Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
1. Res sane difficilis esset, etiam illi qui dixerit,
plus veri ac falsi, idque compendio miscuisse, quam illo scito quicqunque
solitudine delectatur aut fera aut deus est. Negari enim non potest quod
insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur,
sapiat nescio quid belluinum. Illud tamen e converso, quod aliquam divinae
naturae speciem prae se ferat, falsissimum est, nisi huiusmodi vita solitaria
minime ab amore ipsius solitudinis proveniat, sed a studio secedendi ut
altioribus contemplationibus quis vacet, id quod in nonnullis ethnicorum
reperitur, sed affectatum et fictum, ut in Epimenide Cretense, Numa Romana,
Empedocle Siculo, et Apollonio Tyaneo. Sincerum tamen et verum in plurimis eremitarum
antiquorum et in sanctis patribus ecclesiae. Interea vero parum perspiciunt
homines quod hoc sit quod solitudo nominatur, et quibus finibus
circumscribitur. Turba enim non est societas dicenda, et facies hominum nihilo
plus sunt quam in porticibus picturae. Colloquia vero absque dilectione cymbalo non
praestant tinnienti. Hoc innuit id quod Latino iactatum proverbio, magna
civitas, magna solitudo. In magnis enim urbibus amici et necessarii remotius
disperguntur, adeo ut minus plerunque familiariter et in consortio vivatur quam
in viciniis angustioribus. Quin et ulterius progredi licet, atque verissime
asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici veri, sine quibus
mundus nihl aliud quam eremus est. Quo etiam sensu si solitudinem accipias,
quicunque natura et genio suo ab amicitiis abhorret, huiusmodi affectum a bruto
magis quam ab homine mutuatur.
2. Maxime amicitae fructus
est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae
perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent. Novimus morbos illos in
corpore esse maxime periculosos qui ex obstructionibus et suffocationibus
nascuntur. Neque multo secus se res habet
in aegritudinibus animae. Sarsam adhibere possis ad iecorus, chalybem
praeparatum ad lienis, flores sulphuris ad pulmonem, castoreum ad cerebri
oppilationes deobstruendas. Nulla autem invenitur medicina apertiva ad
obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores,
gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor
opprimat, tanquam sub sigillo confessionis civilis.
3. Res est profecto
mirabilis si quis secum reputet quam magni principes summi et monarchae istum
amicitiae fructum (de quo loquimur) aestiment. Tanti sane, ut eundem et
incolumitatis suae et amplitudinis periculo interdum coemant. Principes enim,
propter distantiam et sublimitatem fortunarum suarum a fortunis servorum et
subditorum suorum, fructum hunc decerpere nequeunt, nisi forte (quo eum melius
colligant) aliquos evehant et promoveant qui sint sibi tanquam socii et
aequales, id quod saepenumero non sine praeiudicio fit. Linguae modernae
istiusmodo personas nomine gratiosorum vel amicorum regis insigniunt, ac si res
esset favoris et conversationis. At vocabulum Romanum eius rei rectius exprimit
verum usum atque caussam, illos nominans participes curarum. Hoc enum illud est
quod verum ligamen praestat. Atque hoc fecisse manifesto videmus non tantum
principes delicatos et imbecillis animi, sed etiam prudentisisimos et maxime
politicos ex iis qui regnarunt, qui saepe sibi adiunxerunt aliquos ex servis
suis quos et ipsi amicos suos vocarunt et aliis eodem illos nomine insignire
permiserunt, non alio utentes vocabulo quam quod inter homines privatae
fortunae receptum est.
4. L. Sylla postquam Romanum
imperium occupasset Pompeium (postea cognominatum Magnum) ad eam potentiam
evexit, ut Pompeius superiorum iam Sylla factum se venditaret. Cum enim amicum
quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam
partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id
minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures
adorare solem orientem quam occidentem. Apud Iulium Caesarem Decimus Brutus
tanta gratia valuit ut eum Caesar Octavio suo nepoti haeredem substituerit.
Atque hic ille fuit qui Caesarem ad mortem suam pertraxit. Cum enim Caesar
senatum dimittere in animo habuisset propter mala quaedam praesagia (pracipue
somnium quoddam uxoris suae Calpurniae), Brutus eum molliter a cathedra,
arrepto brachio eius, levans dixit sperare se eum senatum non tam parvi
habiturum ut dimittere illum vellet donec uxor somnium melius somniasset. Et
videtur sane tanto favore apud Caesarum polluisse ut Antonius in epistola
quadam, quae a Cicerone in una ex Philippicis verbatim recitatur, eum veneficum
appellaret, acsi Caesarem incantasset. Augustus Agrippam, ignobilem licet
natalibus, ad tantam celsitudinem promovit ut quando cum Mecaenate deliberaret
nuptiis filiae suae Iuliae, Mecaenus eum libere monuisset Agrippam aut in
generum assumendum aut interficiendum. Nihil esse tertium, quandoque eum ad tantum
fastigium perdixisset. Tiberius Caesar
Seianum tantis honoribus auxit ut ii duo haberentur tanquam par amicorum. Certe Tiberius in
epistola quadam ad eium ita scribit, haec pro amicitia nostra non occultavi. Atque universus senatus aram Amicitiae tanquam deae
dedicavit propter arctam inter eos amicitiam. Similis aut etiam illa maioris
amicitiae exemplum cernitur inter Septimium Severum et Plantianum. Etenim filium suum natu
maiorem filiam Plantani in uxorem ducere coegit, ac Plantanum saepe, etiam cum
contumelia filii sui, honoravit. Quin et scripsit ad senatum hisce verbis, ita
diligo virum ut cupiam eum mihi superstitem fore. Quod si hi principes Traiano
alicui aut Marco Aurelio similes fuissent, immensae naturae eorum bonitati hoc
attribui posset. Cum vero viri tam prudentes extiterint, tantoque robore et
severitate animi praediti, tamquam impensi amatores sui, liquido probatur eos
felicitatem suam (licet vix maior mortalibus ullis obtigerit) veluti mutilam
dixisse, nis per hasce amicitas facta fuisset integra et perfecta. Atque, quod maius est, affuerunt his principibus
uxores, filii, nepotes, neque tamen haec omnia amicitiae solatia supplere
valuerunt.
5. Minime
oblivioni mandandum quod Commineus notatum reliquit de domini suo priore duce
Carolo, cognominato Strenuo: eum secreta sua cum nemine communicare voluisse,
minime omnium ea quae eum prae caeteris angebant. Et ulterius ait eam animi
obtractionem posteribus vitae annis intellectum ipsius nonnihil debitilasse et
vitiasse. Potuisset
certe Commineus, si voluisset, simile iudicium facere de domino suo posteriore
Ludovico Undecimo, cui occultatio consiliorum pro tormento fuit. Tessera
Pythagorae obscura sed optima, cor ne edito. Certe si quis durum huic rei
nomen imponeret, qui amicis destituuntur quibus cogitationes suas et anxietates
libere impertiant sunt cordium suorum anthropophagi. At illud plane ad
miraculum proxime accedit (quocum claudam hunc de primo amicitiae fructu
sermonem), nimirum istam cum amicis communicationem contrarios duos effectus
producere. Gaudia enim conduplicat, moerores dimidiat. Nemo siquidem laeta cum
amico impertit quin laetatur amplius. Nemo autem tristibus amicum communicat
quin contristetur minus. Adeo ut revera eadem virtute polleat super animum
hominis quam alchymistae lapidi suo tribuere solent super corpus humanum. Hoc
est, quod contraria operetur, sed semper in beneficium naturae. Attamen absque
auxilio notionum chymicarum, extat huius rei exemplum insigne in cursu naturae
ordinario. Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque
naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit. Idemque prorsus
fit in animis.
6. Secundus
amicitiae fructus salubris est intellectui, sicut primus affectibus. Amicitia
enim serenitatem inducit in affectibus a tempestatibus et procellis. Verum in
intellectu etiam noctem abigit et lumen infundit, confusione cogitationum
dissipata. Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis
dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum
cogitationibus multis gravatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere
veluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio. Etenim
cogitationes suas facilius agitat et in omnes partes versat, easdem ordinatius
disponit. Illas tanquam in faciem intuetur postquam conversae fuerint in verba.
Denique seipso prudentior evadit, indque assequitur horulae magis unius sermone
quam diei integrae meditationibus. Recte dictum est a Themistocle ad regem
Persarum sermones tapetibus similes esse cum explicentur, per quod imagines
distincte conspiciuntur, ubi cogitationes instar sarcinarum quarundam
complicantur et involvuntur. Neque etiam restringitur secundus iste fructus
amicitiae (qui constitit in obstructionibus intellectus aperiendis) ad eos
solum amicos qui consilio pollent (hi proculdubio optimi sunt), sed et hoc
sepositio discit profecto quispiam a seipso, et proprias cogitationes in
luminis oras educit ingeniumque suum tanquam cotem versus acuit quae ipsa non
secat. Ut verbo dicamus, praestat statuae cuidam vel imagini se impertire quam
cogitationes suas silentio suffocare.
7. Adde iam (ut
fiat sermo de hoc fecundo amicitiae fructu magis perfectus) illud modo dictum,
quod promptius occurrit et in vulgarem observationem cadit, fidele intelligo ab
amico consilium. Bene asserit Heraclitus in uno aenigmatum suorum lumen siccum
optimum. Atqui certissimum est lumen quod ab alio proficiscitur per modum
consilii illo siccius est et purius, quod a proprio emanat iudicio et
intellectu, siquidem quod affectibus semper maceratur et tingitur. Adeo ut non
minus intersit inter consilium amici et consilium cuiuslibet proprium, quam
inter consilia amici et adulatoris. Neque enim adulator magis infestus quam
quilibet sibi, neque rursus remedium praestantius contra adulationem sui ipsius
reperitur quam libertas amici. Consilium duorum generum est, alterum de moribus, alterum
de negotiis. Quantum ad prius, optimum ad animi sanitatem tuendam medicamentum eset
admonitio amici fidelis. Seipsum ad rationes stricte reddendas compellere
medicina est interdum nimis penetrans et corrosiva. Lectio librorum moralium
res est paulo hebetior. Observatio
propriorum defectuum in aliis, tanquam in speculo, aliquando, ut fit etiam in
speculis, minus repondet. Verum (ut diximus) optima medicina (optima ad
recipiendum, optima ad operandum) est admonitio amici. Mirum profecto est videre quot
errores enormes et plane absurdos commitant aliqui (praesertim ex grandioribus)
quia non adsit iis amicus qui monere possit, in damnum haud parvum et
existimationis et fortunae suae. Sunt enim (ut ait apostolus Iacobus) tanquam
homines, qui intuentur in speculum, et statim obliviscuntur imaginis suae.
Quantum ad negotia, vetus est melius videre oculus quam oculum, licet nonnulli
hoc cavillentur. Etiam recte dicitur spectatorem saepe plus videre quam
lusorem. Quin et certius disploditur sclopetum maius pallo innixum quam super
brachium, etsi quidam tum altum sapiunt ut putent in sese esse omnia. Verum quicquid dici
possit in contrarium, certum est consilium negotia dirigere et stabilire. Quod
si quis secum cogitet consilium se quidem capturum, sed per partes, in aliis
hunc, in aliis illum consulendo, bene habet (hoc est, melius illi fuerit quam
consilio omnino non uti), verum in duo pericula impingit. Unum, quod vix fidele
consilio reperturus sit. Raro enim nisi a fideli et intimo amico consilium
datur, quod non ad dantis fines inflexum et detortum sit. Alterum, quod
consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita)
damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex
remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius
peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus. Quare poterit
fortasse valetudinem ad tempus promovere, sed cum periculo ne in summa sanitati
praeiudicet. Atque hoc pacto morbum extinguet, et non multo post hominem. Verum amicus, cui status
amici sui perfecte cognitus est, cavebit ne in praesens iuvando in malum
futurum impingat. Itaque consiliis istis dispersis (ut iam dictum) nolim acquiescas.
Distrahent enim potius et seducent, quam dirigent et stabilient.
8. Post nobiles hosce duos amicitae fructus
(pacem dico in affectibus et fulcimentum iudicii) sequitur ultimus, qui
similius est mala granato, plenus granis compluribus. Intelligo +autem+
auxilium et partipationem in actionibus et occasionibus vitae. Hic autem expeditissima
via repraesentandi ad vivum usum multiplicem amicitiae fuerit circumspiciendo
et videndo quam multa sint quae per si quispiam exequi commode non poterit. Atque
inde apparebit non per hyperbolen sed sobrie dictum esse ab antiquis, amicum
esse alterum se, quandoquidem, si quis vere rem reputet, amici officia proprias
cuiusque vires superent. Homines mortales sunt. Quin et in medio operum aliquorum
quae maxime affectant saepe moriuntur, veluti in in collocatione filii in
matrimonium, consummatione conatuum et desideriorum suorum, et similibus. Iam
si quis amicum habet fidelem, securitatem praestat de iisdem rebus amici cura
et opera post mortem perficiendis. Adeo ut fatum immaturum vix obsit, atque
habeat quis (ut loquamur more tribulum aut firmariorum) in desideriis suis
terminum non unius, sed duarum vitarum. Homo corpore circumscributur, et corpus
loco. Verum
ubi amicitia praesto est, vitae munia omnia concessa sunt et sibi et deputato
suo. Quot numero res sunt, quas per se quispiam cum dignitate aut decore non
possit? Merita sua non potest cum verecundia recensere, multo minus extollere.
Non sustinet quis ut se submittat ad supplicandum aut etiam emendicandum. Infinita
sunt talia. Verum haec et huiusmodi in amici ore sat decora sunt, ad quae
erubescimus in persona propria. Rursus, persona cuiusque multa habet coniuncta
quae exuere non potest. Filium alloqui quis non poterit nisi ut pater, uxorem
nisi ut maritus, inimicum nisi salva dignitate, ubi amico conceditur loqui
prout res postulat, neque ad respectus personae alligatur. Verum haec enumerare
infinitum fuerit. Ipse regulam dedi, ubi quis propriam personam in fabula
sustinere non poterit. Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.