Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Sir Francis Bacon
Sermones fideles

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XXVII. DE AMICITIA

     1. Res sane difficilis esset, etiam illi qui dixerit, plus veri ac falsi, idque compendio miscuisse, quam illo scito quicqunque solitudine delectatur aut fera aut deus est. Negari enim non potest quod insitum et latens odium seu fastidium societatis, si in aliquo deprehendatur, sapiat nescio quid belluinum. Illud tamen e converso, quod aliquam divinae naturae speciem prae se ferat, falsissimum est, nisi huiusmodi vita solitaria minime ab amore ipsius solitudinis proveniat, sed a studio secedendi ut altioribus contemplationibus quis vacet, id quod in nonnullis ethnicorum reperitur, sed affectatum et fictum, ut in Epimenide Cretense, Numa Romana, Empedocle Siculo, et Apollonio Tyaneo. Sincerum tamen et verum in plurimis eremitarum antiquorum et in sanctis patribus ecclesiae. Interea vero parum perspiciunt homines quod hoc sit quod solitudo nominatur, et quibus finibus circumscribitur. Turba enim non est societas dicenda, et facies hominum nihilo plus sunt quam in porticibus picturae. Colloquia vero absque dilectione cymbalo non praestant tinnienti. Hoc innuit id quod Latino iactatum proverbio, magna civitas, magna solitudo. In magnis enim urbibus amici et necessarii remotius disperguntur, adeo ut minus plerunque familiariter et in consortio vivatur quam in viciniis angustioribus. Quin et ulterius progredi licet, atque verissime asserere meram et miseram esse solitudinem ubi desunt amici veri, sine quibus mundus nihl aliud quam eremus est. Quo etiam sensu si solitudinem accipias, quicunque natura et genio suo ab amicitiis abhorret, huiusmodi affectum a bruto magis quam ab homine mutuatur.
     2. Maxime amicitae fructus est levamen et evaporatio anxietatis et tumorum cordis, quos animae perturbationes cuiuscunque generis imprimere solent. Novimus morbos illos in corpore esse maxime periculosos qui ex obstructionibus et suffocationibus nascuntur. Neque multo secus se res habet in aegritudinibus animae. Sarsam adhibere possis ad iecorus, chalybem praeparatum ad lienis, flores sulphuris ad pulmonem, castoreum ad cerebri oppilationes deobstruendas. Nulla autem invenitur medicina apertiva ad obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores, gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam sub sigillo confessionis civilis.
     3. Res est profecto mirabilis si quis secum reputet quam magni principes summi et monarchae istum amicitiae fructum (de quo loquimur) aestiment. Tanti sane, ut eundem et incolumitatis suae et amplitudinis periculo interdum coemant. Principes enim, propter distantiam et sublimitatem fortunarum suarum a fortunis servorum et subditorum suorum, fructum hunc decerpere nequeunt, nisi forte (quo eum melius colligant) aliquos evehant et promoveant qui sint sibi tanquam socii et aequales, id quod saepenumero non sine praeiudicio fit. Linguae modernae istiusmodo personas nomine gratiosorum vel amicorum regis insigniunt, ac si res esset favoris et conversationis. At vocabulum Romanum eius rei rectius exprimit verum usum atque caussam, illos nominans participes curarum. Hoc enum illud est quod verum ligamen praestat. Atque hoc fecisse manifesto videmus non tantum principes delicatos et imbecillis animi, sed etiam prudentisisimos et maxime politicos ex iis qui regnarunt, qui saepe sibi adiunxerunt aliquos ex servis suis quos et ipsi amicos suos vocarunt et aliis eodem illos nomine insignire permiserunt, non alio utentes vocabulo quam quod inter homines privatae fortunae receptum est.
     4. L. Sylla postquam Romanum imperium occupasset Pompeium (postea cognominatum Magnum) ad eam potentiam evexit, ut Pompeius superiorum iam Sylla factum se venditaret. Cum enim amicum quendam suum consulem fecisset contra ambitum Syllae, atque Sylla in malam partem hoc accepisset et verba indignationis nonnulla protulisset, Pompeius id minime tulit, sed fere disertis verbis eum quiescere iussit, addendo plures adorare solem orientem quam occidentem. Apud Iulium Caesarem Decimus Brutus tanta gratia valuit ut eum Caesar Octavio suo nepoti haeredem substituerit. Atque hic ille fuit qui Caesarem ad mortem suam pertraxit. Cum enim Caesar senatum dimittere in animo habuisset propter mala quaedam praesagia (pracipue somnium quoddam uxoris suae Calpurniae), Brutus eum molliter a cathedra, arrepto brachio eius, levans dixit sperare se eum senatum non tam parvi habiturum ut dimittere illum vellet donec uxor somnium melius somniasset. Et videtur sane tanto favore apud Caesarum polluisse ut Antonius in epistola quadam, quae a Cicerone in una ex Philippicis verbatim recitatur, eum veneficum appellaret, acsi Caesarem incantasset. Augustus Agrippam, ignobilem licet natalibus, ad tantam celsitudinem promovit ut quando cum Mecaenate deliberaret nuptiis filiae suae Iuliae, Mecaenus eum libere monuisset Agrippam aut in generum assumendum aut interficiendum. Nihil esse tertium, quandoque eum ad tantum fastigium perdixisset. Tiberius Caesar Seianum tantis honoribus auxit ut ii duo haberentur tanquam par amicorum. Certe Tiberius in epistola quadam ad eium ita scribit, haec pro amicitia nostra non occultavi. Atque universus senatus aram Amicitiae tanquam deae dedicavit propter arctam inter eos amicitiam. Similis aut etiam illa maioris amicitiae exemplum cernitur inter Septimium Severum et Plantianum. Etenim filium suum natu maiorem filiam Plantani in uxorem ducere coegit, ac Plantanum saepe, etiam cum contumelia filii sui, honoravit. Quin et scripsit ad senatum hisce verbis, ita diligo virum ut cupiam eum mihi superstitem fore. Quod si hi principes Traiano alicui aut Marco Aurelio similes fuissent, immensae naturae eorum bonitati hoc attribui posset. Cum vero viri tam prudentes extiterint, tantoque robore et severitate animi praediti, tamquam impensi amatores sui, liquido probatur eos felicitatem suam (licet vix maior mortalibus ullis obtigerit) veluti mutilam dixisse, nis per hasce amicitas facta fuisset integra et perfecta. Atque, quod maius est, affuerunt his principibus uxores, filii, nepotes, neque tamen haec omnia amicitiae solatia supplere valuerunt.
     5. Minime oblivioni mandandum quod Commineus notatum reliquit de domini suo priore duce Carolo, cognominato Strenuo: eum secreta sua cum nemine communicare voluisse, minime omnium ea quae eum prae caeteris angebant. Et ulterius ait eam animi obtractionem posteribus vitae annis intellectum ipsius nonnihil debitilasse et vitiasse. Potuisset certe Commineus, si voluisset, simile iudicium facere de domino suo posteriore Ludovico Undecimo, cui occultatio consiliorum pro tormento fuit. Tessera Pythagorae obscura sed optima, cor ne edito. Certe si quis durum huic rei nomen imponeret, qui amicis destituuntur quibus cogitationes suas et anxietates libere impertiant sunt cordium suorum anthropophagi. At illud plane ad miraculum proxime accedit (quocum claudam hunc de primo amicitiae fructu sermonem), nimirum istam cum amicis communicationem contrarios duos effectus producere. Gaudia enim conduplicat, moerores dimidiat. Nemo siquidem laeta cum amico impertit quin laetatur amplius. Nemo autem tristibus amicum communicat quin contristetur minus. Adeo ut revera eadem virtute polleat super animum hominis quam alchymistae lapidi suo tribuere solent super corpus humanum. Hoc est, quod contraria operetur, sed semper in beneficium naturae. Attamen absque auxilio notionum chymicarum, extat huius rei exemplum insigne in cursu naturae ordinario. Nam in rebus naturalibus unio alit et confortat actiones quasque naturales, impressiones omnes violentas hebetat et retundit. Idemque prorsus fit in animis.
     6. Secundus amicitiae fructus salubris est intellectui, sicut primus affectibus. Amicitia enim serenitatem inducit in affectibus a tempestatibus et procellis. Verum in intellectu etiam noctem abigit et lumen infundit, confusione cogitationum dissipata. Neque hoc intelligendum est tantum de consilio fideli quod ab amicis dari solet, sed antequam de illo dicamus, certum est quicunque animum cogitationibus multis gravatum habet, ingenium eius et intellectum clarescere veluti in diem communicatione consiliorum et discursu cum alio. Etenim cogitationes suas facilius agitat et in omnes partes versat, easdem ordinatius disponit. Illas tanquam in faciem intuetur postquam conversae fuerint in verba. Denique seipso prudentior evadit, indque assequitur horulae magis unius sermone quam diei integrae meditationibus. Recte dictum est a Themistocle ad regem Persarum sermones tapetibus similes esse cum explicentur, per quod imagines distincte conspiciuntur, ubi cogitationes instar sarcinarum quarundam complicantur et involvuntur. Neque etiam restringitur secundus iste fructus amicitiae (qui constitit in obstructionibus intellectus aperiendis) ad eos solum amicos qui consilio pollent (hi proculdubio optimi sunt), sed et hoc sepositio discit profecto quispiam a seipso, et proprias cogitationes in luminis oras educit ingeniumque suum tanquam cotem versus acuit quae ipsa non secat. Ut verbo dicamus, praestat statuae cuidam vel imagini se impertire quam cogitationes suas silentio suffocare.
     7. Adde iam (ut fiat sermo de hoc fecundo amicitiae fructu magis perfectus) illud modo dictum, quod promptius occurrit et in vulgarem observationem cadit, fidele intelligo ab amico consilium. Bene asserit Heraclitus in uno aenigmatum suorum lumen siccum optimum. Atqui certissimum est lumen quod ab alio proficiscitur per modum consilii illo siccius est et purius, quod a proprio emanat iudicio et intellectu, siquidem quod affectibus semper maceratur et tingitur. Adeo ut non minus intersit inter consilium amici et consilium cuiuslibet proprium, quam inter consilia amici et adulatoris. Neque enim adulator magis infestus quam quilibet sibi, neque rursus remedium praestantius contra adulationem sui ipsius reperitur quam libertas amici. Consilium duorum generum est, alterum de moribus, alterum de negotiis. Quantum ad prius, optimum ad animi sanitatem tuendam medicamentum eset admonitio amici fidelis. Seipsum ad rationes stricte reddendas compellere medicina est interdum nimis penetrans et corrosiva. Lectio librorum moralium res est paulo hebetior. Observatio propriorum defectuum in aliis, tanquam in speculo, aliquando, ut fit etiam in speculis, minus repondet. Verum (ut diximus) optima medicina (optima ad recipiendum, optima ad operandum) est admonitio amici. Mirum profecto est videre quot errores enormes et plane absurdos commitant aliqui (praesertim ex grandioribus) quia non adsit iis amicus qui monere possit, in damnum haud parvum et existimationis et fortunae suae. Sunt enim (ut ait apostolus Iacobus) tanquam homines, qui intuentur in speculum, et statim obliviscuntur imaginis suae. Quantum ad negotia, vetus est melius videre oculus quam oculum, licet nonnulli hoc cavillentur. Etiam recte dicitur spectatorem saepe plus videre quam lusorem. Quin et certius disploditur sclopetum maius pallo innixum quam super brachium, etsi quidam tum altum sapiunt ut putent in sese esse omnia. Verum quicquid dici possit in contrarium, certum est consilium negotia dirigere et stabilire. Quod si quis secum cogitet consilium se quidem capturum, sed per partes, in aliis hunc, in aliis illum consulendo, bene habet (hoc est, melius illi fuerit quam consilio omnino non uti), verum in duo pericula impingit. Unum, quod vix fidele consilio reperturus sit. Raro enim nisi a fideli et intimo amico consilium datur, quod non ad dantis fines inflexum et detortum sit. Alterum, quod consilia illa diversis manantia (licet cum fide et bona intentione praestita) damnosa saepenumero erunt et nociva, ac partim ex incommodis, partim ex remediis commixta, veluti si medicum advoces qui in curatione morbi illius peritus habetur, sed corporis tui constitutionis penitus ignarus. Quare poterit fortasse valetudinem ad tempus promovere, sed cum periculo ne in summa sanitati praeiudicet. Atque hoc pacto morbum extinguet, et non multo post hominem. Verum amicus, cui status amici sui perfecte cognitus est, cavebit ne in praesens iuvando in malum futurum impingat. Itaque consiliis istis dispersis (ut iam dictum) nolim acquiescas. Distrahent enim potius et seducent, quam dirigent et stabilient.
     8. Post nobiles hosce duos amicitae fructus (pacem dico in affectibus et fulcimentum iudicii) sequitur ultimus, qui similius est mala granato, plenus granis compluribus. Intelligo +autem+ auxilium et partipationem in actionibus et occasionibus vitae. Hic autem expeditissima via repraesentandi ad vivum usum multiplicem amicitiae fuerit circumspiciendo et videndo quam multa sint quae per si quispiam exequi commode non poterit. Atque inde apparebit non per hyperbolen sed sobrie dictum esse ab antiquis, amicum esse alterum se, quandoquidem, si quis vere rem reputet, amici officia proprias cuiusque vires superent. Homines mortales sunt. Quin et in medio operum aliquorum quae maxime affectant saepe moriuntur, veluti in in collocatione filii in matrimonium, consummatione conatuum et desideriorum suorum, et similibus. Iam si quis amicum habet fidelem, securitatem praestat de iisdem rebus amici cura et opera post mortem perficiendis. Adeo ut fatum immaturum vix obsit, atque habeat quis (ut loquamur more tribulum aut firmariorum) in desideriis suis terminum non unius, sed duarum vitarum. Homo corpore circumscributur, et corpus loco. Verum ubi amicitia praesto est, vitae munia omnia concessa sunt et sibi et deputato suo. Quot numero res sunt, quas per se quispiam cum dignitate aut decore non possit? Merita sua non potest cum verecundia recensere, multo minus extollere. Non sustinet quis ut se submittat ad supplicandum aut etiam emendicandum. Infinita sunt talia. Verum haec et huiusmodi in amici ore sat decora sunt, ad quae erubescimus in persona propria. Rursus, persona cuiusque multa habet coniuncta quae exuere non potest. Filium alloqui quis non poterit nisi ut pater, uxorem nisi ut maritus, inimicum nisi salva dignitate, ubi amico conceditur loqui prout res postulat, neque ad respectus personae alligatur. Verum haec enumerare infinitum fuerit. Ipse regulam dedi, ubi quis propriam personam in fabula sustinere non poterit. Amicus si desit, satius est ei scenam derelinquere.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL