Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS
1. Viri in magistratu collocati ter servi: servi principis vel politiae, servi famae, et servi negotiorum. Adeo ut libertate neutiquam fruantur, nec in personis, nec in actionibus, nec in temporibus suis. Mirum cupiditatis genus potestatem appetere, libertatem amittere, vel potestatem in alios ambire, potestatem in seipsum exuere. Ascensus ad dignitates arduus est, et per labores pervenitur ad labores maiores. Saepe quoque indignitatibus non vacat, atque per indignitates pervenitur ad dignitates. Statio in dignitatibus res lubrica est, atque regressus aut praecipitium est aut saltem eclipsis, quae et ipsa triste quiddam et melancholicum, cum non sis qui fueris, non esse cur velis vivere. Imo nec regredi datur, etiamsi quis cupiat. Neque regredi volunt homines, cum ratio postulat ut id facerent. Verum impatientes manent vitae privatae, etiam cum senectus aut infirmitas ingruit, quae umbram et otium postulant, sicut oppidani senes qui ante ostium sedere volunt, licet se eo pacto derisui exponant. Sane viris in magistratibus politis opus est ut aliorum opiniones mutuentur, quo seipsos beatos putent. Nam si iudicent ex sensu proprio, nihil huiusmodo reperient. verum quando secum cogitent quid alii de ipsis sentiant, et quam libenter alii conditiones cum illis permutare vellent, tum demum beati sunt tanquam rumore tenus, cum intus fortasse contrarium experiantur. Siquidem dolores suos primi omnium sentiunt, licet culpas suas omnium novissimi. Certe viri potestatibus sublimes ipsi sibi ignoti sunt. Et dum negotiis distrahuntur, tempore carent quo sanitati aut corporis aut animae suae consulant.
Illi mors gravis incubat,
Qui notus nimis omnibus
Ignotus moritur sibi.
2. In potestatibus licentia magna datur et boni et mali.
Quorum posterius pro maledicitone habendum. In malis enim optima conditio est
nolle, proxima non posse. Certe potentia bene merendi verus est et legitimus
ambitionis finis. Etenim bene cogitare, licet Deo acceptum sit, tamen versus
homines non multo melius est quam bene somniare, nisi in actum producatur. Id
autem fieri non potest sine munere aliquo publico et potestate, veluti solo
superiore et elevato. Merita et opera bona sunt veri fines laborum hominis,
atque eorundem conscientia perfectio humanae quietis. Et conversus Deus, ut
aspiceret opera quae fecerunt manus suae, vidit quod omnia essent bona nimis. Tum sequitur Sabbatum. In munere tuo perfugendo
propone tibi exempla optima. Imitatio enim globus est praeceptorum. Et post tempus
aliquod propone tibi exemplum proprium, et in teipsum stricte inquiras num non
melius inceperis quam perstiteris. Neque rursus exempla eorum negligas, qui
eodem munere praviter functi sunt, non ut teipsum eorum memoriam carpendo
vendites, sed ut monearis quid evitare debeas. Institue igitur reformationem,
sed absque elatione tui ipsius aut scandalo priorum temporum et personarum. Hoc
tamen tibi constitutum sit, exempla praeclara non minus introducere quam
imitare. Retrahe res ad primam earum institutionem, et circumspicias in quibus,
et quibus modis, degeneraverint. Attamen utrunque tempus consulas: tum
antiquius, ut cognoscas quid optimum fuerit, tum recentius, ut notes quid
fuerit aptissimum. Contende ut quae agis pro potestate tanquem regulis
quibusdam cohibeantur, ut hominibus tanquam digito monstres quid illis sit
expectandum. Neque tamen nimium sis pertinax aut peremptorius, atque semper cum
a regula recesseris quid sit quod agas diligenter expone. Muneris tui iura
constanter tueare, neque propterea lites te iurisdicitone facile move. Atque
ita te geras ut potius iura tua assumas et exerceas tacite et de facto, quam ut
quaestiones de iis cum strepitu suscites et agites. Iura etiam inferiorum
munerum tibi subornitaorum defende, ac ne destitue, tibique maiori honori ducas
rerum summas praescribere quam in omnibus satagere. Amplectere, imo invita qui
tibi adiumento sint et informationi ad muneris tui executionem, neque abige eos
qui operam suam ad hoc tibi deferunt tanquam se ingerentes, sed potius cum
favore eos allicias et recipias.
3. Vitia in auctoritate
utenda et exercenda sunt praecipue quatuor: mora nimia, corruptela, asperitas,
et facilitas. Quantum ad moras, faciles aditus praebe; tempora praestituta
serva; inchoata quae sunt perfice; neque negotia nova intermisce nisi urgeat
necessitas. Quantum ad corruptelas, non solum manus tui ipsius et tuorum liga
ne munera accipiantur, sed et iam manus supplicantium, ne ea offerantur. Prius
horum praestat certe integritas adhibita, verum ea ipsa praedicata et ex
professo, idque cum detestatione corruptelarum etiam posterius assequitur. Neque tantum culpam,
verum etiam suspicionem devita. Quicunque mutabiles sunt, et manifesto
alterantur absque causa manifesta, iniiciunt suspicionem de corruptelis. Itaque
perpetuo cum ab opinione tua quam declarasti, aut processu quem incepisti,
deflectas, ingenue hoc ipsum profitere, simul et caussas quae te ad hoc
commoverunt sedulo declares et inculces, neque rem suffurari te posse credas.
Servus gratiosus et apud dominum potens, si non extet aliqua favoris caussa
manifesta, reputatur plerunque nihil aliud quam via obliqua ad corruptelas. Quantum ad asperitatem, invidiam et malevolentiam
parit illa, nihil inde metens. Severitas siquidem metum incutit, asperitas odium parit.
Etiam reprehensiones de loco superiore graves esse debent, non contumeliosae.
Quantum ad facilitatem, ea corruptelis etiam deterior est. Corruptelae enim
interdum et subinde tentantur, quod si quis importunitati pateat, aut
respectibus levioribus ducatur, haec ei ubique aderint. Sicut ait Salomon,
personas respicere non est bonum. Talis enim offendet pro buccella panis.
4. Verissimum
sane quod a veteribus dictum est, magistratus virum indicat. Alios autem
indicat in melius, alios in peius. Omnium consensu capax imperii, nisi
imperasset inquit Tacitus de Galba. Contra de Vespasiano idem, solus
imperantium Vespanius mutatus in melius, licet alterum intelligat Tacitus de
arte imperatoria, alterum de moribus et affectibus. Signum est luculentissimum
indolis generosae si quis honoribus emendetur. Est enim honor, aut saltem esse
debet, locus virtutis, atque quemadmodum in natura corpora moventur rapide ad
locum, placide in loco, ita virtus in ambitu violentior est, in honore adepto
sedatior. Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam
graduum flexuosam. Atque, si factiones valeant, bonum fuerit alteri parti
adhaerere dum quis honorem scandat, at se ad aequilibrium reducere postquam
eundum fuerit confectus. Memoriam praedecessoris tui illaesam conserva. Hoc si non
feceris, debitum tibi hoc a successore tuo rependetur. Collegas etiam amice tracta, et potius advoca cum
illud minime expectent quam exclude cum consentaneum fuerit eos advocari. Ne sis loci tui nimis
memor, aut crebram de eo mentionem facias in quotidianis sermonibus aut
conversatione privata, sed potius pradicetur de te alius prorsus vir est cum
sedet et munus suum exercet.