Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE
1. Ambitio choleram refert, quod
genus humoris activos, vehementes, alacres, et promptos reddit, nisi
obstructionem patiatur. Quod si obstructione concludatur adeo ut libere
permeare non possit, fit adusta, et inde maligna et venenosa. Similiter
ambitiosi, si in ambitu et petitione sua repulsas non patiantur sed semper sint
in progressu, polypragmones potius sunt quam periculosi. Sin in cupiditatibus
fraenuntur et subinde frustrentur, malevolentiam et invidiam in corde fovent,
et iniquo prorsus oculo tum res tum homines intuentur, ac tum demum in sinu
laetantur cum res male cedant. Qui autem animi affectus cum servis regum aut
rerumpublicarum pessime congruit. Bonum itaque principibus fuerit (si
ambitiosis utantur) ita rem disponere ut perpetuo directi, nunquam retrogradi
sint. Quod
quia sine praeiudicio fieri non potest, melius esset ab huiusmodi ingenii
hominibus omnino abstinere. Etenim si ipsi cum servitio suo non assurgant,
operam dabunt ut servitium suum cum ipsis corruat. Verum, quia modo diximus
ambitiosos non adhibendos nisi urgente necessitate, operae pretium fuerit iam
dicere quibus in casibus necessarius sit eorum usus.
2. Imperatores et
duces in bello boni, utcunque ambitiosi sint, omnino recipiendi. Etenim
utilitas ipsorum ut praeficiantur caetera compensat. Militem autem deligere qui
ambitione vacet perinde est acsi calcaribus eum spolies. Quin et alter usus
ambitiosorum est, ut umbellae loco principibus sint contra invidiam et
periculum. Nemo enim eas partes subibit nisi sit instar columbae occaecatae,
quae ideo in sursum volat quia circumspicere non potest. Est etiam alius usus
ambitiosorum non parvus, ut praegrandibus alas amputent, et eorum potentiam
labefactent. Quemadmodum Macronem Tiberius adhibuit ad deiiciendum Seianum.
3. Quandoquidem
igitur in casibus memoratis necessarii sint, superest ut ostendamus qua ratione
sint froenandi et coercendi ut minus ab illis impendeat periculi. Perniciosi
minus sint si natalibus ignobiles quam si nobiles, si ingenio paulo truciores
et asperiores quam si gratiosi et populares, denique si nuper honoribus admoti
quam si veteratores facti sint et in honoribus suis muniti. Signum infirmi
animi in principibus a plerisque ducitur si gratiosos et intimos sibi
adiungant. Attamen, si verum dicendum est, non aliud reperitur remedium
praestantius contra potentiam nimiam procerum aut magistratuum. Siquidem quando
iuvandi et nocendi potestas penes gratiosum residet, vix fiet ut alius aliquis
ex proceribus magnopere potentia turgeat. Alia ratio ambitiosos coercendi non
mala est, si per alios aeque ambitiosos et protervos librentur. Sed tum opus est
consiliariis aliquibus moderatioribus, qui partes medias teneant, ne factiones
omnia pessundent. Etenim absque illa saburra navis vacillabit unus. Saltem
allicere poterint principes et animare aliquos humilioris conditionis qui
ambitiosorum veluti flagella sint. Quantum ad ingenerandam illam in ambitiosis
opinionem, ut se ruinae proximos putent atque eo modo contineantur, si
meticulosi fuerint, bene forsitan cedet; sin animosi et audaces, praecipitabit
conatus et machinationes eorum, neque est sine periculo. Quid si necessitas
flagitet ut revera deiiciantur, neque id simul et subito facere tutum foret.
Optimum erit favoribus et repulsis eos alternis excipere, unde attoniti et
confusi haereant nescientes quid expectent, et veluti intra sylvam ambulent.
4. Ex ambitionibus minus est
nociva cupiditas praevalendi in rebus maioribus quam se immiscendi rebus
omnibus. Istud enim confusionem consiliorum parit et negotia destruit. Etiam
minus periculi incumbit ab ambitioso in negotiis acri quam eo qui gratia et
clientelis pollet. Qui inter strenuos et negotiis pares eminere studet magnum
profecto suscipit privinciam. Verum hoc publico utile est. Qui vero illud machinatur,
ut viros cordatos deprimat et ipse solus inter ciphras numerus sit, seculi
alicuius lues est et calamitas. Honor tribus insignitur commodis, potestate
bene merendi, aditu facili ad viros principes, et fortunarum propriarum in
melius evectione. Qui optimam ex his tribus fovet intentionem cum aspirat, vir
probus est. Princeps quoque qui huiusmodi in servis suis intentiones dignoscere
valeat et distinguere, princeps est prudens. Verum in genere, praeoptandi sunt
principibus huiusmodi servi qui officio magis ducantur quam ambitione, quique
negotia amplectantur et ament potius ex conscientia bona quam ex ostentatione.
Denique distinguant principes cum iudicio inter ingenia quae sese omnibus
negotiis ingerunt et animum promptum seu alacrem.