Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
III. DE UNITATE ECCLESIAE
1. Cum religio sit praecipuum
humanae societatis vinculum, par est ut et ipsa debitis verae unitatis et
charitatis vinculis astringatur. Dissidia circa religionem mala erant, ethnicis incognita.
Nec mirum, cum religio ethnicorum posita esset potius in ritibus et cultu
deorum externo quam in constanti aliqua confessione et fide. Facile enim coniicere cuiusmodi fuerit illorum fides,
cum praecipui ecclesiae ipsorum doctores et patres fuerint poetae. Inter attributa autem
veri Dei ponitur quod sit Deus zelotypus. Itaque cultus eius non fert
mixturam, nec consortium. Quamobrem pauca quaedam de unitatis in ecclesia
dicimus: scilicet, quod sint eius fructus, qui limites, quibus denique modis
concilietur. Unitatis fructus praecipui (praeterquam quod Deo summe placeat, id
quod ante omnia poni debet) sunt duo. Alter respicit eos qui extra ecclesiam
sunt, alter quos qui intera. Quod ad priorem attinet, certum est longe maxima
in ecclesia scandala esse haereses et schismata, ut quae etiam corruptelas
morum superent. Quemadmodum enim in corpore naturali vulnera et solutio
continuitatis genere peiora sunt quam humores putridi, similis est corporis
spiritualis ratio. Adeo ut nihil reperiatur quod aeque homines ab ingressu in
ecclesiam absterreat, aut iam receptos expellat, ac unitatis violatio. Itaque
temporibus quibus illud increbescit, ut alii dicant, ecce in deserto, alii ecce
in penetralibus, hoc est, dum quidam Christum quaerunt in haereticorum
conciliabulis, quidam in facie ecclesiae externa, opus est prorsus ut illa vox
aures hominum quasi perpetuo feriat, nolite exire. Doctor ille gentium, cuius
vocatio et missio, propria et demandata, ei imposuit ut eorum qui extra
ecclesiam fuerant curam gereret, inquit si ingrediatur coetus vestros infidelis
quispiam aut idiota, et vos variis loquentes linguis audiat, annon vos insanire
praedicabit? Neque sane multo melius se habet, cum athei et homines profani
tantas in religione lites et opinionum dimicationes intueantur. Siquidem haec
res ab ecclesia illos avertit, et in cathedra derisorum sedere facit. Levius
quiddam videatur quam ut in tractatu tam serio citetur, deformitatem tamen rei
egregie depingit: insignis quidam iocandi artifex in catologo librorum
bibliothecae cuiusdam fabulosae inter caeteros cum hac inscriptione librum
ponit, Saltationes Florales et Gesticulationes Haereticorum. Nemo enim est ex
iis qui non peculiarem quendam motum corporis ridiculum et gestus deformitatem
exhibeat, unde fieri non potest quin homines carnales et politici degeneres
subsannent, qui facile in contemptum rerum sacrarum feruntur. Quantum ad
fructus unitatis, qui ad eos qui intra sunt redundat, is uno verbo pax est,
quae innumeras benedictiones complectitur. Etenim fidem stabilit, charitatem
accendit. Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim
distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in
tractatus pietatis et mortificationis.
2. Quantum ad terminos et
limites unitatis, vera proculdubio et iusta eorum collocatio magni prorsus est
ad omnia in religione momenti. Duo autem in iis statuendis videntur fieri
excessus. Hominibus enim zelo fervidis omnis pacifationis mentio est odiosa.
Numnam pax, Jehu? Quid tibi cum pace? Vade post me. Quasi pax nihil esset ad
rem, sed sectae et partes. Contra quidam tanquam Laodicenses, in caussis
religionis tepidi, putant capita religionis nexu se commodo colligare posse per
vias medias, et opiniones utrinque participantes, et reconciliationes
ingeniosas, acsi pro arbitris se gerere vellent inter Deum et homines. Uterque
excessus vitandus. Quod fiet, si foedus inter Christianos, ab ipso Servatore
nostro descriptum, in clausulis illis quae primo intuitu inter se opponi
viderentur perspicuam et planam interpretationem sortiatur, qui non nobiscum
est, contra nos est, et rursus, qui contra nos non est, nobiscum est. Hoc est,
si capita religionis plane essentialia et fundamentalia rite discernantur et
distinguantur a capitibus quae non sunt ex fide, sed ex opinione probabili et
intentione sancta, propter ordinem et ecclesiae politiam sancita. Hoc vero
plurimis videri possit triviale quiddam, in quo quis actum agat. Verum si hoc
ipsum minore partium studio fieret, maiore etiam consensu reciperetur. In hac re consilii
nonnihil impertiri visum est pro captus nostri tenuitate. Videndum est, ne
homines ecclesiam Dei lacerent per duo controversiarum genera. Primum est cum
controversiae materia levior est, nec tanta contentione quanta circa eam
excitatur digna, contradictione sola inflammata. Quemadmodum enim acute et
elegantere notum est ab uno ex Patribus, tunica Christi inconsutilis fuit, ac
vestis ecclesiae versicolor. Unde praecipit, In veste varietas sit, scissura
non sit. Differunt enim haud parum inter
se unitas et uniformitas. Secundum est, cum materia quidem controversiae pondus
habet, sed ad nimiam subtilitatem et obscuritatem redacta est; adeo ut
ingeniosa quaedam res esse videatur potius quam solida. Videmus quandoque fieri ut quis
doctus et intelligens homines imperitos de aliqua quaestione inter se
litigantes audiat, atque perspicue advertat eos idem re ipsa sentiri et in unum
convenire, quibus tamen ipsis nunquam dissidendi finis. Quod si hoc nonnunquam
eveniat in exigua illa iudicii disparitate quae inter homines esse potest,
annon credere par est Deum in coelis, qui corda scrutatur et novit, nos homines
fragiles in aliquibus de quibus controversiam movemus idem revera sentire, et
in ambobus benigne complacere? Huiusmodi controversiarum natura et character
optime a D. Paulo exprimitur in monito illo ac praecepto quod circa illud
adhibet, devita profanas vocum novitates, et oppositiones falso nominis
scientiae. Creant sibi homines oppositiones quae revera nullae sunt, easque in
nova vocabula effingunt et cudunt, quae tam fixa sunt et invariabilia ut, ubi
sensus vocabulum regere debeat, vocabulum imperet sensui. Sunt etiam, ut controversiarum,
ita unitatis species duae quae adulterinae censeri possunt. Altera cum pax
ignorantiae tantum implicitae innititur. Coloribus enim omnibus in tenebris
bene convenit. Altera quae consuta est et sarcita ex positionibus ex diametro
inter se contrariis in capitibus nimrum fundamentalibus. Veritas enim et
falsitas similes sunt ferro et luto in digitis pedum imaginis quam in somnis
vidit Nebuchadnezzar: adhaerare sane possunt, incorporari non possunt.
3. Iam, quatenus ad modos
per quos conciliatur unitas, cavendum est hominibus ne dum unitatem religionis
procurent et muniant, leges charitatis et societatis solvant et demoliantur.
Inter Christianos duo tantum recipiuntur gladii, spiritualis nempe et
temporalis. Uterque autem suum habet locum et suo perfungitur munere in
religione Christiana propaganda et protegenda. Sed neutiquam arripiendus est
gladius tertius, qui est Mahumetis aut illi similis: hoc est, ut religionem bello
propagemus, aut cruentis persecutionibus vim conscientiis inferamus, exceptis
casibus scandali aperti et insolentis, blasphemiae, aut machinationis adversus
statum civilem, ne dum ut foveantur seditiones, animentur coniurationes et
rebelliones, gladius in manus populi transferatur, et similia. Quae omnia
manifesto tendunt ad maiestatem imperii minuendam et auctoritatem magistratuum
labefactandam, cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata. Hoc enim
nihil aliud est quam alteram ex tabulis legis in alteram allidere, et in tantum
homines ut Christianos allidere ut interim obliti videamur quod sint homines.
Lucretius poeta, cum sibi ante oculos poneret Agamemnonem filiam propriam
immolantem, exclamat
tantum relligio potuit suadere malorum.
Quid tandem dixisset, si et Laniena Parisiensis aut Coniuratio Pulveraria in Anglia innotuisset? Certe septies factus esset magis Epicureus et atheus quam fuit. Nam quemadmodum gladius temporalis non temere sed magno cum iudicio in casu religionis stringendus est, ita monstri simile est eum in manus populi tradi. Sibi habeant hoc Anabaptistae et huiusmodi Furiae. Certe insignis fuit illa blasphemia, cum diceret Diabolus ascendam, et ero similis altissimo. Sed adhuc maior blasphemia fuerit si quis Deum introducat dicentem descendam et ero similis principi tenebrarum. Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi? Videtur quidem hoc perinde esse ac siquis descendentem faciat Spiritum Sanctum in specie non columbae sed vulturis aut corvi, aut ex navi ecclesiae erigeret vexillum piratarum et assassinorum. Quocirca iustum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis, principes gladio, omnesque literae seu religiosae sint seu morales, caduceo suo in barathrum inferni damnent et detrudant in secula huiusmodi facta et doctrinas iis auctoritatem aliquam tribuentes, ut magna ex parte iam pridem factum est. Certe optandum esset ut in omnibus circa religionem consiliis ante oculos hominum praefigeretur monitum illud apostoli, ira hominum non implet iustitiam Dei. Atque, ut verum dicamus, optime et prudentissime observatum est ab uno ex Patribus, profundae sapientiae viro, nec minus ingenue et sincere ab eodem prolatum et evulgatum, eos qui conscientias premi iisque vim inferri suadent sub illo dogmate, cupiditates suas subtexere illamque rem sua interesse putare.