Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XIV. DE NOBILITATE
1. De nobilitate primum agamus ut est portio
reipublicae, deinde ut est conditio hominum particularium. Monarchia, in qua
nulli prorsus nobiles semper pura est et absoluta tyrannis. Cuiusmodi est
imperium Turcicum. Dignitatem enim regalem diluit nobilitas et vulgi oculos a
prosapia regia aliquantulum avocat. In democratia vero proceres interdum non disiderantur. Imo status ille popularis
multo pacatior est atque minus factionibus et turbis obnoxius ubi non sunt
stirpes nobilium. Illic enim in res ipsas oculi hominum coniiciuntur, non in
personas, vel si omnino in personas, id fit tanquam in maxime idoneas rebus
gerendis, minime vero ut ratio habeatur insignium aut imaginum. Helvetiorum
rempublicam satis florentem videmus, licet religionis pagorumque diversitas
obstare videatur. Utilitas enim apud illos valet, non dignitas. Illa gubernandi forma qua
confederatae Belgarum provinciae utuntur certe eminet. Ubi enim paritas admittitur, ibi
et consilia ineuntur aequabilius et tributa penduntur alacrius. Nobilium
potentia et auctoritas in monarchia principi ipsi impertit splendorem, sed
potestatem imminuit. Populi vero animos auget, fortunas illorum deprimit. Bene
se res habet cum nobiles non sunt potentiores quam aut imperii aut iustitiae
ratio postulat. In eo tamen dignitatis gradu sustineantur ut insolentia
popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem
maiestatem se effundat. Rursus numerosa nobilitas, quae plerunque minus potens
est, statum prorsus depauperat. Hinc enim profusae expensae, atque insuper, cum
necesse sit tractu temporis complures ex nobilibus indigos fieri, sequitur
divortium quoddam sive malum temperamentum inter honores et pecunias.
2. Quod vero ad nobilitatem
spectat in personis particularibus, venerationem certe habet videre castellum
aut aedificium antiquum quod nulla ruina invasit, aut etiam annosam et proceram
arborem solidem et integram. Quanto magis intueri antiquam nobilem prosapiam a
fluctibus et procellis temporis illaesam. Nobilitas enim nova regiae potentiae
opus est, antiqua vero temporis solius. Qui ad nobilitatis fastigium primi
evehuntur virtutum claritudine plerunque posteris eminet, sed innocentia
minime. Ad honores enim raro ascenditur nisi per mixturam bonarum et malarum
artium. Aequum vero est ut virtutum suarum memoria usque ad posteros permanet,
vitiorum vero una cum ipsis moriatur. Natalium splendor industriam plerunque
minuit, atque qui minus est industrius alienae invidet diligentiae. Ad quod accedit, quod non
datur quo possint ulterius nobiles promoveri. Qui vero in eodem loco haeret dum
alii ascendunt, invidiae stimulis vix carebit. Contra nobilitas passivam
invidiam omnino lenit, eo quod nobiles in honorum possessione nati videntur. Sane reges, quibus
nobiles adsunt prudentes et capaces, negotia sua mollius fluere sentient, si
eos potissimum adhibeant. Etenim erga huiusmodi proceres populus magis
propendet, utpote natos quodammodo ad imperandum.