Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE
1. Cogitationes hominum sequuntur
plerunque inclinationes suas, sermones autem doctrinas et opiniones quas
imbiberunt, at facta eorum ferme antiquum obtinent. Itaque, ut bene notat
Macchiavellus (licet in exemplo scelerato) minime fidendum est aut naturae
violentiae aut verborum grandiloquentiae nisi corroborentur consuetudine.
Instantia eius haec est: in facinore aliquo audaci et crudeli patrando non
acquiescendum esse, aut in naturae alicuius ferocia, aut in promissis
constantibus, nedum iuramentis, sed commitendum esse scelus esse viris
sanguinolentis et iamdudum caedibus assuetis. Sed Macchiavello de fratre
quopiam Clemente, aut Ravillaco, aut Iauregua, aut Baltazare Gerardo, aut
Guidone Faulxio nihil innotuit. Verum
tenet regula eius, naturam aut promissorum fidem et ferociam viribus
consuetidinis haud aequipollere. Solummodo superstitio nostris temporibus eo provecta est
ut primae classis sicarii lanis obfirmatis minime cedant, atque decreta votiva,
etiam in re sanguinaria, consuetudinis vires exaequent. In aliis quibuscunque
consuetudinis potentia clare elucescit. Adeo ut miraculi instar sit audire quot
professiones, protestationes, promissa, verba grandia iactitent plurimi, et
tamen, istis omnibus posthabitis, pro more consueto agere acsi imagines essent
et machinae plane inanimes, solis consuetudinis rotis impulsae et actae. Videre
etiam licet consuetudinis tyrannidem in aliis multis. Indi (loquor de
gymnosophistis et veteribus et modernis) se leniter super pyram componunt,
atque hoc modo seipsos igne sacrificant. Quin et foeminae cum maritis in rogum
immitti properant. Pueri Spartani antiquis temporibus flagris caedi sustinebant
super aram Dianae vix eiulatu aut gemitu ullo emisso. Memini sub initiis reginae
Elizabethae rebellem quendam Hibernum supplicantem deputato ut torque lignea,
non fune, suspenderetur, quia illud magis in more rebellibus erat. Inveniuntur monachi in
Russia qui ad poenitentiam complendam tota nocte hyemali in vase aqua repleto
non recusabunt sedere donec glacie constringantur. Plurima denique exempla
adduci poterint plane stupendas consuetudinis vires tam super animum quam super
corpus prodentia. Quandoquidem igitur mos, veluti summus sit humane vitae
moderator et magistratus, curae sit imprimis ut mores bonos asciscamus. Certe
consuetudo validissima, cum a pueritia incipit, haec educationem appellamus,
quae nihil aliud est quam a teneris annis imbibita consuetudo. Ita videre est in linguis
ediscendis linguam ipsam magis commode se applicare omnibus expressionibus et
sonis, artus quoque magis agiles et flexiles ad omnes posituras motus esse in
pueritia aut adolescentia quam postea. Verissimum enim est opsimathes istos
novam plicam non bene admittere, nisi fuerit in nonnullis hominibus quibus
animi nondum fixi, sed eosdem apertos ad omnia praecepta conservarunt, quo
continuo emendationem reciperent, id quod rarissimum est.
2. Verum si consuetudinis
vires, cum simplex solummodo sit et seiuncta, tantae sint, multo magis
consuetudo copulata et coniuncta, et in collegium coacta, excellit. Isthic enim
exemplum docet, relevat societas, emulatio stimulat, gloria animos extollit,
ita ut in huiusmodi locis vires et influxus consuetudinis tanquam in
exaltatione sint. Certe multipicatio et (ut chymicorum vocabulo utar) proiectio
super naturam humanam consistit in societatibus bene institutis et disciplina
salubri informatis. Etenim respublicae recte administratae, quin et leges
bonae, alunt virtutem in herba, sed semina ipsius non multum promovent. Verum
infelicitatis orbis hoc habet media maximarum virium applicentur quandoque
finibus minime expetendis.