Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Thomas Campion
Elegiarum liber

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV.

Ille miser facilis cui nemo invidit amores
felle metuque nimis qui sine tutus amat;
noctes atque dies cui prona inservit amica,
officiis, regno, et nomine pulsa suis.
nam quis te dominam post tot servilia dicet?     5
ora quis ignavae victa stupebit iners?
imperet, et iubeat quae se constanter amari
expetit; utcunque est, obsequium omne nocet.
qua (bene quod sperabat) amantes reppulit arte
Penelope, docta scilicet usa mora,     10
hac magis incendit, cupidosque potentius ussit;
deceptamque sua risit ab arte Deus.
nec minus ipsa dolos persensit callida, vinci
fraude sua voluit, dissimulare tamen:
discite, formosae, non indulgere beatis,15
fletibus assuescat siquis amare velit.
nec tristes lachrimae, cita nec suspiria desint,
audiat et dominae dicta superba tremens:
sit tamen irarum modus, haud illaeta labore
nox fessum reparet, pacificusque torus;     20
quaeque minas misero iactarunt pulchra labella
mordeat, et victor pectora dura premat;
tum leviter niveis incumbens ore mamillis
sanguineam exugat dente labroque notam:
sic velut acer eques per pascua laeta triumphet,     25
femina iam partes sola ferentis agat.
sed simul orta dies perverterit otia noctis,
cum veste antiquos induat illa animos:
iamque assurgenti speculumque togamque ministret,
praestet aquam manibus, calceolumque pedi.     30
postilla assideat, fessus si forte videtur;
sin minus, actutum proiiciendus erit.
custos regni amor est; dominantes servat amores
saevitia, et nullo iure inhibente metus.
odi quod nimium possim, truculenta sit opto,     35
dum mea formosa est, dummodo grata mihi.
turbato quot apes furem sectantur ab alveo,
tot mihi rivales displicuisse velim.
dulce nec invitam foret eripuisse puellam
e medio iuvenum triste minante choro,     40
multorumque oculis pariter votisque placentem
posse per amplexus applicuisse mihi.
Spartanae nomen tantum famamque secutus
primus apud Graios ausus amare Paris;
quodque vir ille palam, timide petiere Pelasgi,     45
crimine utrique pares, unus adulter erat.
quove animo Troiae portas subiisse putatis
cum rapta insignem coniuge Priamidem?
aurato curru rex, et regina volentes
accurrunt; fratres, ecce, vehuntur equis;50
et populus circum, iuvenesque patresque, globantur,
aemula spectatum multa puella venit.
unam omnes Helenam spectant, gratantur ovantes
omnes uni Helenae; sed Paris ipse sibi.
illi vel fratres talem invidere, sed illi     55
suave fuit, quod res invidiosa fuit.
o foelix cui per tantos nupsisse tumultus
contigit, et dignum bello habuisse torum.
ut tam pulchra meis cadant quoque praemia coeptis,
optarem pugnas et tua fata, Pari.     60




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 EuloTech SRL