Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS

     1. In regimine valetudinis invenire est quandam prudentiam ultra regulas medicinae. Observatio cuiusque propria eorum quae nocent, eorum quae iuvant, optima est medicina ad sanitatem tuendam. Verum tutius est concludere hoc sensi mihi nocuisse, ergo eo non utar, quam isto modo, hoc quod sensi minime offendit, ergo eo uti licet. Etenim vigor iuventutis excessus plurimos tegit, qui tamen in senectute tandem velut debita exigentur. Considera aetatem ingruentem, neque confide eadem perpetuo continuare. Non enim bellum indicendum senectuti. Cave subita aliqua mutatione in regiminis parte quapiam principali. Quod si necessitas urgeat, caetera ad eam mutationem accomoda. Secretum enim est, et naturale, et politicum, tutius est multa mutare quam unum magnum. Examini tamen subiicias consuetudines tuas diaetae, somni, exercitationis, vestium, mansionis, et similium, et, si quid nocumento esse iudices, experire illud paulatim exuere, ita tamen ut, si ex mutatione nocumenti aliquid perceperis, ad consueta redeas. Difficile enim distinguere inter ea quae toto genere sunt salubria, et ea quae corporis tui unici constitutioni conveniunt. Vacuo animo esse et hilari ad horas cibi, somni, et exercitationis est ex optimis praeceptis ad prolongandam vitam. Quatenus ad animi passiones et studia, devita invidiam, metus anxios, iram intus cohibitam, subtiles et nodosas disquisitiones, gaudia et exhilarationes immodicas, tristitiam alte pressam et non communicatam. Amplectere spes, laetitiam potius qam gaudium, delectationum varietatem magis quam satietatem, admirationem et propterea novitates, studia quae animum replent splendidis et illustribus obiecti, veluti historias, fabulas, peragrationes naturae. Medicationem si omnino fugias valetudine utens bona, corpori ingratior accedet sum necessitas ingruerit. Eidem si nimium assuescas, detrahet de viribus et efficacia quando morbus advenerit. Probo potius diaetas quasdam ad certa tempora quam usum medicamentorum frequentem, nisi iampridem transierit in consuetudinem. Diaetae enim huiusmodi alterant corpus magis, perturbant minus. Ne contemnas accidens aliquod in corpore novum et insuetum, sed consilium medicorum circa illud ahibe. Dum aegrotas valetudinem tuam cura maxime. Dum vales corpore tuo utere, nec sis nimis delicatus. Qui enim dum valet corpore tolerantiam imperat in morbis compluribus, qui scilicet non sunt acuti, diaeta sola et corporis regimine paulo exquisitiore curari possit absque multa medicatione. Celsus monitum illud suum nunquam parturiisset ut medicus, nisi una fuisset vir prudens. In praeceptis dat tanquam arcanum tuendae valetudinis et prolongandae vitae, ut quis contraria alternet et subinde mutet, sed cum inclinatione in extremum benignius. Nempe, victu utere parciore et pleniore, sed pleniore saepius; vigiliis et somno largiori insuescas, sed somno magis; quietem et motum sive exercitium repetas, sed frequentius motum, et similia. Ita enim matura simul et fovebitur et robur acquiret. Ex medicis aliqui erga aegrum et eius desideria tam sunt indulgentes ut morbi curam legitimam non urgeant. Alii contra tam regulares et rigidi in procedendo secundum artem circa curam morbi, ut aegri conditionem et naturam non satis respiciant. Medicum elige temperaturae mediae, vel si hoc ad votum in uno aliquo medico non cesserit, adhibe ex utroque genere unum. Atque memor sis advocare medicum corporis tui gnarum non minus quam in arte sua spectatum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL