliarios
nimirum in consilio dando suae rei prospecturos, non domini, minime dubium est
scripturam illam non inveniet fidem super terram intelligi debere de natura
temporum, minime de personis singulis. Reperiuntur siquidem viri fideles,
sinceri, candidi, et veraces, minime vafri aut involuti. Asciscant sibi
principes, ante omnia, ingenia talia. Praeterea consiliarii raro ita inter se
uniuntur, quin alius super alium excubias agat. Adeo ut, si quis consilia det
factiosa aut ad privatos fines collimantia, celeriter hoc ad aures principis
deveniet. Remedium autem praestantissimum fuerit si reges dent operam ut
consiliarios suos pernoscant, queamadmodum illi ut principem.
Principis est virtus maxime nosse suos.
7. Contra vero consiliarios non decet nimios esse
rimatores in personam principis sui. Vera enim consiliarii constitutio haec, ut
peritior sit in negotiis principis quam in moribus eius. Sic enim verisimile
fiet sum consilium potius recta directurum quam se principi accommodaturum quo
complaceat. Principibus etiam hoc magno usui esse possit, si opiniones et vota
consiliorum suorum et divisim et coniunctim recipiant. Etenim opinio in secreto
prolata liberior multo est, sed illa quae coram aliis gravior. Nam in privato quisque
propriis affectibus plus inservit, in consortio aliorum affictibus magis
obnoxius est. Itaque neutrum omittendum. Atque ab inferioribus, ut libertati
consulatur, a grandioribus in consortio ut modestius sententiam ferant. Nil
prodest si principes de rebus deliberent, nisi diligenter quoque deliberent de
personis. Etenim res omnes tanquam imagines mortuae, vita autem actionis in
delectu personarum potissimum consistit. Neque sufficit de personis deliberare
secundum genera, velut in idaea quadam aut descriptione mathematica, qualis
videlicet character et conditio personae esse debeat. Etenim errores maximi
interveniunt, et iudicii libra maxime versatur in delectu individuorum. Illud
quoque memoria tenendum, optimi consiliarii mortui. Libri veritati non parcunt,
cum consiliarii forte in adulationem lapsuri sint. Utile itaque fuerit libros
multum revolvere, praesertim eorum auctorum qui et ipsi gubernacula rerum
tractarunt.
8. Consilia hac aetate in locis plurimis nihil
aliud fere sunt quam congressus et colloquia familiaria, ubi res potius
sermonibus iactentur quam debitis argumentis trutinentur. Atque plerunque
praecipitanter nimis ad decretum vel actum consilii properatur. Satius esset si
in maioris momenti negotiis res uno die deliberanda proponeretur, altero
tracteretur: in nocte consilium. Id certe praestitum est in tractatu unionis inter
delegatos Angliae et Scotiae, qui conventus regulariter et optime ordine
processit. Ad petitiones autam privatas dies aliquos praefigi probo. Nam et
supplicantibus tempora certa indicant quibus commodius se applicent, et
solenniores conventus exonerant ut possint hoc agere. In delectu deputatorum,
qui negotia ad consilium informandum praeparent, praestat eos eligere qui aequi
sunt et in neutram partem propendeant, quam aequitatem quandam creare
introducendo aliquos qui utrique parti sedulo faveant. Probo etiam delegationes, non
tantum temporaneas aut e re nata, sed etiam continuatas et perpetuas. Exempli
gratia, quae curent separatim commercia, aerarium bellum, gratias, gravamina,
provincias particulares. Sane ubi in usu sunt consilia subordinata diversa,
atque unicum tantum superius consilium (ut fit in Hispania), nihil aliud fere
sunt eiusmodi consilia quam deputationes (quales diximus) perpetuae, nisi quod
maiore auctoritate polleant. Si casus postulet, si informetur consilium ab
hominibus alicuius muneris aut professionis particularis (veluti iurisperitis,
nauticis, excusoribus nummorum, mercatoribus, artificibus, et similibus),
audiantur illi primo coram delegatis, et postea, prout occasio postulat, coram
consilio. Neque permittantur venire catervatim aut more tribunitio se gerere. Hoc enim foret clamoribus consilium fatigare, non
informationem, ut decet, exhibere. Mensa oblonga et rursus quadrata sive sedes ad parietes
camerae consilii videri possunt formalia tantum, sed sunt profecto realia. Nam
ad mensam oblongam pauci qui prioribus locis sedent res quasi soli transigunt.
Verum in aliis qua diximius figuris maior usus consiliariorum qui inferius
sedent. Rex cum praesidet ipse in consilio caveat ne sententiam suam citius
quam par est declaret. Hoc si fecerit, consiliarii se ad nutum eius
applicabunt, et loco consilii liberi canticum ei occinent, placebo.