Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT
1. Formica animalculum sibi sapiens, sed in horto
nocivum. Et
sane fit ut qui sui nimium amantes sint reipublicae laedant. Partire itaque
moderate inter amorem tui ipsius et amorem reipublicae, atque ita tibi sis
proximus ut in alios non sis iniurius, praesertem in regem tuum aut patriam.
Centrum plane ignobile est actionum hominis cuiuspiam commodum proprium. Recte
terrestrem naturam sapit. Terra enim suo stat fixa centro, ubi quae affinia
coelestibus sunt omnia moventur super centrum alterius, cui benefaciunt. Ad se omnia referre
tolerabilius est in viris principibus, quia ipsi intra personam suam non
consistunt, sed publico periculo et fortuna degunt. Verum in servo principis
aut cive reipublicae res est perniciosissima. Etenim negotia publica universa,
quae ab id genus homine expediuntur, ad fines proprios flectitur. Quos necesse
est eccentricos saepe esse ad fines domini sive status sui. Eligant itaque principes
et status ministros et servos qui hac nota non maculantur, nisi velint res suas
accessorii tantum loco esse. Imo quod hunc effectum reddit magis exitiosum, illud
est, quod amittitur plane rerum analogia. Satis enim iniquum est si bonum servi
praeferatur bono domini. Sed adhuc longe iniquius est, cum exiguum bonum servum
antefertur magno bono domini. Veruntamen id saepius factum est per officiarios
pravos, veluti thesaurarios, legatos, duces, et alios servos aut ministros
infideles et improbos, qui globulo suo pondus addunt finium suorum minutorum,
quod eum in transversum inclinet utilitatis domini sui in rebus gravioribus et
magni momenti. Et plerunque commodum quod eiusmodi servi ad se attrahunt est pro modulo
fortunae propriae, at detrimentum quocum permutent commodum illud est pro
modulo fortunae domini sui. Siquidem philautorum istiusmodi ingenium patitur,
ut non morentur domum proximi incendere pro re nihilo maiore quam ad assanda
ova sua. Veruntamen huiusmodi ministri haud raro apud viros potentes gratia
pollent, quia illis iucunda procurant, sibi utilia, atque utriusvis rei causa
fortunam domini sui prodent.
2. Prudentia quae sibi uni
sapit in plurimis eius ramis res sane depravata. Assimilanda sapientiae
soricum, qui domum aliquam pro certo deserent paulo ante ruinam; sapientiae
vulpis, quae taxonem e domo expellit quam sibi defodit, non illi; sapiantiae
crocodili, qui lachrymas emittit, cum devorare cupit. Verum illud imprimis
observationem meretur, quod huiusmodi homines qui (ut Cicero loquitur de
Pompeio) sui sunt amantes sine rivale. Saepenumero infortunati sunt: cumque
sibi per totam vitam sacrificaverint, in exitu sacrificant inconstantiae
fortunae, cuius alas sperabant se pulchre illa sapientia sua praescidisse.