Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE
1. Honoris et existimationis vera et
iure optimo acquisitio ea est, ut quis virtutes et facultates suas dextre et
absque detrimento revelet. Nonnulli enim in actionibus suis proci famae sunt,
et veluti venatores. Quod genus hominum sermonibus plerunque celebratur, sed
interiorem animi reverentiam vix assequitur. Alii contra virtutem suam inter
monstrandum obscurant. Ex quo fit ut opinione minores sint quam merita ipsorum
postulant. Si quis rem suscipiat simulque perficiat quae prius intenta fuerat,
at tentata quidem sed deserta, aut ad exitum forsan perducta sed minus commode
et feliciter, is honorem adipiscetur maiorem quam si quid perfecisset gravioris
sane difficultatis et momenti, sed in quo alterius tantum vestigia et non ultra
premeret. Si quis actiones suas ita inter se commitat et contemperet ut in
aliquibus earum singulis factionibus vel populi combinationibus satisfaciat,
harmonia erit tanto perfectior. Honoris sui minime fragilis dispensator est,
qui rem quamvis suscipit in qua dedecoris plus fuerit votis excidere quam
obtinuisse honoris. Honor, qui comparativus est et alium praegravat,
reflexionem habet maxime vividam, instar adamantis aut carbunculi cum angulis
multiplicibus sectis. Itaque enixe hoc agas ut competitores tuos, si modo
possis, etiam in iis in quibus ipsi summe gloriantur superes. Servi et amici
familiares, prudentes modo sit et cauti, existimationi cuiuspiam non modicum
prosunt. Ita
Q. Cicero omnis fama a domesticis emanat. Invidia, quae honoris veluti tinea et
teredo est, optime extinguitur si quis id sibi praestituere videatur ut meritum
potius quam famam, et successus suos prosperos magis providentiae divinae et
felicitati cuidam tribuat quam artibus aut virtutibus propriis.
2. Gradus honoris imperialis sic vere et optime
ordinantur. Primo loco statuendi conditores imperiorum, quales fuerunt Romulus,
Cyrus, Iulius Caesar, Ottomannus, Ismael. Secundo loco legum latores, qui etiam
vocabantur conditores secundi aut perpetui principes, quoniam legibus suis
etiam post mortem imperia administrant, quales fuerunt Lycugus, Solon,
Iustinianus, Eadgarus, Alphonsus Castilianus cognomine Sapiens, qui Septem
Partitiones edidit. Tertio loco liberatores vel servatores patriarum suarum,
qui bellis intestinis diutinis finem imposuerunt aut patrias a servitute
aliengenarum vel tyrannorum liberarunt, veluti Augusti Caesar, Vespasianus,
Aurelianus, Theodoricus, Henricus Septimus rex Angliae, Henricus Quartus rex
Galliae. Quarto
loco propagatores sive propugnatores imperii, qui bellis honorificis fines
imperii protulerunt, vel defensione strenua et nobili invasoribus restiterunt.
Ultimo loco patres patriae, qui iuste imperant et temporibus felicibus quamdiu
vivunt cives suos beant. In his ultimis duobus exempla non adduco, quandoquidem
tanto numero sint. Honorum qui subditis competere possunt gradus hi sunt. Primo
statuendi participes curarum. Ii nimirum
quorum humeris praecipuum pondus rerum suarum principes imponunt vulgo
appellamus manus regum dexteras. Secundo, duces belli, regum suorum intelligo
locumtenentes, qui operam eis egregiam in bellis praestant. Tertio, gratiosi.
Eos volo, qui non ultra hoc potes sunt, quam ut principibus solatio sint et
populo innoxii. Quarto, negotiis pares, qui magnos sub principibus gerunt
magistratus in quibus iuste et prudenter versantur. Est et genus quoddam honoris quod
raro contingit, et tamen inter maximos reponi merentur. Hic est eorum qui se
morti et periculis devovent et sacrificant propter bonum patriae, quod fecerunt
Marcus Regulus et duo Decii.