Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Sir Francis Bacon Sermones fideles IntraText CT - Text |
XXXII. DE DISCURSU SERMONUM
1. Sunt qui in sermonibus affectant optius ingenii laudem qua in quamcumque partem disputare possint, quam iudicii in veritate enucleanda, ac si laudabile esset invenire quid dici possit, non quid teneri debeat. Sunt qui in promptu habent locos aliquos communes et themata in quibus luxuriantur, caetera steriles et ieiuni. Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum evadit. Pars sermonis honoratior haec est, ansam sermonis praebere, et rursus eidem moderari ac ad alia transire. Tunc enim quis choream ducit. Bonum sane in conversatione et colloquiis familiaribus subinde variare, et sermones circa res praesentes cum disputationibus, narrationes cum argumentis, quaestiones cum positivis, iocosa cum seriis immiscere. Satietatem siquidem et fastidium parit in aliquo subiecto diutius haerere. Quantum ad iocos, sunt quaedam quae a ioco, velut privilegio, eximi debent: religio, negotia reipublicae, personae sublimes, privatorum negotia maioris momenti, denique casus omnis miserabilis. Nonnullos tamen reperies quibus ingenia sua obdormiscere videbuntur, nisi acutum aliquem et mordacem sarcasmum in quempiam contorserint. Ille habitus omnino coercendus:
Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris.
2. In summa, discrimen servandum inter salsa et amara. Certe qui satyricam amplectitur venam, sicut aliis metum iniicit ab ingenio suo, ita ab aliorum memoria metuere debet. Qui interrogat multum, et addiscet multa, et placebit in multis, praesertim si quaestiones suas ad captum et peritiam respondentis adaptet, siquidem occasionem ei praebebit scientiam suam ostentandi. Ipse autem novis continuo scientiae augmentis dotabitur. Molestae autem ne sint quaestiones. Id examinatori convenit. Etiam qui sermonis familiaris dignitatem tueri cupit, aliis vices loquendi relinquat. Quin et, si qui adsint qui dominari in sermonibus et tempus universum occupare studeant, illos arte quadam abrumpere sciat, et alios ad loquendum inducere, sicult tibicines moderari solent saltantibus. Scientiam si quandoque dissimules eorum quae scire existimaris, putaberis alias ea scire quae nescis. Sermo alicuius de seipso rarus esse debet et cum iudicio. Novi quendam cui saepe in ora erat per ironiam oportet hunc egregie sapientem esse, ita multo de seipso loquitur. Vix occurrit casus aliquis in quo se laudare quis decore possit, praeter unum. Is est, si virtutem alterius laudet, sed eam intelligo virtutem ad quam ipse aspirat. Sermo alios pungens et vellicans parce utendus. Etenim sermones familiares debent esse instar campi aperti in quo spatiari licet, non viae regiae quae deducit domum. Noveram nobiles duos ad partem Angliae occidentalem, quorum alter scommatibus nimio plus indulgebat, sed hospitalis admodum erat. Alter autem quaerere solebat a convivis illius prioris dic, sodes, annon scomma aliquod intercessarat in quempiam factum? Cui conviva forte tale aliquid contigit. At ille, utpote alterius aemulus, satis sciebam eum prandium bonum malis condimentis corruputurum. Sermo cum discretione praestat eloquentiae, et apte loqui et accommodate ad personam cum qua colloquimur, efficacius est quam ornamenta verborum aut methodi captare. Continuata oratio bona, absque interlocutione bona, tarditatem monstrat, at replicatio et interlocutio bona, absque facultate orationem continuandi, penuriam et scientiam minime fundatam prodit, quemadmodum in animalibus videmus quae cursu minus valent, flexu maxime agilia esse, ut fit inter leporarium et leporem. Circumstantiis nimio pluribus orationem vestire antequam rem ipsam attingas taedium parit, iisdem penitus carere abruptum quiddam est et ingratum.