Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA
1. Negari non potest quin accidentia et casus externi
ad hominum fortunas vel promovendas vel deprimendas plurimum possint. Gratia
alicuius ex magnatibus, opportunitas, aliorum obitus, occasio virtuti cuiusque
congrua. Veruntamen
fortunam suam fingere cuique praecipue in manu propria est. Faber quisque fortunae
suae inquit comicus. Atque inter externas caussas illa frequentissima, stultitiam unius alterius
fortunam promovere. Nemo enim ita subito evehitur ac occassione errorum
alterius. Ut inquit adagium, serpens nisi
serpentem comederit non fit draco.
2. Virtutes apertae et conspicuae laudes pariunt. At
insunt virtutes quaedam occultae et latentes quae pariunt fortunam, nimirum
facultates nonnullae se expediendi quae nomen non habet. Hispanum vocabulum
(desemboltura) eas quadam ex parte innuit. Silicet cum non inveniuntur in
natura alicuius obices aut impedimenta, sed rotae animi ad motum rotarum
fortunae versatiles sunt. Ita enim Livius (postquam Catonem Maiorem his verbis
descripsisset, in illo viro tantum robur corporis et animi fuit ut quicunque
loco natus esset fortunam sibi facturus videretur). Illud diserte notat, quod ei
fuisset ingenium versatile. Quare si quis limis et adductis oculis aspiciat,
videbit fortunam. Caeca enim licet sit, haud tamen prorsus invisibilis. Etenim
via fortunae similis est galaxiae in aethere, quae concursus sive coacervatio
complurium stellarum minutarum seorsim invisibilium sed coniunctim luminosarum.
Eodem modo complures virtutes sunt exiguae et vix in notam incurrentes, sive
potius facultates et consuetudines appositae quae fortunatos reddunt. Itali ex
ipsis nonnullas notant quales quis minime putaret. Cum hominem innuunt, cui
prosperam fortunam spondent, inter caeteras eius qualitates adiicient quod
habeat poco di matto. Neque sane inveniuntur aliae duae qualitates magis ad
hanc propitiae, quam si quis habeat modicum ex stulto et non nimium ex honesto.
Itaque quibus patria aut principes sui nimio plus chari exstiterunt, iidem
nunquam fortunati fuerunt neque profecto esse possunt, quando enim cogitationes
suas extra seipsum quis collocaverit viam suam bene inire nequit.
3. Fortuna
praepropera magna molientes et nonnihil turbulentos reddit. At fortuna exercita ea
est quae efficit prudentes et cordatos. Fortuna proculdubio, saltem propter
filias suas, honorem meretur, confidentiam scilicet et existimationem. Etenim
has duas parit fortuna prospera, alteram intra nosipsos, alteram in aliis erga
nos. Eaeque vicissim pariunt animos et auctoritatem. Viri cuncti prudentes, quo
invidiam suarum virtutum amoliantur, omnia providentiae et fortunae imputare
solent. Ita enim decentius et liberius eas sibi assumere possint. Quinetiam
maiestatem homini quandam addit, si videretur numini curae esse. Sic Caesar dum animaret gubernatorem navis in
tempestate, dixit Caesarem portas et fortunam eius. Sic Sylla nomen Felicis elegit,
non Magni. Atque illud observationem non praeteriit, eos qui ex professo
sapientiae et artibus propriis nimium tribuerunt in fine infortunatos evasisse.
4. Narratur de Timotheo Atheniensi, postquam in
reddendis rationibus praefecturae suae, hanc clausulam ad ravim usque
inseruisset, atque in hoc nullae erant fortunae partes, deinceps illi nihil cessisse
prospere. Sunt certe quorum fortuna similis carminibus Homeri, quae maiore cum
facilitate fluunt quam aliorum poetarum versus, id quod Plutarchus de fortuna
Timoleontis ad fortunas Agesilai aut Epaminondae comparata praedicat. Hoc vero
ut fiat sine dubio in nobis ipsis maxime situm est.