Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE
1. Plurimi invectivas quasdam ingeniosas in foeneratores commenti sunt. Dicunt miserum esse Diabolum in Dei partem involasse, decimas scilicet. Foeneratorem maximum esse Sabbathi violatorem, aratrum siquidem suum non cessare Sabbathis. Foeneratorem fucum esse, de quo Virgilius,
Ignavum fucos pecus praesepibus arcent.
Foeneratum legem primitivam
post lapsum hominis latam pessundare, quae fuit in sudore vultus tui comedas
panem tuum, minime vero in sudore vultus alieni. Foenoratores pileis luteis indui
oportere, quia Iudaizant. Rem esse contra naturam ut pecunia generaret pecuniam. Et
huiusmodi alia. Ego vero hoc dico tantum, foenus esse inter concessa propter
duritiem cordis, cum enim necesse sit hominibus ut pecunias mutuo dent et
accipiant. Sintque tam duro corde ut eas gratis commodare nolint, reliquum est
ut permittantur usurae. Alii nonnulli in medium adduxerunt callidas quasdam et
suspectas propositiones de argentariis et excambiis publicis, detectione
fortunarum hominum singulorum, et aliis huiusmodi artificiis. Verum pauci de foenere
disseruerunt solide et utiliter. Optimum fuerit proponere nobis ante oculis
foenoris commoda et incommoda, ut bonum vel ponderetur vel separetur. Quinetiam
cavere imprimis ne, dum foenore feramur in melius, intercipiamur et incidamus
in peius.
2. Incommoda foenoris haec sunt. Primum, quod mercatorum numerum
minuit. Nam si ignavia haec pecuniae in foenus erogatio e medio tolleretur,
nummi non delitescerent prae socordia, sed magna ex parte in mercaturam
impenderentur. quae instar venis portae cuivis regno est ad opes introducendas.
Secundum, quod mercatores inopes reddit. Sicut enim colonus terram colere ita fructuose
nequit se reditum solvat nimis gravem, ita mercator tam commode et lucrose
mercaturam suam exercere vix potes si foenore sumptis negotietur. Tertium,
incommodum duorum priorum appendix quaedam est portoriorum et vectigalium
publicorum imminutio quae fluunt et refluunt pro modo commercii. Quartum, quod thesaurum et pecunias regni sive
reipublicae in paucorum manus reducit. Cum enim foeneratoris lucrum certum sit,
caeterorum incertum, eveniet in fine ludi, prout sit saepe in alea, ut maxima
pars pecuniae promo cedat. Illud autem pro inconcusso tenendum, florere rempublicam
imprimis cum pecuniae dispergantur, non concerventur. Quintum, quod terrae et
praediorum pretium deprimit. Etenim pecuniae insumuntur vel in mercaturam vel in
praediorum coemptiones. Foenus autem utrique obviare videtur. Sextum, quod omnes
labores, molimina, et inventa nova quaecunque enervat et hebetat. In quibus pecunia minime
sibi deesset nisi a torpedine ista impediretur. Postremum, quod tinea est et teredo facultatum quam plurimorum hominum,
id quod tractu temporis egestatem publicam parit.
3. E contraria,
commoda foenoris haec sunt. Primo, quod utcunque usurae in aliquibus mercaturae
noceant, in aliis nihilominus prosunt. Certissimum enim est maximam mercaturae
partem a iunioribus mercatoribus exerceri foenore sumptis pecuniis. Unde si
foenerator pecunias vel exigat vel non emittat, secutura necessario est magna
mercaturae clades. Secundum est, quod nisi prompta haec a foeneratoribus
pecuniarum mutuatio hominum necessitatibus subveniret, in extremas angustias
cito redigerentur, quandoquidem cogerentur res suas (sive bona mobilia fuerint
sive praedia) nimis vili pretio vendere. Itaque, ubi foenus rodit tantum, distractiones
praeproperae penitus absorberent. Nam quantum ad oppignerationes aut ea quae a
iureconsultis appellantur mortua vadia, huic certe malo remedium vix
exhibebunt. Siquidem aut ea prorsus non accipient homines sine foenore, aut si
accipiant, solutione ad diem minime praestitam summo iure agent. Memini pecuniosum
quendam, virum durum, rure agentem, qui solebat dicere In malam crucem abeat
ista foeneratio. Impedimento est quo minus pignorum et obligationum poenas exigere possimus.
Tertium et ultimum hoc est, nugas meros dico si quis existimet mutuationem
pecuniarum facilem, non admisso foenore, fieri posse. Neque rursus quis animo
comprehenderit innumera quae sequentur mala, si contractus illi, mutui dati et
accepti, convellantur. Itaque de abolendis prorsus usuris sermones facere
ineptum foret. Respublicae omnes, pro diversa tamen ad sortem ratione, eas
tolerarunt. Adeo ut opinio illa in Utiopiam protinus releganda.
4. Dicamus iam de
reformatione et norma usurarum, quibus nimirum modis incommoda earum optime
evitentur, commoda retineantur. Patet iam conferendo inter se commoda et incommoda
usurarum (quod modo fecimus) duo esse quae reconciliare oportet. Prius, ut retundantur dentes foenoris ne nimium
mordeat. Secundum,
ut viris pecuniosis aperiatur via qua ad pecunias mercatoribus praestandum
invitentur, ne commercium intercidat aut languescat. Hoc autem fieri non potest
nisi in foenore duas proportiones introducas, minorem et maiorem. Si enim
foenus ad unicam tantum proportionem, eamque minorem, redigas, mutuo
accipientem aliquantulum levabis, sed mercator pecunias non facile reperiet.
Atque insuper notandum est mercaturam, cum sit omnium maxime lucrosa, foenus ad
proportionem bene magnam ferre posse, alios contractus minime.
5. Ut his duabus intentionibus satisfiat, hac via
insistere licet. Duae sunto foenoris proportiones. Prior omnibus permittatur,
posterior cum licentia aliquibus tantum hominibus, et in aliquibus reipublicae
locis ubi mercatura fervet, concedatur. Primo igitur (si nos audias) reducatur
foenus ad partem vicesimam sortis pro mutuatione in annum. Ea proportio edicto
promulgetur, ut libera sit omnibus. Pro ea accipienda princeps sive respublica mulctae omni
renunciet. Hoc ab obstructione aliqua generali, aut difficultate maiore,
mutuationem conservabit. Hoc innumeris mutuatoribus ruri et alibi degentibus
solamini erit. Hoc magna ex parte praediorum pretia adaugebit. Quandoquidem
annuus valor praediorum hic apud nos in Anglia excedet illam foenoris ad hanc
proportionem redacti, quantum annuus valor sex librarum excedit illum quinque
tantum. Hoc denique industrias hominum ad utilia et lucrosa inventa acuet et
excitabit, eo quod plurimi huiusmodi inventis potius se dedent quam lucro tam
exili, quale diximus, ex usuris acquiscere, praesertim cum lucro iampridem
maiori ex iisdem assuevissent. Secundo, certis quibusdam hominibus commodandi
mercatoribus notis, et non aliis quibuscunque hominibus, licentia concedatur. Hoc autem fiat additis cautionibus quae sequuntur. Sit proportio (etiam haec
de qua loquimur) illa paulo remissior quam antea solvere solebant. Hoc pacto
universi, tam mercatores quam alii, reformatione hac recreabuntur. Princeps
autem sive respublica exiguam aliquam summam percipiat pro licentis singulis.
Reliquum lucri foenorati cedat. Si enim lucrum foenoratoris leviter tantum
minuatur, eum nullo modo a foenore exercendo deterrebit. Exempli gratia, si
quis antea decem aut novem libras pro sorte centum librarum quotannis accipere
solebat, is autem octo potius libris contentus erit quam foeneratorem exuet,
aut certa cum incertis commutabit. Sint isti quibus licentia scilicet
conceditur numero minime definiti, sed tamen ad urbes aliquas et oppida quae
mercatura florent restringantur. Ita enim praetextu licentiarum opportunitatem
non habemus pecunias aliorum pro suis commodandi, nec novem aut octo librarum
proportio, licentia munita, generalem illam quinque librarum absorbebit. Nemo
siquidem pecunias suas procul a se mittere, aut in manus ignotas concredere,
praeoptabit.