Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Elegiarum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I. (1619 only)

Ver anni lunaeque fuit: pars verna diei;
verque erat aetatis dulce, Sybilla, tuae.
carpentem vernos niveo te pollice flores
ut vidi, dixi, "tu dea veris eris."
et vocalis "eris" blanditaque reddidit Eccho;     5
allusit votis mimica nympha meis.
vixdum nata mihi simulat suspiria, formam
quae dum specto tuam plurima cudit Amor.
si taceo, tacet illa; tacentem spiritus urit:
si loquor, offendor garrulitate deae.     10
veris amica Venus fetas quoque sanguine venas
incendit flammis insidiosa suis.
nec minus hac immitis Amor sua spicula nostro
pectore crudeli fixit acuta manu.
"heu miser," exclamo, "causa non laedor ab una;"     15
"una," Eccho resonat; "quam, rogo, diva, refers?
anne Sybillam?" "illam," respondit: sentio vatem
mox ego veridicam fatidicamque nimis:
nam perii, et verno quae coepit tempore flamma,
iam mihi non ullo frigore ponet hyems.20




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL