Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
LXIV. [ = English XLVI] DE HORTIS
1. Deus ipse primus plantavit
hortum. Atque revera inter solatia humana illud horti est purissimum. Etenim
spritus hominum maxime reficit et oblectat. Quo sine, aedificia et palatia
manus tantum sunt opera, nec sapiunt naturam. Quinetiam notabis secula cum
proficiunt in cultura et magnificentia citius pervenire ad aedificorum
pulchritudinem quam ad hortorum elegantiam et amaenitatem, quasi elegantia illa
hortorum esset res perfectior.
2. Statuo in
hortus regalibus assignari oportere hortos pro singulis anni mensibus, in
quibus separatim plantae quae illo mense florent et vigent producantur. Pro
Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam
hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus,
taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo,
purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et
myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum
satus. Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae
sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco,
primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis,
fritellaria. Pro Martio omne genus violarum, praecipue purpuereae simplici
flore, quae sunt praecocissimae, pseudo-narcissus luteus, bellis, amygdalus,
quae tunc floret, malus Persica, et cornus, quae etiam tunc florent, rubus
odoratus. Pro Aprili viola flore albo multiplice, parietaria lutea, leucoium,
herba paralysis, irides et lilia omnigena, flores roris marini, tulipa, paeonia
flore multiplici, narcissus verus, periclemenum sabaudicum, cerasus, et pyrus
diversi generis in flore, acanthus, quae tum folia emittit, arbor lelac. Pro
Maio et Iunio camacariophyllus omnium generum, praecipue virgineus, omne genus
rosarum, moschata tota excepta, quae serius floret, periclemenum commune,
fraga, euglostum, columbina, flos Africanus simplex et multiplex, cerasus, que
tum fructum profert, ribes, ficus in fructu, baccae rubi idai, vitis flores,
lavendula florens, satyrium hortense flore albo, herba muscaria, lilium
convallium, malus florens, flos cyaneus. Pro Iulio, cariophyllata omnium
generum, rosa moschata, tilia florens, pyra, et poma, et pruna praecocia. Pro
Augusto, pruna cinnium generum, pyra, mala Armeniaca, baccae oxyacanthae, nuces
avellanae, melones moschatellini, et omnigeni coloris delphinum sive consolida
regalis. Pro Septembri, uvae, poma, papaver variorum colorum, mala Persica,
melocotonea, nectarinae, corna, pyra hyemalia, cydonea. Pro Octobri et
principio Novembris sorba, mespila, pruna sylvestria, rosae serae, malvae
arborescentes flore roseo, et similia. He vero quas enumeraverimus plantae
climati Londinensi conveniunt. Sed hoc volo ut sit alicubi quasi ver perpetuum
prout fert loci conditio.
3. Quoniam autem
odor florum spirans in aere (ubi undulat more modulationis musicae)í gratior
multo est quam si eos decerpas manu, ideo nihil magis confert ad delectationem
illam quae ex odore florum percipitur quam nosse eos flores et plantas quae
adhuc crescentes, nec avulsae, maxime emittunt auras suaves et aerem odore
perfundunt. Rosae tam pallidae quam rubreae dum crescunt odoris sui sunt
tenaces, nec aerem tingunt. Adeo ut iuxta sepem earum ambulans nihil odoris
percipies, etiamsi hoc experiaris tempore roris matutini. Laurus itidem dum
crescit odoris parum emittit, neque etiam rosmarinus aut amaracus. Id quod ante
omnia suavissimo odore aerem crescens imbuit est viola, praecipue alba, flore
multiplici, quae bis quotannis floret, medio Aprilis et sub finem Augusti. Ei
proxime accedit rosa moschata. Tum folia fragariae marcescentis quae halitum
emittunt plane cardiacum. Tum flores vitis qui apparent in racemis noviter
protrusis ad instar pulveris, qualis est in caule plantiginis. Tum rubus odoratus. Tum parietaria lutea,
quae gratissimum edit odorum sata iuxta fenestras conclavis aut cubiculi in imo
solario siti. Tum cariophyllatae, tam
minores quam maiores. Tum flores tiliae. Tum periclymeni flores eminus locati. Tum flores lavendulae. De
floribus fabae non loquor, quoniam campestres sunt. At ea quae aeream iucundissimo
odore perfundunt, sed non nisi calcata aut contusa, sunt tria, pimpinella,
serpillum, et mentha aquatica. Itaque ambulacra integra his sunt conserenda ut
odorem eorum calcando exprimas.
4. Horti
contentum (loquor autem de hortis regiis, sicut feci de aedificiis) haud minus
triginta iugerum esse debet, atque illud in tres partes dividi convenit:
graminetum in introitu, fruticetum sive eremum in exitu, et hortum praecipuum
in medio, praeter ambulacra utrinque ad latera. Mihi quidem placet quatuor iugera
gramineto assignari fruticeto, bis quatuor ad ambulacra ad latera, et horto
praecipuo duodecim. Oblectamentum ex gramineto duplex est: primum quidem
oculis, quibus nihil iucundius est quam gramen subinde tonsum et virescens,
alterum quiniam in medio orbita purganda est qua iri possit versus
frontispicium sepis magnificae quae hortum praecipuum includat. At quoniam
orbita ista longa erit, neque in magnis ardoribus anni aut diei umbra hortis
emenda est ambulatione per graminetum exposito sole, ideo ambulacra obtecta,
duodecim pedes alta, ex opere lignario utrinque ad latera gramineti extruenda
sunt per quae hortuum introire possis in umbra continua. Quantum autem ad
schemata et figuras ex varii coloris terra distinctas quae subiaceant fenestris
aedificii, nugae plane sunt. Saepius videas in placentis talia. Figura quadrata
horto optime convenit, quam undique sepi pulcherrima et arcuata claudi oportet.
Arcus extollantur super columnas ex opere lignario pedes decem alti, lati sex. Spatia
autem inter columnas eiusdem dimensionis sint cum latitudine arcus. Supra arcus
fit sepes continuata pedes quatuor alta ex opere itidem lignario, et haec supra
sit turricula in summitate arcus cuiusque extructa, cuius interior capacitas
sufficiat avicularum caveae excipiendae. Et supra interstitia arcuum
collocentur aliae aliquae figurae inauratae continentes lamellas vitri colorati
quibus varie ludant radii solares. Hanc autem sepem intelligo supra aggerem,
haud praecipitem quidem sed mediocriter declivem, sex pedes altum, totum
floribus consitum, erigendam esse. Intelligo etiam ut haec quadra horti non
totam soli latitudinem occupet, sed satis spatii, variis ambulacris
conficiendis, utrinque ad latera relinquat, in quae obtecta illa gramineti ambulacra
de quibus diximus deducant. Verum ad introitum et exitum horti huiusmodi
ambulacra cum sepibus omnino omittenda sunt. In introitu quidem, ne conspectum
amoenae illius sepis a gramineto impediat, in exitu autem, ne prospectum
fruticeti per arcus intercipiat.
5. Dispositionem
soli intra claustrum sepis variandam ad placitum relinquo, hoc interim monens,
ut quaecunque ea tandem sit, nimis curiosa et operosa ne sit. Imagines excisas
ex iunipero vel alia materia hortensi non probo, puerelia sunt ista. Humiles sepiculae
rotundae instar fimbriarum, cum pyramidis parvulis, placent. Columnas etiam et
pyramides altas ex opere lignario in aliquibus locis sparsas, sepibus vestitas,
recipio. Ambulacra ampla et spatiosa esse volo. Ambulacra angustiora et
obtectiora ad latera summovenda sunt, neutiquam vero in pomaerio horti
praecipui collocanda. Consulerem etiam ut in medio horti set monticellus
pulcher cum tribus ascensus ordinibus et tribus ambulacris eius latitudinis ut
quatuor una ambulare possint. Et haec insuper ambulacrae perfecte circularia
esse suadeo, absque figuris propugnaculorum. Altitudo autem monticelli triginta
pedum esto, atque in vertice domicellus elegans extruatur cum caminis venuste
ordinatis et absque multo vitro.
6. Fontes quod
attinet, magno sunt illi ornamento et refrigero. Sed stagna et piscinae
exulent. Hortum enim insalubrem reddunt
et scatentem muscis, ranis, et similibus. Fontes duorum generum intelligio,
unum qui aquam salientem verset et dispergat cum crateribus suis, alterum
nitidum aquae purae receptaculum, quadratum pedum triginta vel quadraginta,
illime, sine coeno aut piscibus. Quod primum, imagines inauratae sed marmoreae
quae in usu sunt ornamento esse recte possunt. Sed in eo genere cardo rei est
ita aquam regere ut perpetu fluat, nec consistat aut in cratere aut in
cisterna, ita ut quiete non sit deoclor, versa aut in viridem aut rubrum aut
huiusmodi, neque muscum colligat aut putredinem. Etiam manu purganda est quotidie
ut maneat limpida. Itidem gradus aliqui ascensus ad fontem, et pavimentum circa
eum elegans decori sunt. Illud alterum fontis genus, quod balneum sive lavacrum
dici potest, multum ornatus et curiositatis recipere potest, quibus non
immoramur. Veluti, ut fundum sit imaginibus decoratum, latera quodque, simul
hinc inde vitro variorum colorum, et huiusmodi corporibus politis et
radiantibus splendens, circumdatum etiam clausura humilium statuarum. Sed maximum est illud,
cuius in priore genere fontium mentionem fecimus. Nimirum ut aqua sit in perpetuo
motu. Aqua scilicet, quae balneo superior sit nutrita, per canales venustos
inducta, et rursus per tubas subter terram aequalis dimensionis, ne aqua
diutius consistat, educta. Verum quoad curiosas inventiones arcuandi aquas sine
earum effusione, et eas effingendi in varias formas (plumarum, poculorum
vitreorum canopaeorum, campanarum, et similium), etiam rupes artificiosas et
huiusmodi. Sunt illa quidem spectatu
iucunda, sed nihil ad salubritatem aut suavitatem.
7. Fruticetum
autem, quod tertiam totius horti partem posuimus, velim ut ad similitudinem
naturalis deserti prope accedat. Arbores in illo plantari nolo, nisi quod in
aliquibus locis erigi praecipio arborum series quae in vertice ambulacra
contineant, ramis arborum cooperta, cum fenestris. Subiaceat autem pars soli
floribus odoris suavis abunde consita, qui auras in superius exhalent. Alias
fruticetum apertum esse sine arboribus velim. Dumeta tamen spargi placet ex
rubo odorato, peryclymeno, et vite sylvestri. Terram autem ubique consitam volo
violis, fragis praecipue, et primula veris. Hae enim plantae iucundum spirant
odorum et in umbra feliciter crescunt. Dumeta autem et ambulacra super abores
sspargi volumus ad placitum, non ordine aloquo collocari. Probo etiam cumulos
parvos, instar eorum quos talpae erigunt (quales in ericetis campestribus esse
solent), alios serpillo, cariophyllatis minoribus alios, alios chamaedri quae
florem praebet pulchrum, alios pervinca, alios violis, fragis alios, floribus
paralysis alios, bellidibus alios, alios rosis rubris, alios liliis convallium,
alios armeriis rubris, alios helleboro flore purpureo, et floribus similibus
suavibus et bellis consitos. Pars etiam cumulorum habet in vertice frutices.
Ease sint rosa, iuniperus, aquiolia, oxyocantha (sed haec rarior propter odoris
gravitatem dum floret), ribesium baccis rubris, uva crispa, rosmarinus, laurus,
rubus odoratus, et id genus aliae. Frutices autem ferro resecandae sunt ne
deformiter excrescant.
8. Iam solum utrinque ad latera in ambulacra
privata, pro quavis diei parte umbrosas, distribuendum est. Ex iis etiam
quaedam a ventis asperioribus ita munienda sunt ut in iis spatiare possit quis
tanquam in porticu. Quinetiam ob eandam caussam, videlicet ut venti arceantur,
ad exitus claudenda sunt. Et haec clausa ambulacra praecipue sabulo
substernenda sunt absque gramine, ne in udo ambulatio sit. In plerisque horum ambulacrorum arbores fructiferae
omnigenae collocandae sunt, tam ad parietes exteros quam in ordinibus interius.
Et hoc in genere observari debet ut terra elevata in qua arbores fructiferae
plantantur sit lata, humilis, et molliter ascendens, et floribus suavibus
consita sed raris, ne succo defraudent arbores. Ad exitus soli lateralis
utrinque monticellos fieri probo ad talem altitudinem parietis exterioris ut in
monticello stanti in agros pateat prospectus.
9. Rursus, quoad hortum praecipuum, non negarem in eo
confici debere ambulacra quaedam, eaque minime angusta, arboribus fructiferis
utrinque consita. Quin et arboreta aliqua, arborum fructiferarum prope
consitarum, et umbracula artificiosa et bella cum sedibus ordine elegante
locat, verum haec nullo modo nimis confertum. Reliquendus est enim hortus
praecipuus apertior, et aere perstabilis et liber. Umbram enim quaeras velim in
ambulacris lateralibus, ubi in ardoribus anni vel diei ambules. Hortus siquidem
praecipuus comparatus est in temperatiores anni partes, vernas et autumnales. Aetate autem ad matutina
et vespertina tempora, aut etiam ad dies nubilosos.
10. Aviara non
probo, nisi tantae sint amplitudinis ut cespites graminei substerni queant.
Fructibus etiam et arbusculis vivis conserantur, ut aves liberius volitent et
se per diversa oblectare et componere possint, utque nulla in area aviarii
conspciatur spurcities.
11. Quantum vero
ad ambulacra in clivis et variis ascensibus amoenis conficienda, illa naturae
dona sunt, nec ubique extrui possunt. Nos autem ea posuimus quae omni loco
conveniunt.
12. Horti itaque
regii figuram iam delineavimus, partim praeceptis, partim modulo generali, sed
minime accurato. Et hac in re sumptibus minime pepercimus. Sed ad principes id
nihil est, qui, ut nunc sit, plerunque hortulanos consulunt, atque haud minore
sumptu varia parum cum iudicio componunt, addentes etiam quandoque statuas et
alia ad magnificentiam et pompam, sed ad genuinam hortorum voluptatem et
amoenitatem nihil conducentia.