Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXII. DE ASTUTIA

     1. Per astutiam intelligimus sinistram quandam et obliquam prudentiam. Et pro certo est multum interesse inter astutum et prudentem, non solum quatenus ad probitatem, sed etiam quatenus ad mentis vires. Sunt qui chartas pictas artificio quodam miscere sciunt, qui tamen periti lusores non sunt. Sunt itidem nonnulli qui in competitionibus et factionibus regendis multum valent, alias vero infirmi iudicii sunt. Rursus, alia res est personarum naturas et mores callere, alia vero negotia pernosse. Sunt enim haud pauci qui in personarum aditibus et temporibus versuti sunt, neque tamen negotiorum sunt capaces. Quae est constitutio ipsissima hominum qui in personis dignoscendis, non in libris evolvendis, operam collocarunt. Tales magis in pragmaticis quam in consiliis, et non aliter fere usum sui praebent quam in viis quas saepe contriverunt. Converte eos ad homines novos, et artibus suis excidunt. Adeo ut vetus illa regula stultum a sapiente dignoscendi (mitte ambos ad ignotos et videbis) de huiusmodi hominibus non teneat. Quoniam autem astuti similes sunt pusillarum mercium propolis non abs re fuerit officinas ipsorum excutere.
     2. Inter astutias numerari potest ut quis vultum eius cum quo colloquitur limatius observet. Quod etiam Iesuitae praecipiunt. Sunt enim complures, iique ex prudentioribus, qui corda habent obscura, vultus autem pellucidos. Verum decet hoc fieri cum modesta oculorum per vices demissione, quemadmodum et faciunt Iesuitae.
     3. Altera existit astutia, ut cum aliquid propere et facile obtinere et expedire cupias, personam cum qua agis de alio quopiam negotio sermonem inferendo deteneas et praeoccupes, ne nimium ad obiectiones et scrupulos evigilet. Equidem noveram consiliarium quendam et secretarium qui nunquam ad Elizabetham reginam Angliae ad diplomata manu reginae signanda accessit, quin a principio illam in aliquos de rebus status gravioribus sermonem perduceret, ut hisce intenta ad diplomata minus animum adiiceret.
     4. Idem valet subitae prehensionis ratio, si quis rem proponat quando persona cum qua agitur ad alia festinat, neque moram pati potest rem accuratius considerandi.
     5. Si cui in animo est negotium aliquod destruere quod alius fortasse quispiam dextre et cum effectu propositurus fuisset, ipse se erga negotium bene affectum simulet, atque ipse rem proponat, sed eo modo ut successum eius disturbet.
     6. Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
     7. Quoniam autem imprimit fortius quod quaestione erutum est, quam quod sponte oblatum, possis ad inescandam quaestionem insolitum induere vultum, ex quo occasio detur alteri interrogandi quid sibi velit ista oris mutatio?, ut Nehemias fecit, neque ante illud tempus tristis fueram in conspectu regis.
     8. In rebus ambiguis et ingratis bonum est initia de iis sermonem inferendi alicui alteri deputare, cuius verba minoris sint ponderis, et maioris auctoritatis vocem in subsidiis reservare, veluti casu fortuito intervenientem, ut interrogetur ille superveniens de eo sermone, qui ab altero iniectus est. Quod fecit Narcissus cum indicaret Claudio matrimonium Messalinae et Silii.
     9. In rebus quas a se amoliri quis cupiat, non inutile est vulgi nomen mutuari, ac si quis tali formula utatur, hoc vulgo dicitur, aut increbuit sermo.
     10. Noveram quendam qui cum literas scriberet id quod maximi erat momenti postscripto semper includebat, ut rem fere praetermissam.
     11. Noveram et alium qui, cum ad colloquium cum alio veniret, id quod maxime ei in sermone curae erat, praeterire solitus erat, et discedere, et rursus redire, et tum demum eius rei mentionem facere ac si illa fere e memoria excidisset.
     12. Alii se subito deprehendi procurant tali tempore quo verisimile est partem cui insidiantur superventuram. Ac simul se chartam aliquam in manu habentes, aut aliquid praeter consuetudinem agentes, inveniri volunt, ut interrogentur de iis rebus quas revera ipsa eloqui cupiunt.
     13. Astutiae species satis vafra est ea verba proprio nomine prolata sibi excidere pati, quae alium arripere et iis uti quis expetit, ut inde alterum irretiat et subruat. Noveram duos pro officio secretarii tempore reginae Elizabethae competitores, qui tamen se tamen invicem amice tractabant, quique ipso competitionis suae saepius conferebant. Atque alter ipsorum dicebat fieri secretarium in declinatione monarchae rem esse haud parvi periculi, seque illud genus honoris minus ambire. Alter statim verba illa callide prolata bona fide arripuit, et cum amicis suis nonnullis libere sermones conseruit, dicens se in declinatione monarchae muneris secretarii ambitiosum esse non debere. Prior ille occasione usus est, eaque verba ut ad reginae aures pervenirent, tanquam scilicet ab altero prolata, curavit. quae indignata circa illa verba in declinatione monarchiae, cum ipsa se vigentem reputaret, posterius illius competitionem nunquam postea admisit.
     14. Est astutiae quoddam genus quod Anglico proverbio felem in aheno vertere satis absurde dicitur, cum ea verba quae quis apud alium profert, imputat colloquenti tanquam ab ipso prolata. Et, ut verum dicamus, cum talia aliqua verba inter duos agitata fuerint, difficile est probare et verificare ab utro primum incoeperint.
     15. Est artificium in usu ut quis in alios spicula quaedam oblique torqueat iustificando seipsum per negativas, utpote dicendo hoc ego non facio, ut Tigillinus fecit Burrhum sugillando, se non diversas spes, sed incolumitatem imperatoris simpliciter spectare.
     16. Nonnulli in promptu habent tot narrationes et historiolas ut nihil sit quod insinuare cupiunt, quin id historiola aliqua involvere possent. Unde et se magis in tuto continent, quasi nihil diserte affirmantes, et rem ipsam maiore cum voluptate spargi efficiunt.
     17. Bonum est astutiae genus ut quis responsum quod obtinere cupit conceptis verbis proponat. Etenim alteram partem minus haerere facit.
     18. Mirum est cernere quamdiu nonnulli occasionem captent dicendi illlud quod proferre cupiunt, et quanto circuitu uti sustineant, et quot alia attingere ut quo volunt perveniant. Res certe hac magnae patientiae, sed multi usus.
     19. Improvisa et audax quaestio aliquando hominem deprehendit et detegit. Simile quiddam evenit cuidam qui nomen mutaverat, et in templo divi Pauli obambulans fuit ab alio per nomen suum verum a tergo compellatus, ad quod statim retrospexit. Verum merces hae pusillae et astutiae minores sunt infinitae. Neque male factum esset, si quis earum conficeret uberiorem catalogum, quoniam nihil rebus obest magis quam quod astuti recipiantur pro prudentibus.
     20. Illud pro certo habendum, nonnullos negotiorum periodos et pausas nosse, qui in ipsorum viscera et interiora penetrare nequeunt, ut reperiuntur aedes nonnullae quae gradus nactae sunt commodos et anticameras, sed absque cubiculo aliquo pulchriore. Itaque tales videbis in conclusionibus deliberationum commodos quosdam exitus reperire, ad rem vero examinandam et disceptandam nullo modo sufficere. Attamen saepenumero ex hac re existimationem quandam aucupantur, veluti ingenia quae ad decernendum potius quam disputandum sint aptiora. Sunt qui magis innituntur dolis quos aliis struunt, quam consiliis solidis et sanis. Sed Salomon ait prudens advertit ad gressus suos, stultus divertit ad dolos.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL