Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS
1. Aedes extruuntur ut in iis habitemus, non ut eas
spectemus. Pulchritudini igitur praeponatur usus, nisi forte utrunque obtineri
possit. Relinquamus fabricas aedium speciosas quae admirationem incutiunt
palatiis poetarum incantatis, qui eas extruunt sumptu parvo. Qui domum elegantem
aedificat, sed in situ mali, carceri seipsum mandat. Situm autem malum
intelligo non tantum ubi aer insalubris, sed etiam ubi aer inaequalis est,
quales sunt aedes quae extruuntur quidem in colliculo paululum elevato sed
cincto undique more theatri collibus altioribus, ubi ardor solis constringitur,
venti autem veluti in canalibus variis aestibus reciprocantur. Adeo ut in
huiusmodi situ subito sentias diversitatem non minorem caloris et frigoris quam
si in locis diveris habitares. Neque malum situm facit aeris solummodo conditio
prava, verum etiam viarum et adituum incommoditas, fora rerum venalium indiga,
et (si Momum consulas) vicini mali. De compluribus aliis non loquor, qualia
sunt aquarum absentia; sylvarum defectus, quae et focum et umbram praebeant;
sterilitas soli, aut quod ex variis glebarum generibus minime commistum sit;
prospectus coarctatus; defectus terrae planae et aequabilis; locorum defectus
in propinquo, qui venationibus, aucupiis, cursibus equorum idonei sint; mare
nimis in vicino aut nimis in remoto; commoditas nulla fluviorum navigabilium,
aut etiam incommoditas ipsorum ob inundationes; situs remotior ab urbibus
magnis, quod negotiis obest, aut etiam propinquor, quod victui necessaria
absorbet et omnia cara reddit; locus ubi quis latifundia ampla possideat, aut
acquirere possit, et locus contra ubi pennas extendere nequeat. Quae singula
minime eo animo enumeramus acsi domus aliqua his incommodis omnibus vacare
possit, verum ut tot ex illis evitemus quod evitare concedatur. Atque rursus, si quis
domos plures aedificet, ita rem disponat ut quae in una desint commoditates
adsint in altera. Responsum Luculli Pompeio bellulum erat, qui cum in palatio
Luculli immensas et luminosas porticus et cameras conspexisset, sic infit:
Optime proculdubio hic habitatur aestate, sed quomodo hyemem toleras? Cui
Lucullus, Quid, numnam me putas avium prudentiam non assequi, quarum nonnullae
hyeme ingruente sedes mutant?
2. Transeundum iam a situ domus ad domum ipsam. Imitabimur
Ciceronem, qui libros conscripsit de Oratore et librum unicum qui inscribitur
Orator, quorum priores praecepta artis tradunt, posterior perfectionem.
Discribemus igitur palatium regium atque eiusdem modulum quendam conficiemus.
Prorsus enim mirabilis res est tam vastas hodie existere moles in Europa,
quales sunt Vaticanum et Escuriale et nonnullae aliae in quibus tamen cameram
aliquam vere magnificam vix reperies.
3. Primum igitur statuo
palatium perfectum neutiquam esse nisi duas habeat portiones diversas,
portionem convivii, ut loquitur liber Hesteri, et portionem mansionis sive
familiae, alteram ad pompas, magnificentias, et celebritates, alteram ad habititations
usum. Intelligo portiones istas duas extrui debere non ut latera domus, sed ut
frontis ipsius partes, easque exterius uniformas esse, licet interius longe
diversas. Coniungi
autum volumus portiones istas per turrim sublimem et splendidam in medio
frontis. Atque, quoad portionem convivii, unicam tantum illic cameram poni
velim, eamque supra gradus quinquaginta pedes ad minus altam, et subter eam
cameram autem alteram similis longitudinis et latitudinis, quae apparatum et
instuctionem ad festa, ludos, et eiusmodi magnificentias, actores etiam dum se
ornent et parent commode recipiat. Alteram portionem, mansionis scilicet,
dividi velim praecipue in aulam et sacellum, utramque amplam et pulchram. Eas
vero per universam portionis longitudinem extendi nolim, sed relinqui in exitu
coenacula duo, hymeale et aestivale. Atque subter haec omnia (excepto sacello)
cellas amplas subterraneas collocari volo, quae culinis privatis, promptuariis,
panariis et similibus inserviant. Quantum ad turrim, eam elevari volo usque ad
duo tabulata, utrunque quindecim pedes altum, super duas alas frontis,
coopertam plumbo aequabili, atque statuis per fulcra laterum in summitate
decoratam. Eandem turrim in cubicula diversa distingui volo. Gradus autem turris
apertos esse, et in se revertentes, et per senos subinde divisos utrinque
statuis ligneis, inauratis vel saltem aenei coloris, cinctos cum statione
spatiosa et lata in vertice. Verum cavendum ne locus ubi famuli comedant sit ad
imum graduum vel prope: si enim fit, ciborum nidor ascendet tanquam in tubo
quodam. Et de fronte aedificii hactenus. Tantum intelligo gradus primos ascensus ad viginti
pedes sustolli debere, altitudinem scilicet tabulati inferioris.
4. Ultra frontem
aedificii aream spatiosam designo cuius latera tria sint ipsa aedium fronte
haud paulum humiliora, atque in quatuor angulis eiusdem areae turres
extruantur, altitudinem laterum praedictorum nonnihil superantes, ad gradus
quibus in superiora ascendatur capiendos. Quae turres non recipiantur in planum
aedificii sed extra promineant. Area autem integra lapidibus latis quadranguli
minime substernatur, nam huiusmodi pavimenta calorem molestum aestate et
similiter frigus aspersum hyeme immittunt. Sed habeat ambulacra ex eiusmodi
lapidibus per latera tantum aedificii quae gramine vestiantur, detonso quidem,
sed non nimis prope terram. Latus universum area ex parte convivii occupent
spatiosae et speciosae porticus. In quibus singulis porticibus sint in
laquearibus tres aut quinque sphaerae concavae (cupulas vocant) pulchrae in
longitudine positae ad aequalem distantiam. Sint quoque fenestra ex vitro
colorato ubi pingantur columnae, imagines omnigenae, flores, et similia. At latus ex parte familiae simul cum latere tertio
regione frontis complectantur cameras praesentiales et alias usus ac decoris
ordinarii. atque rursus cubicula. Sintque tria illa latera ita extructa ut exhibeant
aedificium duplex, non translucenda, sed ex altera tantum parte fenestrata ut
tam matutinis quam vespertinis temporibus praesto sint camerae in quibus sol
non intret. At commodentur etiam eo modo
ut habeantur ibi cubicula et cameras tam aestivales ad refrigerium quam
hyemales frigus arcendum. Invenies non raro aedes pulchras, sed tamen ita vitro
et fenestris repletas ut vix locum suppeditent ubi te recipias aut ad solem aut
ad frigus evitandum. Quantum ad fenestras prominentes sive arctas, eas probo
tanquam res commodas (urbibus sane fenestrae ad planum aedificii et minime
proturbantes magis conveniunt propter uniformitatem structurae plateas versus).
Sunt enim receptus colloquiis opportuni, atque insuper tam ventum quam solem
commovent. Quod
enim alias per total cameram pertransisset vix ultra fenestram penetrabit.
Rarae tamen sint huiusmodi fenestrae arcuatae, non ultra quatuor, duae scilicet
ex utroque latere areae.
5. Ultra hanc quam diximus aream, sit alia interior
partis et amplitudinis et altudinis horto per exterius circumcincta, interius
autem ambulacris pulchris, arcuatis usque ad primum tabulatum circundata. Pars
autem exterior solarii inferioris versus hortum, quatenus ad duo latera,
convertatur in specum sive cavernam (grottam moderni vocant) ad umbram et
aestivationem, apertam aut fenestratam tantum ex parte horti. Sit autem caverna illa solo
aequa, non omnino depressa, et eleganti pavimento strata ad terrae vapores
excludendos. Erigatur autem in medio istius areae fons splendidus aut opus
aliquod ex statuis magnificum, pavimentum autem simile sit areae illi
antedictae. Huius areae aedificia ex utroque destinentur cameris et conclavibus
secretioribus, latus autem transversum porticibus etiam secretioribus. Curandum
vero ut alique, tam ex cameris et conclavibus quam ex porticibus designetur ad
usum infirmorum, si forte princeps aut quis e grandoribus aegrotaverit. Habeant
autem portiones singulae aegris destinatae (ut moderni loquuntur) antecameram,
cameram ad cubile, et recameram. Haec autem quae diximus supra secundum
solarium collocentur. At latus
transversum solarii inferioris versus hortum convertatur in porticum speciosam,
patentem, et columnis fultam. Rursus, supra solarium tertium ex omnibus tribus
lateribus statuantur porticus elegantes, columnares, et aperate ad prospectum
et refrigerium horti excipiendum. Verum ad angulos duos lateris transversi in solario
secundo accommodentur et ornentur duo splendida et delicata conclavia
(cabinettos moderni vocant) pavimento nitente, aulaeis sumptuosis instructa,
vitro crystallino fenestrata, cum cupola elegante in medio. Sint autem conclavia illa
rebus curiosis omnigenis et spectatu dignis referta. In supremis quoque
porticibus (si fieri posset) optarem collocari iuxta parietes in locis diversis
fonticulos quosdam aquam emittentes, qui per secretos tubos iterum transeant.
Interior autem pars in solario superiore versus aream formetur in porticus et
ambulacra bene munita et obducta ad usum convalescentium. Atque hactenus de
aulaeo palati ipsus. Nam de belneis et piscinis non loquor, Superest tamen ut
antequam ad frontem aedium pervenias collocentur areae tres, area viridis,
gramine vestita cum pariete in circuitu, et iuxta parietem arboribus ordine
positis, sata area altera eiusdem amplitudinis sed in pariete cuius sint
turriculae extructae aut simile quod eiusmodi elegantiae. Area item tertia quae
cum fronte ipsa aedium quadrangulum constituate, quam aedificio certe aliquo
circumdatam nolo, neque rursus nudis parietibus cinctam, sed ambulacris supra
columnas, non arcus, erectis. In summitate vero plumbo vel lapide quadrato
coopertis et ad latera elegantibus statuis parvis aenei coloris munitis
clausum. Quatenus vero ad aedificia omnia quae usibus familiaribus inserviunt
summoveantur illa ad aliquam distantiam a palatio ipso, ita tamen ut
interponantur porticus humiliores et obtectae intra quas ad palatium transire
possis.