Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Elegiarum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II.

Cum speciosa mihi mellitaque verba dedisti,
despectisque aliis primus et unus eram:
mene tuos posuisse sinu refovente calores
vana putas? an sic foemina nota mihi?
errabas. fateor, veros non sensimus ignes,     5
nec mihi mutandus tam cito crescit amor.
nos elephantinos nutrimus pectore foetus,
qui bene robusti secula multa vident,
dum tua diversis varie mens rapta procellis
nescit in assueto littore stare diu;     10
qui mihi te pactam vidit per foedera sacra,
cum rediit, vidit foedera nulla dies.
Ottale, successor meus, haud invisa tenere
per me regna potes, non diuturna tamen.
si promissa semel constaret semper amanti,     15
non cuperet tua nunc esse, sed esse mea.
pacta prius nostris penitus complexibus haesit,
illius illecebrans gratia nota mihi est;
nota sed ante aliis, mecum quos expulit omnes,
teque eadem quae nos, Ottale, damna manent.     20
nec tibi proficiet quod sis formosus, habendi
foemina non semper pendet ab ore viri.
carbones aliquae, vel si quid tetrius illis,
deliciis spretis, saepe vorare solent,
vidi ego quae cinerem lingua glutiret avara,     25
"iamque in amaritie quam mihi suavis!" ait.
multa suis mulier sentit contraria votis,
prendere quae nemo prae levitate potest.
Ottale, nullus eris si tu sincerus amator.
ni malus et fallax, Ottale, nullus eris.     30
nam quis eam teneat, cuius levis ante recurrit
sidere quam firmo pectore possit amor?




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL