Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVIII. DE SUMPTIBUS

     1. Opes destinantur sumptibus, sumptus autem honori et actionibus honestis. Sumptus itaque largiores occasionis et rei dignitate commensurandi sunt. Etenim spontanea paupertas debetur quandoque patriae, non solum regno coelorum. Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii. Atque insuper in eum modum dispositi et ordinati ut rationes impensaram exhibitae aestimatione sint minores. Certe qui deminutionem fortunarum suarum pati nolit, necesse habet impensas suas ordinarias ita instituere, ut dimida tantum pars rediturum insumatur, altera reponatur. Qui vero rem augere cupit tertiam partem solam impensis assignet. Haud sordidum est summis etiam viris, si rationes suas diligenter inspiciant. Hoc omittunt complures, non tam socordi quam aversatione quadam ne se contristent si res nimio plus accisas deprehenderint. Vulnera autem nisi explorentur sanari nequeunt. Qui oeconomica sua commode tractare non possunt, iis relinquitur ut quos adhibent ministros et caute eligant et subinde mutent. Novi enim minus audent, minusque astuti sunt. Cui raro rationes suas inspicere datur, eum quae computationi subiacent in certos reditus atque etiam sumptus vertere convenit. Qui impendiosior est in uno sumptus genere, eum sobrie parcum et frugi oportet esse in alio. Exempli gratia, si victu abundantior, vestium elegantia sit moderatior; si in aula sua copiose, in equili contractior sit, et sic de similibus. Qui enim in singulis impensaru generibus est profusior, decoctionem fortunarum aegre vitabit. In perplexa et obaerata re familiari liberandi perinde sibi quis obesse poterit nimia festatione ac dilatione nimia. Praepropere enim venditiones iacturam ex usuris saepe exaequant. Porro autem qui simul et semel sortem asserit de relapsu periclitatur, cum enim praetervectum tantas angustias se sentiat ad ingenium redibit. Qui autem se per gradus extricaverit habitum frugalitatis inducit, eademque opera tam animo quam fortunis medetur. Sane qui res collapsas restituere in votis habet, vel minima quaeque non spernat, atque plerunque minus sordidum est sumptus quamvis minutos praecidere quam minutis lucris se submittere. Caute admodum inchoandi sunt sumptus qui semel inchoati permansuri sint. Sed in sumptibus qui non facile redeunt splendidiorem et magnificentiorem esse licebit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL