Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXI. DE SUSPICIONE

     1. Suspiciones inter cogitationes sunt ut inter aves vespertiliones: nunquam volitant nisi luce crepera. Reprimendae certe sunt, aut saltem caute custodiendae. Mentem enim obnubilant, amicos alienant, et negota interpellant ita ut nec alacriter nec constanter peragi possint. Reges inclinant ad tyrannidem, maritos ad zelotypiam, etiam prudentes ad animi vacillationem et melancholiam. Sunt autem suspiciones defectus non tam cordis quam cerebri. Locum enim reperiunt etiam in fortissimis animis. Exemplo esse poterit Henricus Septimus rex Angliae, quo non fuit alter suspicacior, nec tamen animosior. In eiusmodi vero temperatura minus nocent. Plerunque enim non admittuntur nisi prius discutiantur utrum probabiles sint annon. Verum in meticulosis ingeniis nimio plus praevalent. Nihil certe aeque facit hominem multa suspicari ac parum scire. Itaque rectissime adhibetur remedium ad suspiciones, ut quis inquisitionem urgeat. Fumo enim et tenebris aluntur suspiciones. Quid sibi tandem volunt homines? Existimant cunctos quorum opera utuntur, et quibuscum versantur, angelos esse aut sanctos? Nesciuntne illos ad suos proprios fines aspirare, et unumquemque proximiorem esse sibi quam alteri? Nullus itaque est modus moderandis suspicionibus aptior quam remedia parare ac si suspiciones essent verae, iis vero froena iniicere ac si essent falsae. Eatenus enim suspiciones usui esse poterint ut ita nos comparemus, quod quamvis verum foret quod suspicamur, nocere tamen non possit. Suspiciones quas ex se mens colligit sunt <NIHIL>nisi inanes bombi. Quae vero externo artificio aluntur animisque hominum installantur susurronum et famigeratorum sermonibus aculeos habent. Optima certe ratio expediendi nos ex impedita hac suspicionum sylva est libera quaedam et aperta illarum declaratio apud eos quos suspectos habemus. Hinc enim fieri non potest quin plus cognoscamus utrum verae sint necne quam antea. Hoc simul reddet eum quem suspectum habemus cautum magis et circumspectum, ne novam praebeat suspicionis ansam. Sed hoc fieri non oportet cum hominibus pravae indolis et degeneris. Hi enim ubi semel se suspectos sentiant fideles postquam nunquam evadent. Diverbium habentur apud Italos sospetto licentia fede, quasi suspicio fidei missionem daret, cum potius fidem accendere deberet ut seipsam liberaret.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL