Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM
1. Salomon inquit nihil novum super terram. Itaque, quemadmodum Plato
opinatus est, omnem scientiam nihil aliud esse quin reminiscentiam. Sic Salomon
pronunciat, omnem novitatem nihil aliud esse quam oblivionem. Ex quo cernere
possis fluvium Lethes non minus super terram quam sub terram decurrere.
Astrologus quidam abstrusus et parum notus asserit nisi in caussa fuissent res
duae constantes (una quod stellae fixae aequalem inter se distantiam perpetuo
servent, altera quod motus non diurnius non variet ), ne momentum quidem
temporis individuum aliquod durare potuisset. Illud certum est, materiam in
perpetuo fluxu esse, neque unquam consistere. Atqui magna illa lintea
sepulchralia quae omnia oblivione involvunt duo sunt, diluvia et terrae motus. Quatenus ad
conflagrationes et siccitates magnas, illae populum penitus non absorbent aut
destruunt. Fabula Phaetontis brevitatem conflagrationis ad unius tantum diei
spatium repraesentavit. Atque triennalis illa a pluvia cessatio tempore Eliae
particularis tantum fuit, et multos superstites reliquit. Incensiones illas
loqueris quae per fulmina et fulgura apud India Orientales fiunt. Angustae
quidem sunt, nec magna spatia occupant. Pestilentias etiam praetereo, quia nec
illae totaliter absorbent. Verum in memoratis illis duabus calamitatibus
(diluviorum et terrae motuum) insuper notandum est reliquias populorum quas
emergere contingent plerunque homines rudes et montanos esse, quique temporum
praeteritorum memoriam posteris tradere non possint. Adeo ut oblivio non minus omnia
involvat quam si nulli prorsus superstites remanerent. Si quis attente
introspiciat Indorum Occidentalium conditionem, probabile reperiet eos populum
iuniorem esse et recentiorem quam populos orbis veteris. At longe verisimilius
est desolationem illam quae illos olim invaserat minime per terrae motus factam
(contra quam narrabat sacerdos Aegyptius in colloquio cum Solone de insula
Atlantide, eam scilicet a terrae motu absorptam esse), sed potius per diluvium
particulare. Terrae motus enim in illis regionibus raro eveniunt. Verum e
contraria parte tam immanis plane et vasta habent flumina ut fluvii Asiae,
Africae, et Europae prae illis instar rivulorum sint. Quin et Andes ipsorum, sive
montes, nostris longe sunt altiores. Unde credibile est reliquias stirpis
hominum apud eos post tale diluvium particulare conservatas fuisse. Quantum
vero ad observationem Macciavelli, nimirum zelotypiam et aemulationem sectarum
ad extinguendam rerum memoriam multa molitam, qui Gregorio Magno notam inurit
ac si pro viribus suis antiquitates omnes ethnicorum supprimere annixus fuerit,
non video certe huiusmodi zelos aut notabile quidpiam efficere aut diu durare,
id quod liquet in successione Sabiniani, qui antiquitates easdem statim
resuscitavit. Tum vero prohibita, licet tenebris cooperta, obrepunt tamen et
suas nanciscuntur periodos.
2. Vicissitudines
sive mutationes in globo superiori fusius in hoc sermone tractandae non sunt.
Forsitan annus magnus Platonis, nisi mundus ante dissolutioni esset destinatus,
aliquem sortiri possit effectum, non in renovandis corporibus individuorum (id
enim fumus et vanitas eorum est, qui opinantur corpora coelestia accuratiores
in hec inferiora habere influentias quam revera habent), sed tantum in summis
et massis rerum. Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos
sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt
quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum
comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis,
conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni,
semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
3. Leviculum
quiddam est quod olim inaudiveram, neque tamen prorsus contemni volo, sed in
observationem aliquam venire. Ferunt a Belgis notatum esse singulis septenis
lustris similem annorum temperaturam et tempestatum coeli velut in orbem
redire. Exempla
gratia, magnas glacies, inundationes magnas, magnas siccitates, hymes tepidas,
aestates frigidiores, et similia. Vocant autem huiusmodum circulum annorum
Primam. Hoc autem ideo recenseo quod, oculos in praeterita coniiciens, huiusce
rei inveni congruentiam, haud exactam sane, sed non multum discrepantem.
4. Verum transeamus a naturalibus ad humana. Maxima apud homines
vicissitudo est illa sectarum et religionum. Hi enim orbes animis hominum
maxime dominantur. Religio vera super petram aedificata est, reliquae fluctibus
temporum agitantur. Dicamus igitur de novarum sectarum caussis atque consiliis
aliquid circa eas inspergamus, quatenus humani ingeni insinnitas tantis
revolutionibus moras iniicere aut remedia exhibere poterit.
5. Quando religio recepta
discordiis laceratur, sanctitas item professorum labefacta est et scandalo
exposita, simulque tempora stupida, indocta, et barbara sunt, a novae alicuius
sectae ortu merito metuendum, praecipue si eo tempore ingenium aliquod
intemperans et paradoxa spirans suboriatur. Quae
omnia tenuerunt Mahometes cum legem suam promulgavit. Secta nova licet pullulet, duobus
si destituatur adminiculis, ab ei non metuas, non enim late se diffundet.
Primum est imperii sive auctoritatis stabilitate et oppugnatio. Nihil enim
magis populare est quam principatus et politias convellere. Alterum est porta
luxuriae et voluptatibus apertae. Haereses enim spectulativae (qualis fuilt
olim Arrianorum, et hodie Arminianorum) etsi in hominum ingenia miris modis
operentur, statum tamen rerumpublicarum non magnopere concutient, nisi ex
occasione motuum civilium. Modi tres sunt quibus novae sectae plantantur:
miraculis, eloquentia, et gladio. Equidem martyria inter miracula numero,
quoniam vires naturae humanae excedere videntur. Idem etiam facere licet de
excelsa illa et admirabili vitae sanctimonia. Certe non alia melior via est ad
sectarum et schismatum ortus repellendos quam abusuum reformatio, dissidiorum
minorum pacifacatio, leniter a principio procedere, et a sanguinariis
persecutionibus abstinere, schismatum denique coryphaeos favoribus potius et
dignitatibus mollire atque allicere, quam violentia et saevitia exacerbare.
6. Mutationes
et vicissitudines in rebus bellicis haud pauci sunt, sed praecipue in tribus
versantur, in sede belli, in genere armorum, et in disciplina militari. Bella
antiquis temporibus movere videbantur ex oriente potissimum in occidentem.
Etenim Persae, Assyriae, Scythi (qui invasores erant) omnes orientales fuerunt.
Verum est Gallos fuisse occidentales, sed de duabus tantum ipsorum
incursionibus legimus, una in Gallo-Graeciam, altera contra Romanos. Attamen
oriens et occidens coeli climata non determinant. Neque enim belli motus ab oriente
aut ob occidente aliquid certae observationis recipiunt. Sed meridies et septentrio natura
fixi sunt, atque raro in omni memoria invenitur meridionales interiores
invasisse septentrionales, sed e contra. Unde manifestum est tractum mundi
septentrionalem natura ipsa magis esse bellicosum, sive hoc ascribi possit
huius hemispherii stellis, sive amplitudini continentium ad partes
septentrionales, cum partes australes (quantum adhuc innotuit) maria fere
occupant, sive (id quod manifestissimum est) frigoribus climatis borealis. Nam
hoc ipsum absque alia causa quacunque corpora indurat, spiritus inflammat, ut
liquet in populi Auracensi, qui ad ulteriora Austri positi omnibus
Peruviensibus fortitudine longe praecellunt.
7. Imperio aliquo
magno labascante et viribus fracto pro certo bella expectes. Etenim imperia magna,
dum in vigore sunt, copias nativas provinciarum enervant et destruunt propriis
cohortibus domi fidentia. Cum autem et illae deficiunt, omnia ruunt atque aliis
gentibus in praedam cedunt. Hoc evenit in declinatione imperii Romani atque
etiam in imperio occidentali post Carolum Magnum cum aves singulae plumas suas
repeterent. Atque simile quidpiam etiam imperio Hispano contingere possit,
siquando viribus decideret. Ex altera parte accessiones magnae ditionum et
uniones regnorum similiter bella suscitant. Etenim cum status aliquis in
potentiam maiorem insurgit, similis est fluvio intumescenti qui inundationem
statim minatur, ut videre est in imperiis Romanorum, Turcarum, Hispanorum, et
aliorum. Attende, cum mundus nationibus
barbaris minus abundet, sed civiliores fere sunt, qui uxores temere non
ductunt, nec liberos progignent nisi modum familiam alendi, aut saltem victum
parandi, praeviderint (ut sit in omnibus prope nationibus hodierno die,
exceptis Tartaris), non ingruit periculum ab inundationibus aut migrationibus
populorum. At
cum populorum greges magni sunt, qui perpetuo sobolem suscipiunt, de fortunis
et sustentatione sua in futurum minime solliciti. Necessarium est ut in seculo uno aut altero portionem
aliquam multitudinis suae exonerent et novas sedes quaerant, et sic alias
nationes invadant. Quod populi septentrionales veteres sorte facere solebant, sortes dantes
quae pars domi maneret, quae autem alio migraret. Cum gens aliqua prius bellicosa
ad mollitiem et luxuriam degenerat, de bello certa esse possit. Status enim tales plerunque dum degenerant opes
accumulant, adeo ut praeda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad
eosdem invadendos.
8. Quantum ad armorum et telorum genus, illorum
mutationes sub observationem vix cadunt, attamen et haec ipsa periodis et
vicissitudines suas sortiuntur. Pro certo enim est tormenta aenea apud urbem Oxydracarum
in India tempore Alexandri Magni cognita fuisse, eaque a Macedonibus tonitrua
et fulgura et operationes magicas habita et appellata. Similiter indubitatum est usum
pulveris pyrii et tormentorum igneorum Chinensibus ante annos bis mille
innotuisse. Conditiones telorum et mutationes in melius hae sunt. Primo, ut ad
distantiam maiorem feriant. Id enim periculum ab hostili parte anticipat, quod certe
tormenta et sclopeta maiora praestant. Secundo,
ut impetus eorum fortior et validior sit. In quo genere tormenta ignea,
arietationes omnes et antiquas machinas item superant. Tertio, usus eorum
commodior et facilior sit, id quod etiam tormentis igneis maioribus competit,
quae omnibus tempestatibus idonea, vectura levia et mobilia sunt, et his
similia.
9. Quod ad militiam attinet,
antiquis temporibus numerum praecipue curabant. Virtuti et animis militum in
bellis gerendis fidebant. Dies saepius et loca praeliandi constituebant, et
aequo Marte experiebantur. Denique in acie instruenda et ordinanda imperitiores
fere erant. Postea numerum praeoptabant commodium potius quam vastum. Locorum opportunitates,
diversionum artificia, et similia captabant. Postremo, in acie ipsa instruenda
peritiores evadabant.
10. In
reipublicae alicuius adolescentia arma florent, aetate media literae. Ac dienceps, ad moram aliquam duo illa simul florere
solent, devexa autem aetate artes mechanicae et mercatura. Literae vero suam habent
infantiam, quando leviusculae sunt et puerilies. Sequitur earum adolescendia
quando luxuriantur et iuvenile quiddam sapiunt. Succedit aetas virilis quando
solidiores et exactiores deveniunt. Postremo senectus earum obrepit, cum siccae
et exhaustae sunt, manente tamen garrulitate. Verum consultum non fuerit in
rotas hasce vicissitudinum nimis longum oculos figere, ne vertigine
corripiamur. Quatenus vero ad philologiam, quae in hoc argumento ut plurimum
versatur, nihil aliud est quam narratiunculatum et observationum futilium
congeries, ideoque scripto huic minime congruit.
FINIS