Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII
1. Dictum Themistoclis sibi ipsi applicatum incivile certe
fuit et inflatum; sin de aliis atque in genere prolatum fuisset, prudentem sane
observationem et pergravem censuram complecti videtur. Rogatus in convivio ut
cytharam pulsaret respondit, fidibus se nescire, caeterum posse oppidum parvum
in magnam civitatem evehere. Ista certe verba, ad sensum politicum translata,
facultates duas, multum inter se discrepantes, in iis qui rerum gubernacula
tractant optime describunt et distinguunt. Etenim si regum consiliarios,
senatores, aliosque ad negotia publica admotos qui usquam fuerunt attente
intueamur, reperientur profecto (licet rarissime) nonnulli qui regnum aut
civitatem e parvis ampla efficere possint, fidicines tamen sint valde imperiti.
E contra autem alii quamplurimi in cythara aut lyra (hoc est aulicis tricis)
miri artifices qui tantum abest ut rempublicam amplificare possint ut potius a
natura comparati videantur ad statum reipublicae beatum et florentem
labefacandum et evertendum. Sane artes illae degeneres et praestigiae quibus
saepenumero consiliarii atque rerum potentes et gratiam apud pricipes suos et
famam in vulgus reportant haud aliud nomen merentur quam peritiae quisdam
fidiculariae, utpote cum sint res magis gratae in praesens et artificibus
ipsius ornamento quam ad rerumpublicarum quarum sunt ministri opes et
amplitudinem utiles aut accommodae. Occurrent proculdubio et alii consiliarii
atque reipublicae gubernatores minime spernendi qui sint negotiis pares
possintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis et
incommodis conservare, a virtute tamen illa rerumpublicarum erectrice et
amplificatrice longo intervallo absunt.
2. Verum qualescunque demum
fuerint operarii, coniiciamus oculos in opus eorum, qualis nimirum censeri
debeat vera regnorum et rerumpublicarum magnitudo, et quibus artibus obtineri
possit. Dignum profecto argumentum, quod principes perpetuo in manibus habeant
et diligenter meditentur, quo nec vires suas in maius aestimantes incoeptis se
vanis et nimis arduis implicent, nec rursus easdem plus aequo despicientes ad
consilia pusillanima et meticulosa se demittant.
3. Magnitudo imperiorum,
quoad molem et territorium, mensurae subiicitur, quoad reditus, calculis.
Numerus civium et capita censu, urbium et oppidorum amplitudo tabulis excipi
possint. Attamen non reperitur inter civilia, res errori magis obnoxia, quam
verum et intrinsecum excipere valorem circa vires et copias imperii alicuius. Assimilatur regnum
coelorum non glandi aut nuci alicui grandiori, sed grano sinapis, quod inter
grana est minimum. Quod tamen habeat interim intra se proprietatem quandam et
spiritum innatum, quo se et citius attollat et latius diffundat, eodem modo
invenire est regna et status ambitu quidem et regionum tractu valde ampla, quae
tamen ad fines ulterius proferendos aut latius imperandum sunt minus apta. Alia
contra dimensione satis exigua, quae tamen bases in quibus maxime monarchiae
inaedificentur esse possint.
4. Urbes munitae, plena armamentaria, equorum
propagines genrosae, currus armati, elephanti, machinae atque tormenta bellica
omnigena, et similia, sunt certe ista universa nihil aliud quam ovis induta
pelle leonina, nisi gens ipsa stirpe sua et ingenio sit fortis et militaris.
Imo nec numerus ipse copiarum multum iuvat ubi milites imbelles sunt et ignavi.
Recte enim
Virgilius, lupus numerum pecorum non curat. Exercitus Persarum in campis
Arbelae oculis Macedonum tanquam vastum hominum pelagus subiiciebatur; adeo ut
duces Alexandri nonnihil ipso spectactulo percussi regem interpellarent atque
ut noctu praelium committeret ei auctores erant. Quibus ille nolo (inquit)
suffurari victoriam. Ea autem etiam opinione fuit facilior. Tigranes Armenius
castrametatus in quodam colle cum exercitu quadringentorum millium, cum
spectaret aciem Romanorum quae quatuordecim millia non excessit contra se
tendentem, in scommate illo suo sibi placuit. Ecce (inquit) hominum pro
legatione nimio plus quam oportet, pro pugna longe minus. Eos tamen priusquam
occubuisset sol satis multos ad illum infinita frage profligandum expertus est.
Innumera sunt exempla quam sit multitudinis cum fortitudine congressus impar.
Primo igitur pro re certissima et exploratissima decernatur et statuatur quod
caput omnium quae ad magnitudinem regni aut status spectent sit ut populus ipse
sit stirpe et ingenio bellicosus. Atque illud magis tritum quam verum, quod nervi belli
sint pecuniae, si desint nervi lacertorum in gente molli et effoeminata. Recte
enim Craeso ostentanti aurum respondit Solon at si quis, o rex, venerit, qui
melius quam tu ferrum gestet, illi profecto totum hoc cedet aurum. Quare
quicunque is tandem sit princeps aut status cuius subditi nativi et indigenae
non sint animosi et militares, potentiam suam admodum sobrie aestimet. Atque e
contra principes quo dominantur in gentes animosas et martias norint illi satis
vires suas, si sibi alias non desint. Quod attinet ad copias mercenarias (quod
solet adhiberi remedium cum copiae nativae desint), plena sunt omnia exemplis
quibus liquido patet quod quicunque status illis innitetur poterit fortasse
pennas ad tempus breve nido maiores extendere, sed defluent illae paulo post.
5. Benedictio Iudae et Issacharis in unum nunquam
convenient. Nimirum ut eadem tribus at gens sit simul, et leonis catulus et asinus
procumbens inter sarcinas. Neque unquam fiet ut populus tributis oppressus
fortis existat et bellicosus. Verum est collationes publico consensu factas minus
animos subditorum deiicere et deprimere quam quae ex imperio mero indicuntur,
id quod liquido videre est in tributis Germaniae inferioris quas excisas
vocant, atque aliqua ex parte in iis quae subsidia nominantur apud Anglos.
Etenim notandum est sermonem iam institui de animis hominum, non de opibus.
Tributa autem quae ex consenu conferantur, et quae ex imperio imponuntur, etsi
eadem res sint quoad opes exhauriendas, varie tamen omnino animos subditorum
afficiunt. Statuatur igitur et et hoc, populum tributis gravatum idoneum ad
imperandum non esse.
6. Aspirantibus
ad magnitudinem regnis et statibus prorsus cavendum ne nobiles et patricii
atque (quos vocamus) generosi maiorem in modum multiplicentur. Hoc enim eo rem
ducit, ut plebs regni sit humilis et abiecta, et nihil aliud fere quam nobilium
mancipia et operarii. Simile quiddam fieri videmus in silvis caeduis, in quibus
si maior quam par est caudicum sive arborum maiorum relinquatur numerus non
renascetur silva sincere et pura, sed maior pars in vepres et dumos
degenerabit. Eodem modo in nationibus ubi numerosior iusto est nobilitas, erit
plebs vilis et ignava. Atque eo demum res redibit ut nec centesimum quodque
caput sit ad galeam portandam idoneum, praesertim si peditarum spectes, qui
exercitus plerunque est robur praecipuum. Unde succedet magna populatio, vires
exiguae. Nusquam gentium hoc quod dico luculentius comprobatum est quam
exemplis Angliae et Galliae. Quarum Anglia, quamvis territorio et numero
incolarum longe inferior, potiores tamen partes fere semper in bellis obtinuit
hanc ipsam ab caussam, quod apud Anglos coloni et inferioris ordinis homines
militiae habiles sint, rustici Galliae non item. Qua in re mirabili quadam et
profunda prudentia excogitatum est ab Henrico Septimo Angliae rege (id quod in
vitae eius historia fusius tractavimus) ut praedia minora atque domus
agricolationis instituerentur, quae habeant certum eumque mediocrem agri modum
annexum qui distrahi non possit, eo fine ut ad victum liberaliorem sufficiat,
utque agricultura ab iis exerceretur qui domini fuerint fundi, non saltem
usufructuarii nec conductitii aut mercenarii. Nam ita demum characterem illum
quo antiquam Italiam insignavit Virgilius, merebitur regio aliqua:
terra potens armis atque ubere glebae.
7. Neque
praetereunda est illa pars populi (quae Angliae fere est peculiaris, nec alibi,
quod scio, in usu, nisi forte apud Polonos), famuli scilicet nobilium. Huius
enim generis etiam inferiores, quoad peditatum agricolis ipsis minime cedunt.
Quare certissimum st quod magnificentia et splendor ille hospitalis atque
famulitia, et veluti satelletia ampla quae in more sunt apud nobiles et
generosas in Anglia, ad potentiam militarem apprime conducant. Ubi contra nobilium
obscura, et magis privata, et in se reducta vitae ratio copias miitares minuit.
8. Danda est omnino opera, ut arbor ista
monarchiae, qualis fuit Nebuchadnezzaris, truncum habeat satis amplum et
robstum ad ramos sitos et frondos sustenandos. Hoc est ut numerus indigarum ad
subditos extraneos cohibendos satis superque sufficiat. Illi igitur status ad
imperii magnitudinem bene comparati sunt, qui ius civitatis facile et libenter
largiuntur. Vana siquidem fuerit opinio posses maniplum hominum, utcunque
animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii
iugo cohibere et froenare. Id ad tempus fortasse facere possint, sed
diuturnitatam haec res non assequitur. Spartani parci fuerunt et difficiles in
cooptandis novis civibus. Unde donec intra parvos limites dominati sunt res
eorum firmae fuerunt et stabiles. At postquam limites suos coepissent proferre
et latius dominari quam ut stirps Spartanorum turbam exterorum imperio commode
coercere posset, potentia eorum corruit. Nulla unquam respublica sinus suos ad
novos cives recipiendos tam profuse laxavit quam respublica Romana. Itaque par
erat instituto tam prudenti fortuna, cum in imperium toto orbe amplissimum
succreverint. Moris apud eos erat ius civitatis prompte elargiri, idque in
supremo gradu, hoc est, non solum ius commercii, ius connubii, ius
haereditatis, verum etiam ius suffragii et ius petitionis sive honorum. Hocque
rursus non singulis tantum personis, set totis familiis, imo civitatibus, et
nonnunquam integris nationibus communicarunt. Huc adde consuetudinem deducendi
colonias quibus Romanae stirpes in solum exterum transplantabantur. Quae duo
instituta si simul componas, dices profecto non Romanos se diffudisse super
universum orbem, sed contra, orbem universum se diffudisse super Romanos, quae
securissima proferendi imperii est ratio. Subit mirari saepius imperium
Hispanorum, quod tam paucis indigenis tot regna et proficias amplexari et
froenare possit. At certe Hispaniae ipsae <fines> pro arboris stemmate
satis grandi haberi debent, cum longe ampliorem contineant regionum tractum
quam Romae aut Spartae sub initiis suis contigerat. Porro, quanquam ius
civitatis satis parce soleant Hispani impertire, quod proximum tamen est
faciunt, quippe qui cuiuscunque nationis homines ad militiam suam ordinariam
promiscue admittant. Quinetiam summum
belli imperium haud raro ad duces natione non Hispanos deferunt. Attamen et illam ipsam
videntur non ita pridem indigenarum paucitatem sensisse, eique succurrere
cupuisse, ut ex pragmatica sanctione hoc anno promulgata cernere est.
9. Certissimum est artes mechanicas sedentarias,
quas non sub dio sed sub tecto exercentur, atque manufacturas delicatas quae
digitum potius quam brachium requirunt, sua natura militaribus animis esse
contrarias. In universum, populi bellicosi ferari gaudent, et pericula quam
labores minus exhorrent. Atque in hoc ingenio suo non sunt admodum reprimendi,
si animos ipsorum in vigore conservare cordi nobis sit. Magno itaque adiumento
Spartae, Athenis, Romae, aliisque antiquis republicibus fuit quod habuerint non
ingenuos sed servos plerunque, quorum laboribus istiusmodi opificia
expediebantur. Verum mancipiorum usus
post legem Christianam receptam maxime ex parte abiit in desuetudinem. Huic vero rei proximum
est ut artes istae alienigenis tantum permittantur, qui propterea alliciendi
aut saltem facile recipiendi sunt. Nativorum autem plebs ex tribus generibus hominum
constare debet, nempe ex agricolis, famulis ingenuis, et artificibus, quorum
opera robur et lacertos viriles postulant. Cuiusmodi sunt fabri ferrarii,
lapidarii, lignarii, et similes, non annumerando militiam descriptam.
10. Ante omnia ad
imperii magnitudinem confert ut gens aliqua armorum studium profiteatur tanquam
decus suum et institutum vitae primarium, et in praecipuo honore habitum. Quae enim a nobis adhuc dicta sunt ad habilitates
tantum erga arma spectant. Quorsum autem habilitas, si non re ipsi incubitur ut
producatur in actum? Romulus (ut narrant aut fingunt) postquam e vivis excesserat
illud civibus suis legavit ut ante omnia rem militarem colerent, unde in caput
orbis terrarum urbs eorum insurgeret. Imperii Spartani fabrica universa (non minus
prudenter quidem, sed diligenter tamen) ad illum fidem et scopum composita est
et constructa ut cives sui belligeratores essent. Persarum et Macedonum idem erat
insitutum, sed non tam constans aut diuturnum. Britanni, Galli, Germani, Gothi,
Saxones, Normanni et nonnulli alii etiam ad tempus armis se praecipue dederunt.
Turcae idem institutum lege sua paululum extimulati hodie retinent, sed magna
cum militiae suae (ut nunc est) declinatione. In Europa Christiana gens quae
illud adhuc retinet et profitetur soli sunt Hispani. Verum res est nam liquida
et manifesta unumquemque in eo proficere maximo in quo plurimum impendit
studii, ut verbis non indigeat. Satis sit innuisse desperandum omnino alicui
nationi esse quae non ex professo arma et militiam colat iisque praecipue
studeat et incumbat, sibi veluti ultro obventuram insignem aliquam imperii magnitudinem.
Contra autem certissimum esse temporis oraculum nationes illas quae in armorum
professione et studiis diutius permanserint (id quod Romani Turcaeque
potissimum fecere) miros in imperio amplificando facere progressus. Quin et
illae quae bellica gloria per unius tantummodo seculi spatium floruere inde
tamen unico illo seculo iam imperii amplitudinem assecutae sunt, quam longo
post tempore, etiam remissa illa armorum disciplina, retinuerunt.
11. Praecepto
praecedenti affine est ut status quis utatur eiusmodi legibus et
consuetudinibus quae iustas illi causas, aut saltem praetextus, arma capescendi
tanquam in promptu ministrent. Etenim ea est insita animis hominum iustitiae
apprehensio, ut bellum (quod tot sequuntur calamitates) nisi gravem ob caussam,
saltem speciosam, inferre abstineant. Turcis praesto est semper et ad nutum
belli caussa, propagatio scilicet legis et sectae suae. Romani, quanquam pro
magno decore imperatoribus apud eos fuerit si fines imperii ipsorum protulisset,
tamen ob hanc caussam, ut fines proferentur, nunquam bella susceperunt.
Aspiranti igitur ad imperium nationi illud in more sit, ut sensum habeat
vividum et acrem iniuriae alicuius vel subditis suis limitaneis, vel
mercatoribus, vel publicis ministris illatae, neque a prima provocatione
diutius torpeat aut tardet. Item prompta sit ed alacris ad auxilia mittenda
sociis suis et foederatis, id quod perpetuum erat apud Romanos. Adeo ut, si
forte in populum foederatum, cui etiam cum aliis foedus defensivum intercederet,
hostilis impressio facta esset, atque ille <ETSI>a plurimis suppetias peteret,
Romani omnium primi semper adesssent, beneficii decus nemini praeripiendum
reliquentes. Quod vero attinet ad bella antiquis temporis propter statuum
conformitatem quandam aut correspondentiam tacitam gesta, non video in quo iure
illa fundata sint. Talia fuerunt bella quae a Romanis suscepta erant ad
Graeciam in libertatem vindicandam; talia a Lacedaemoniis et Atheniensibus ad
constituendas aut evertendas democratias et oligarchias; talia quandoque illata
sunt a rebuspublicis ut principibus sub praetextu subditos alienos protegendi
et a tyrannide liberandi. Ad rem praesentem sufficiat ut illud decernatur, non
esse expectandam statui alicui imperii amplitudinem nisi ad quamvis occasionem
iustam se armandi protinus expergiscatur.
12. Nullo omnino
corpus, sive sit illud naturale sive politicum, absque exercitatione sanitatem
suam tueri queat. Regno autem aut reipublicae iustum atque honorificum bellum
loco salubris exercitationis est. Bellum civile profecto instar caloris febrilis est. At
bellum externum instar caloris ex motu, qui valetudini imprimis conducit. Ex
pace enim deside atque torpente et emolliuntur animi et corrumpuntur mores. Sed
utcunque res se habeat, quatenus ad alicuius status felicitatem, magnitudinis
proculdubio interest ut quasi semper in armis sit. Atque exercitus veteranus,
perpetuo tanquam sub vexillis habitus, etsi res sit magni proculdubio sumptus
et impensae, attamen eiusmodi est ut statui alicui quasi arbitrium rerum inter
vicinos, aut saltem plurimum existimationes ad omnia, conferat, id quod
insigniter cernere est in Hispanis, qui iam per annos centum et viginti
exercitum veteranum ad aliquas partes, licet non semper ad easdem, aluerint.
13. Maris
dominium monarchiae quaedam epitome est. Cicero de Pompeii contra Caesarm
apparatu scribens ad Atticum consilium (inquit) Pompeii plane Themistocleum
est. Putat enim qui mari potitur, eum rerum potiri. Atque Caesarem Pompeius
proculdubio delassasset et attrivisset nisi inani fiducia inflatus ab illo
incepto destituisset. Praelia navalia quanti fuerint momenti ex multis exemplis
patet. Pugna ad Actium orbis imperium determinavit. Pugna ad insulas Cursolares
circulum in naribus Turcae posuit. Multoties certe evenit ut victoriae navales
finem summae belli attulerint. Sed hoc factum est cum aleae huiusmodi
praeliorum totius belli fortuna commissa est. Illud minime dubium, quod qui
maris potitur dominio in magna libertate agit, et tantum quantum velit de bello
sumere potest, ubi contra qui terrestribus copiis est superior nihilominus
plurimus angustiis conflictatur. At hodie atque apud nos Europaeos si unquam
aut uspiam potentia navalis (quae quidem huic regno Britanniae in dotem cesset)
summi ad rerum fastigia momenti est, tum quia pleraque Europae regna
mediterranea simpliciter non sunt, sed maxima ex parte mari cincta, tum etiam
quia utriusque Indiae thesauri et opes imperio maris veluti accessorium quiddam
existunt.
14. Bella moderna velut in tenebris gesta
censeri possunt prae gloria et decore vario quae in homines militares priscis
temporibus a rebus bellicis resilire solebant. Habemus hodie, fortasse ad animos
faciendos, ordines quisdam honorificos militiae, qui tamen iam facti sunt armis
et togae communes. Etiam in scutis gentilitis stemmata nonnulla habemus. Insuper hospitia quaedam publica
militibus emeritis et mutulatis destinata, et huiusmodi. Verum apud veteres in
locis ubi victoriae partae sunt extructa trophaea; laudationes funebres;
monumenta magnifica occumbentium in bello; coronae civicae, militares, singulis
concessae; nomen ipsum imperatoris, quod postea reges maximi a belli ducibus
mutuati sunt; redeuntium ducum bellis prosperi confectis celebres triumphi;
donativa atque largitiones ingentes in milites sub exercituum demissionem: haec
(inquam) tot et tanta fuerunt, et tam insigni splendore coruscantia, ut
pectoribus mortalium etiam maxime conglaciatis igniculos subdere, eaque ad bellum
inflammare potuerint. Ante omnia vero mos ille triumphandi apud Romanos non res
erat ex pompa aut spectaculum quoddam inane, sed inter prudentissima plane
nobilissimaque instituta numerandos, utpote qui in se haec tria haberet, ducum
decus et gloriam, aerarii ex spoliis locupletationem, et donitiva militum.
Verum honor triumphi fortasse monarchiis non competit praeterquam in persones
regum ipsorum, aut filiorum regum. Quid etiam temporibus imperatorum Romae
obtinuit, qui honorem ipsum triumphi sibi et filiis suis de bellis quae
praesentes ipsi confecerant tanquam peculiarem reservarunt. Vestimenta autem
solummodo et insignia triumphalia aliis ducibus indulserunt.
15. Verum, ut
sermones hos claudamus, nemo est (ut testatur sacra Scriptura) qui sollicite
cogitando potest apponere ad staturam suam cubitum unum in pusillo scilicet
corporis humani modulo. Caeterum in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica
imperium amplificare et fines proferre reges penes et dominantes est. Nam
prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales iam
proposuimus et alias his similes, posteris et seculis futuris magnitudine
sementem fecerunt. Verum ista consilia apud principes raro tractantur, sed res
fortunae plerunque committitur.